Primae lineae physiologiae in usum praelectionum academicarum /

발행: 1781년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

telli. M omnino ab elastica natura alienum est , chorda enim plexa ad utrumque a loco percussionis finem perinde tremores suos propagat. Si vero sensus & motus phaenomena a natura elastica explicari nequeunt, superest ut sit probabile, liquidum

esse, quod a cerebro adveniat, in nervos descendat, ad extremas partes em uat, cujus motus ab irritatione acceleratus, secundum directionem fluenti sui unice operatur, neque sursum convulsiones remittere potest, quibus nQuum a cerebro affuens fluidum resistit. Idem vero liquidum a sensibjli corpore in organo sensus in motum eXpitum, eum motum sursum ad cerebrum ferre, cui nullus contrarior a cerebro adveniens sensorius torrens ressistat.

CCCLX V ΙΙΙ. Cavas ergo esse fibrillas nerveas&, quarum eadem natura est, cerebri medullares fibras, probabile fit. Neque quidquam contra experimenta proposita potest tenuitas fistularum, quas nullum microseopium attingit : absentia tumoris in ligato nervo, non satis Vera, & hujusmodi argumenta , quae debilitatem sensuum nostrorum demonstrant, contra spirituum nerVo rum veram praesentiam nihil valent. Si fistulae sunt, ab arteris cerebri suum humorem habere, Valde probabile est.

CCCLXXIX. Sed de natura liquidi dubitatur

Eam enim multi, maxime recentiores, summe aut duram aut elasticam Volunt, aetheream, electricam

deniqRe : priores aqueam potius, incompressitem, album inosam tamen. Neque dissimulandum est, valde multa esse, quae neutram sententiam hactenus nos sinant admittere. Electrica materia quidem potentissima est, & ad motat excitandos aptissima.

Sed ea non coercetur nervis, totum enim animal communicata penetrat, carnesque perinde & adipem ac nerVos vi sua replet. Verum in vivo animale soli nervi, aut partes, quae nervis percurruntur , tremunt irritatae. Oportet adeo hujusmodi liquidum esse, quod nervos perfluit, ut in nervo

162쪽

1 SOrum fistulis contineri possit. Et vinculum, nervum

coercens sensum motumque tollit, torrentem ele-etricum non moratUr.' CCCLXXX. Aquea & album inosa natura plerinque liquidis humanis communis est, & facile cogitari posset ineste nerveo, exemplo aqvulae eXhalantis ventriculorum cerebri, ex iisdem vasis natae, gelatinosi liquoris em uentis ex disse nis cerebris piscium, & nervis animalium majoribus, tumoris in nervis ligatis oriqndi. Verum an suffcit ea natura explicandis stupendis viribus convulsorum nerVOTum, quas vi Vorum animalium, etiam minimorum, disiectiones demonstrant, viresque mani acorum, hy stericarum p An aliquid valet exemplum i pud hydrostaticum de tubis gracilibus p quod equidem robur in motu utcumque explicat, a celeritate Vero

refutatur.

CCCLXXXI. Oportet enim liquorem nerveum, qui sensus ti motus organum sit, mobilissimum esse, & sensuum impressionem aut voluntatis imperia absque a1sgnabili mora deferre ad destinatos fines : neque a corde solo causam sui motus habere. senui1limum porro I invisibile , neque excitati alicujus aut saporis & odoris : & tamen ex albis reparabile. A liquore vasculorum in intervalla funiculorum nerveorum exhalante, viscido, visibili, omnino oportet distinguere.

