장음표시 사용
131쪽
falcisormem. Aliquando duplex est , & tape ad
glandulam lacrymalem oculi conspicuum ramum edit. Eadem arteria maxillaris porro superiorem Partem narium triplici trunco subit, ibi astumpta, postquam dedit maxillae inserioris, & superioris dentibus ,& infraorbitalem, ramum ad partem aliquam faciei, & palpebrarum, & palatinam Ofleo
palato, & minutos ad duram meningem surculos, tum per minores poros alarum magnarum, tum
cum tertio & secundo Quinti nervi ramo & cum dura denique matre sarciente fisturam orbitalem
CCCXVI. Sed alter truncus, posterior Vulgainterna Carolis CCCXIII. absque ramo ascendit. Ea arteria, insigni prius serpentina flexione facta, Per foramen proprium ossis petrosi subit, circumdata ibi vagina a dura matre , qualis per omnia
granii foramina exit, sursum, deinde antrorsum inclinata, in caveam cranti penetrat, ascendit flexuose incurvata secundum sellam equinam, in medio sinus cavernosi sanguine , parvis ad nervum Quintum, duram matrem , infundibulum , ramis datis, majori ad oculum, cujus pars proprio iramine in durae membranae partem redit, quae Orbitis incumbit media. Rete mirabile bestiarum est, non hominis. CCCXVII. Truncus vero hujus Carotidis internae super sellae partem anteriorem se esseri, & retrorsum incurvus, arachnoidea membrana receptus , datis in pontem & crura cerebri ramis, & ad Plexum choroideum mista surculo & nervi optici comite, finditur in ramum anteriorem & posteriorem. Ille brevi anastomosi cum sodali conjunctus, secundum corpus callosum retrorsum sursum incurvatur, & cerebri parti mediae prospicit, & postremae, ramosque nonnunquam falcisormi processui dat, exque ipso ortu ventriculo tertio, fornici, thalamisque. Iste anastomosi mediocri cum verterialis arxeriae ramo junctus, nisi ea ex trunco ise
132쪽
diviso carotidis nascitur, porro ad partem cerebri lateralem longe per fossam sYLvII ascendit, idem que dat chorOideo plexui. Omnes rami carotidis, qui cranio continentur, tenui, solida, fragili magis, quam reliquae arteriae substantia sunt. CCCXVIII. Sed arteria vertebralis ex subclavia sui lateris sere oritur, ut tamen sinistra ex truncoaortae saepe visa sit oriri, loco recondito, & absque ramo subit foramen proces us transversi vertebrae colli sextae, & porro alterne flexuosa per reliquos Vertebrarum colli processus ascendit : in singulis intervallis ramis quidem minoribus ad musculos
cervicis exeuntibus, cum thyreoidea inferiori communieat, aliis paulo majoribus & posterioribus nervos singulos ad medullae spinalis piam matrem comitatur, anterioribus vero non ita multis, sed amplioribus , in eadem medulla spinali cum ejus arteria priore communicat. Ad secundam vertebram denique minori, magno vero flexu circa primae processit m in transversum flexa, editis ibi duobus notatu dignis ramis ad musculos colli, parvis Vero in ipso transitu per magnum foramen ad duram matrem magni foraminis cranii, & proximae caveae cerebelli missis, porro per id foramen caveam cranii subit. Ibi, dum secundum oblongatam medullam ascendit, dexter truncus sinistro sensim propior, Peracutum ad angulum conjungitur sinistro, rarissimo exemplo, in unam arteriam b iliarem, quae subtensa ponti Varolii in pia matre suspenditur. A vertebralibus, prius quam conjungantur,
aut ex trunco communi modo nato eXeunt arteriae I superficiem in oriorem cerebelli adeuntes, &profunde ventriculum quartum subeuntes, & intimam substantiam cerebelli. Hae dant arterias spinules. Est ubi istae ex conjuncto trunco Veniunt,
Eut e X trunco in uno, ex ramo in altero latere.
Deinde basilaris producit, praeter ramos ad medullam oblongatam & crura cerebri, arterias cerebelli Inferiores alias. Inter eos ramos etiam nascitur a
133쪽
yeria comes nervi auditorii. Ultimo finditur basilaris in anteriori termino pontis in duos utrimque ramos, unum ad superiorem cerebelli partem , ad Ventriculum quartum, ad crura medullae cerebelli,
nates, testesque & glandulam pinealem Rus loco duo etiam trunci sunt : alterum profundum C rebri ad lobum cerebri posteriorem, pie Xum chorOideum , plexum incumbentem pineali glandulae, eam glandulam, thalamos, corpora striata, fornicem & totum ventriculum anteriorem divisum. CCCXIX. Ex hac arteriarum cerebrum adeUntium historia apparet, magnam vim sanguinis quo libet pulsu ad cerebrum ascendere, quae sit sanguinis in corpore humano omnino sexta pars, & ultra, eX truncis cordi proximis, a convexitate fle-Xionis erumpentibus. Validas hinc particulas, &motus sui tenaces, caput adire non improbabile. Nonne id demonstrat argenti vivi essectus in solo sere capite : Spirituum inebriantium Velox in caput potentia : camphorae vis stuporem brevem excitans : calor faciei & sudor frequentior, qu lim in ulla parte corporis, miasmatum summe volatillum in facie eruptio p Locus tutus, quo arteriae capj ijs ascendunt, defendit ab injuria magna & necessa ria vasa. Anastomoses frequentes utriusque trunci, qui caput adit, la ramorum inter se mutuo, Obstructionum periculum minuunt. Hinc ligatis carotidibus non ideo perit animal, & nequidem val de laborare videtur. Flexiones insignes arteriae Uertebralis & carotidis inserviunt moderando impetui sanguinis ad cerebrum advenientis, cum magna pars velocitatis a corde acceptae in mutanda figura flexionis consumatur. Hoc in loco Paulo ampliore Sesse aliqui idonei auctores observarunt. CCCXX. Cerebri historia ab involucris merito incipit. Tenerae parti, ad vitam necessariae, ostea sphaera primum circumdatur, ex multis partibus composita, hinc extensilis, pressioni autem Omniingaciter objecta. Huic sphaerae undique interjus
134쪽
adnascitur membrana firmissima, ex duabus laminis satis distinctis composita, toti olliete superficiei infinitis vasculis, etiam in exteriores capitis partes tendentibus, tamquam pedunculis, pertinaciter adnata, & in sano homine nusquam separata, paulo
levius ossibus tenuissimis, tenacissime vero adhaerens iis ossium cranii commissuris, quas ex figura futuras Vocant. In junioribus corporibus ita cranio adhaeret, ut una annexas fibras avellas. In adultis hominibus, multis vastis deletis, minus inseparabilis, non sine vi tamen dura membrana a cranio separatur. Inde guttulae sanguineae, quae avulso cranio apparent. Hinc Vana omula, quae de motu durae atris dicta sunt; quem vero. in Vulneribus Vide-rUnt motum observatores, is fuit aut ab arteriis pulsantibus in loco non resistente, dum reliquum cranium cordi immobile obnitebatur, aut a cerebro Per eX pirationem turgescente. Eadem absque sensu aut irritabilitate, & absque nervis est, quOS alia ad loca euntes aliqui huic velamento tri erunt. CCCXXI. Lamina externa est, quae OmbUS cohaeret, & est pro periosteo, eademque cum nerVis Vasisque per omnia foramina cranii exit, atque eum Peri osteis capitis, vertebrarum, totius denique corsoris cohaeret , unde nomen matris , a barbaris impolitum , derivatur. Lamina interna plerisque loci S continua priori, nonnullis tamen secedit, ut
in aljs magnis sphenui deis, ad sellae equinae latus, ubi plurimus inter utramque Linguis effunditur,& in sede sellae equinar : Eadem, deserta e X tern lamina, quae ossi amxa haeret, duplex descendit ad generandam falcem, quae ab osse multiformi pone cristam galli, deinde ab ea crista, porro ab omni conjunctione duorum omium frontis & sincipitis, denique a med j a posteriori parte ossis occipitis Oritur, & retrorsum latior, cerebri mediis hae inj sphaeriis interposita, imminet corpori calloso anterjus remotior, proxima in parte posteriori, eadem si