CCCLXXXII. Per fistulas potius quam per spongiosam solidamque nervi materiam eum liqU ,rem moveri, celeritas suadet, & analogia totius corporis, cujus omnes liquores, adipe excepto , Per sua vasa suaDt. CCCLXXXLII. Quare in universum certum esse Videtur, ex vasis corticjs separari in cavas medullae fistulas liquidum aliquod , quod in nerVosis tubulos continuatum , ad extremos nervorum fine S pro-Pulsum, causa sit, cur nervus sensus ti motus Organum sit. Duplex autem motus in eo humore erit, lentus de constans a corde impressus : non per D

163쪽

tuus alter, sed velocissimus quem vel sensus ciet, Vel causa quaecumque, ut motus in cerebro nati. CCCLXXXIV. Iidem manifestissime nervi & sensui preficiuntur & motui, ut duo systemata, motorium a lentiente diversum, non liceat adoptare. Si sensus aliquando superest, destructo motu, Videtur ad istum multo plus virium requiri. ΜOribundi audiunt & sentiunt, motu amissis. CCCLXXXV. Quoniam abit liquor nerVOsus,

quem magna copia non potest non generare sanguis copiosissimus, celeriter motus, si compares cum uberrima secretione lentioris sanguinis, a corde remotioris, in minori renali aut me senterica arteria 3 Exhalare per nervos culaneos non est improbabile , lassitudo certe ad motus & ad sensus intra paucas horas superveniens, per spirituosa medicamenta superabilis & amitti suadet & reparari. E. halare in cavitates varias corporis, Ventriculum , intestina, multis placuit. Partem aliquam resorberi expectes ne nobilissimus humor nimis cito dis- Pereat. Nutrire non credas, nimis mobilem, a quo non expectes adhaesionem : id tardi est humoris &vj seidi. CccLXXXVI. Quae causa tot diversorum collium in cerebro, quis finis ventriculorum, natium, testium, disti Octionis cerebri a cerebello, tot laniculorum transversorum communicantium ab una Parte cerebri, cerebelli, medullae spinalis, ad Op- Politam pCCCLXXXVII. Ventriculorum necessitatem Videtur fecisse necessaria ad magnos usus distinctio Partium. Ut corpora striata, thalami ve separatam in edullam retinerent, oportuit vaporem intercedere, qui coalitum impediret, eademque in cerebro& cerebello est ratio. Forte etiam necessitas intro- dueendi in crassam medullam caloris, Peperit ne celsitatem cavitatis, per quam arteriae subirent, copiosae & consertae. Et oportebat sorte in intima serebri vasa exigua venire, neque magna ulla, St

164쪽

CEREBRUM

possis suspicari, mollitiem fibrae cerebralis egere brevitate ; ut sustineat. CCCLXXXVIII. Tuberum plerorumque utilitates ignoramus, eamque oportet discere ex morbis, ex anatomicis in animalibus homini similibus capiatis experimentis. Sed exigua spes est, in partibus exiguis , profundis, absque funesto vulnere vix unquam violandis. An totidem ibi habitant distinctae idearum provinciae p exemplo thalamorum Ointicorum p sed plerique colliculorum nullos nervos

producunt.

CCCLXXXIX. Striae ductusque interni sere communicationem aliquam motuum sorteque sensuum videntur facere. Aliqui cerebellum cum cerebro conjungunt, alii medullam spinalem cum nervis cerebri, ut accestarius, plerique dextras & sinistras partes inter se Uniunt, eXemplo commissurae anterioris CCCXLV. posterioris duplicis CCCL. callosi corporis CCCXLIII. striae inter processus a cerebello ad testes CCCLIV. trabecularum medullarium in imo ventriculo tertio, in medulla oblongata & spinali CCCLV. Manifestum enim videtur inde fieri, ut per infinita exempla, dextro latere cerebri laeso, potius finistri lateris nervi per totum corpuS res'lvantur, & contra, etsi id videtur difficile, non semper eam decusiationem locum habere. Deinde ea ratione Videtur natura obtinuisse , Ut quacumque parte cerebri laesa, non ideo perpetuo nerVus inde Ortus inutilis reddatur. Si enim& a suo, & ab alterno cerebri ' haemisphaerio per communicantes funiculos fibras suas nervus habet, potest sui lateris fibris destructis, aliquam integritatem funetionis a fibris lateris alterni retinere. Hinc tot e X empla Vulnerum, etiam cum majori cerebri jactura, quae nulla secuta est in ullo nervo , ulla animae facultate constans jactura. Multas caeterum, subtiliores strias & nervorum imagines, & tubercula ipsa necessitas produxit & accumbentium

vasorum pulsatio, incumbentium pertium figura.