de in aciem sextenuata. Fibras in ea Mendentes,
135쪽
I ἐ& a conjunctione cum tentorio ramorum, palma rum specie versus sinum longitudinalem dispersias adesse, certum est, non ideo motrices futuras, inter quas non raro nulla membrana superest, sed foramina naturalia interponuntur. Cum medio tentorio conjungitur falx, & continuatur. Pari ratione, situ tantum alio, lamina eadem falcem cerebelli brevem, Iobos separantem producit, &fortissima tentoria, quae a cruce Occipitis orta, trans-Versa se cerebro & cerebello interponunt, I ultimo petrosis ossibus & processibus clinoideis anterjoribus adnata, pene OValem , pro medulla spinali, viam liberam relinquunt. Hae propagines durae membranae efficiunt, ut nullo in litu cerebri pars ulla reliquo cerebro incumbere , neque concusso cerebro lobus lobum comprimere pollit. Hinc agilissimis quadrupedibus, ubi metus a concussione major, septuin cerebri & cerebelli osseum.' CCCXXII. In piae matris superficie exteriori, non longe a sinu falcis, sedent glandulae, in reticulo durae membranae, & partiin sinum respiciunt, ea vitati obversae, ut nonnullae caveam sinus contingant, partim ad insertiones magnarum venarum in Pia membrana ita ponuntur, ut cum prioribu S, Odo dictis, continua agmina faciant: modo molles, Ovales, albae, modo rubrae, durae, Verrucarum si1 iles, etiam in tentorio cerebelli visae. Vapiar autem , qui ex piae membranae superficie exhalat, nona glandulis istis elt : nam ubique, ubi nullae sunt, etiam in ventriculis, copiosus halitus expirat ex arteriolis minimis, argumento ducto ab injecta aqua, glutine, quae ab omni superficie piae sudant. CCCXXIII. Alterum involucrum cerebri A multo propius, & cerebri figuram exprimens, ut illud cranii cavitatem , est, quod a tenuitate arachnoideam dixerunt. Undique cerebro circumponitur, aquose Pellucens, tenuissimum, & quantum fert ea tenuitas, firmulum, sulcos majores & minores cerebri
supergrediens, vasisque majoribus ita circumjectum,
136쪽
ut ea inter arachnoideam & piam media sint. Non est piae lamina, a qua situ differt, cellulosa tela Cum ea connexa , & exemplo medulli spinalis, etsi in cellulosam naturam inter cerebri hcemispharria resolvitur.
CCCXXIV. Tertia pia est, sive mollior cerebrimen in X. Hage encephali, Si spinalis medullae superficiem omnem undique convestit proxima, tenera, ex vasculis numerosissimis facta, quae celluloso textu conjunguntur : ea Vero vasa ordinata cerebro porrigit inserta tamquam radiculas. In
anfrastus omnes descendit, inque fissuras cerebri , cerebelli, medullae spinalis se insinuat, vinculum est, quo cerebri colliculi conjunguntur, pro sua
tenuitate firmulum. In internas cerebri cavitates suscepta, mutata fabrica, mollis fit & pene medullaris, maxime ubi paulo longius a morte cada Veris culter anatomicus accessit, ut tamen ipsa V sa eam facile demonstrent. CCCXXV. Venae cerebri non ea ratione se habent, qua in aliis corporis humani partibus. Neque enim valvulas habent, neque arteriis perinde sociae decurrunt, neque truncos habent VulgariS, quae alibi dominatur, fabricae. Ergo ex intimis quidem cerebri caveis, venae, quae jugis striatorum corporum in eum bunt, venae plexus choroidei, sep ti lucidi, ventriculorum anteriorum, colliguntur in truncos, unamque denique majorem Venata, saepe duplicem , quae plurimis arteriolis plexus choro idei comitata , retrorsum descendit ad septum cerebri & cerebelli. Ibi recipit venas a posteriori L in seriori intima parte cerebri ascendentes, & aliquas cerebelli, I simum offendit, Uenam nempe inclusam duplici laminae internae durae membranae, in eum sinum mutata plerumque in minorem transversum sinum descendit, qui frequentius est simistri lateris : alias utrique bifurcatus immittitur.
CCCXXVI. Venae superiores & saperficiales cereri
137쪽
bri magnae sunt, & instratae gyris, quibus cerebrum
undique abundat : iis venis per totam cerebri superficiem inseruntur aliquae venae durae matri S, cum aliae peculiaribus ostiis sinum falcisormem subeant. 1nde senssim collectis truncis antrorsum pleraeque, paucae aut recta aut retrorsum euntes, eaeque fere maxime priores, immittunt se, finibus oblique resectis, in 1in iuui falc Drviem longum, qui fit a laminae internae durae matris dextro solio iasinistro, inferne in falcis superiori dorso convenientibus. Triangularis hinc est , superne convexus initium gracile ducit a sede soraminis caeci, quod ante chris tam galli est : ascendit, sequitur iter fal- eis, & ubi eadem cum tentoriis conjungitur, ple rumque quidem dextrorsum inclinatus, nomen in duit sinus transversi dextri, perque foveam propriam ossi occipitis temporumque impressum , transia versam , deinde incurvatam, in foramen jugulare venit, ubi amplissimus, recipit petrosos sinus inferiores, & occipitales, & in jugularem venam etias unditur. Sinister vero sinus transversus, similis
priori, & pariter ducens in jugularem, inseritur
potius dextro, quam trunco continuatur. In eum
quartus ille CCCXXV. se inserere solet, & occipitalis. Est ubi haec omnia contrario modo se habent, ut in sinistrum sinum finiatur longitudinalis. Tunc dexter quartum & Occipitalem recipit. Alias aequaliter in duos truncos transversos finditur. Alias medius sinus transversos conjungit. Etiam duo sibi similes & paralleli sinus fuerunt. CCCXXVII. Fulcis inferiorem crassiorem Oram legit gracllis sinus & teretior, & irregulari ter huic orae parallelus, venae similior, & a falce ipsa venas
habet, etiam in superiorem sinum communicantes.& a cerebri vicinis sibi. haemisphaeriis. & a cullo locorpore. Ubi tentorii anteriori parti falx cohaeret, ibi in quartum sinum pariter effunditur. CCCXXVIII. Venae cerebri inferiores, quae basim cranii respiciunt, varie inseruntur. Anteriores,
138쪽
ex fossa venientes Sylvii, in aliquot truncos collectae, inseruntur in sinu in cavernosum sive intervallum illud triangulare externae la internae laminae durae membranae, quod ad latus sellae equinarest. Aliae, ab ipso ponte venae, ducuntur in sinum petrosum superiorem. Aliae posteriores ex lobis po-1terioribus cerebri ortae, in sinus transversos in tentorio numerosae inseruntur.
CCCXXIX. Cerebelli νenae superiores in magnos truncos confluentes partim in sinum quartum se immittunt, partim in sinus transversales. Inseri res & a cerebello & a medulla oblongata immittunt se in sinum petrosum superiorem ; istae etiam in transversum exit ut jam proximum. CCCXXX. Sinus, Praeter eos quos diXimus, DU- merossi supersunt. Eorum maxime anterior est, qui
saepi 1s me circuli similis, ambit glandulam pituitariam , & inter processus clinoideos cum cavernosis sinibus communicat, & cum petrosis inferioribus, inter eos processus & carotidem, & denuo per viam nervi sexti cum petrosis superioribus, pone quintum nervum. Est ubi venam ophthalmiticam recipit : est ubi transversus conjungens cavemnosos, aut Pro circulari, aut una cum ipso adest.
CCCXXXI. Superior petrosus flnus in fovea ons s petrosi retrorsum ducitur, ortus in ultimo fine anteriori sulci oius petrosia, communicans ibi
cum cavernoso , recipit insertas venas durae matri, & nonnunCuam venas anteriores cerebri dictas
CCCXXVIII. & inseritur angulo sinus transversi, ubi flecti incipit, nonnunquam etiam in petrosum inseriorem. Alia vena per petrosi ossis dorsum incedens in angulum etiam transversalis sinus immi titur. Inferior petr us , brevior , amplior , legit radicem cognominis ossis, & cum sodali pone procellus clinoideos communicat, & bis cum caVer noso, & cum superiori sub nervo quinti paris conjunctus, inseritur ultimo sollae jugulari. Etiam aliquas a Vertebrarum sede durae membranae venas
139쪽
I 27 recipit. Ad eamdem utraque tendit occipitalis p sterior, qui majusculus, legit oram foraminis madini & ad falcem cerebelli veniens CCCXXI. citius seriusve cum sodali plerumque conjunctus in seri tur, in quartum sinum , & cum eo in sinistrum transversalem, Vel in hunc sinum ipsum : vel denique , fine etiam diviso, in utrumque transversum. Hic sinus venas durae matris inseriores posteliores& aliquas ex vertebris recipit. CCCXXXII. Occipitalis anteri0r , irregularis, multiplex, partim transversus, Partim descendens ad magnum foramen, petrosus inserIOres varie con jungit, a quo cum nervis noni paris, vel proprio etiam foramine, emissaria in venam Vertebralem externam communicant, alii autem rami deorsum euntes in circulos Venosos medullae spinalis aperiuntur. Cavernosus vero sinus durae matris CCCXXV. multa fartus cellulositate, praeter sinus CCCXXIX. CCCXXX. venas majores, jam dictas accipit, etiam ophthalmicam & praecipuam Venam durae membranae, idemque proprii S Venis eum nervo primo, secundo, tertioque Quinti, cum arteria durae matris majori CCCXVI. cum carotide interna
CCCXVI.)in per soramen non perpetuum alae
magnae emittit emissaria , quae cum venis extra
cranium positis, ad jugulares pertinentibus, & inprimis cum plexu maximo venarum nasialium ple-rygoideo anastomoses habent. Ita per foramina parietalia venae pericranii in sinum longitudinalem , per canalem mastoideum venae occipitales in trans-Versum , per canalem anteriorem ossis occipitis, vertebrales externae venae in fossam jugularem se inserunt : aliaeque ab oecipitalibus anterioribus nervum nonum comitantur. Ita fit, ut infinitae viae
sanguini pateant, qua ex finibus, in quos nimis frequenter congeritur, effugere possit, Varia directione, prouti quaeque pars laxior, deelivior fuerit. Hinc una Vena, etiam magna, ligata, aut utraque jugulari vena constricta filo , nulla magna
140쪽
CCCXXXIII. Copia sanguinis , quae cerebrum
adit, impetus in arterias carotides major CCCXIX., absentia oram js compressionis in parte ab ossibus defentu, tardior motus sanguinis per viscera abd minis A pedes, sensuum ti cerebri perpetua ossi-eja , quae determinant ad eas partes assi uxum sanguinis, alia causae, faciunt, ut ab omni augmento circulationi S continuo caput fanguine mire repleatur. Hinc rubor faciei, Oculorum turgescentia, scintillatio, dolor capitis, pulsatio major, haemorrhagjae narium, a motu aucto adeo frequentest.
Quare, si venae tenues, teretesque jn cerebro fuissent, facile apparet, non potuisse evitari periculum suin mum rupturae, etiam nunc frequens, & apo plexiae. Ergo natura venis, ad quas cerebri sanguis confluit, dedit aliam figuram, facilius dilatabjlem . quia in aequuliter resistit, aliamque & durissimam fabricam, dissicillime dissilituram , maxime majoribus finibus, & qui trunci stat loco, minores enim aut teretes sunt, aut semicylindrici, aut irregulares. Intus trabe eulas dedit ex sorti membrana saetas, a dextro pariete sinus imi in sinistrum euntes, quae in distentione majore sinus angulum acutum, qui plurimum distenditur, firmant, a crepatura vindicant. Dedit iis venis anastomoses innumeras inter
se ipsas, cum vasis medullae spinalis & externi capitis, quo se deplere nimio sanguine postent facilius CCCXXXII.
CCCXXXIV. An etiam arteriosus sanguis in sinus cerebri effunditur, an pulsant ab eo sanguine animati γ Non pulsare in consessis est, cum qura
mater ubique quidem eranio adhaereat, longe tamen firmius in sinuum sede. Ab arteriis liquores injectos utique recipiunt. An exhalantem per vasa tenuia Θ An per venas prius obeuntem circulum 2Id utique multo magis credibile est.
CCCXXXV. Omnis ultimo sanguis cerebri in venas jugulares confluit, Valde dilatabiles, ob eamdem rationem, valvulis defensius a regurgitatione sanguia