165쪽

CCCXC. Nervos organa esse diximus sensuS mΟ- Iusque. Motum, qui simplicior sit, L uniformis,& magis perpetuus, cum in stetu ante plerosque sensus fuerit, visum est praemittere.

CAPUT XI.

MOTUS MUSCULARIS.

CCCXCL Motus in corpore humano non UnUm Organum est. Et primum in animali & in vegetabili fibra quacumque, capillo etiam , pluma, in membranis & cellulosa tela, inque fibra musculari humida : denique & in glutine animali & vegetabili vis est contractilis, qua Se suae distractioni resistit,& per eam, remista causa extendente, in brevitatem priorem se restituit, neque unquam cessat ad proximum elementorum contactum niti, quem fabrica admittat. Post mortem, etiam a multis diebus, eadem facit, ut dissecti musculi fibrae suos ad fines se retrahant, amploque hiatu separentur :etiam arteria dissecta se in brevitatem colligit. CCCXCII. Mortuam hanc vim voco, quod a morte supersit efficax, hactenus a vitae viribus diversa. In vivente vero animale aliquanto est at crior. Nam & a frigore & a terrore cietur cutis, ut durescat & erigatur, seque cum duritie in brevitatem colljgat. Denique fibrae cellulosae hoc in brevitatem nixu perpetuo animantur, inque suam contractionem tendunt. Hinc extensa cutis, aut membrana demum alia, causa suae extensionis liberata, paulatim lento nixu se in priorem brevitatem recipit. Sed etiam alioquin distentioni perenni conatu resistit, lenique sed continua elementorum suorum accessione contentum adipem, aut aquam aut infixa casu corpora promovet : Et videtur eadem potentia excretionem vaporis limitare, ut vitiose laxatis cellularum fibris & laminu-

166쪽

is MOTUS MUSCULARIS.

lis in immensum aut adeps in cellulosam telam deponatur, aut aquosus vapor. Eaque debilitas videtur princeps veri hydropis causa esse. Eadem in Corde, in artubus, ubique in corpore embryonis emcax & laboriosa, arterias, & auriculas,& Ventriculos ad propiores contactus adducit, flexiones facit, cor quasi di lutum in conum contrahit. Ar cana denique vi videtur eadem plerasque corporis animalis partes figurare , dum gluten in cellulas receptum expellit, elementa terrea ad se adducit,

soliditatem definitam & curvitates & vicinias definit.

CCCXCIII. Naturale huic potentiae est agere

perpetuo, lenta, sed nunquam interrupta, potestate : commune etiam a venenis quidem cieri in omni membrana. omni fibra omni cellulosa tela : a ferri vero rasione aut a compunctione nunquam eXcitari. Hae enim notae fibrae rubrae musculosae propriae sunt. Hujus fabricam oportet contemplari. CCCXCIV. Fibrae musculosae in corpore humano vocantur filorum rubrorum fasciculi, a quibus motus manifestus perficitur. Quando multae fibrae,

eaeque evidentius rubrae, coacervantur, tunc mu

cuius vocatUr. Fabricae simplicitas summa secit obscuritatem in intelligenda ratione, qua tanto rΟ-bore mclles, & exiguae, carnes, motus producant maXimos, tum in homine, tum omnium maxime in crustaceis insectjs.

CCCXCV. In omni musculo reperiuntur fibraelongae, graciles, molles, cum aliquo elatere, fere semper in universum parallelae, quae multa cellulosa tela cinctae in lacerrulos colliguntur. Isti, laxiori revincti tela, & plerumque pingui, jn majores fasciculos coeunt. quos semper striae cellulos,& septa membranacea dividunt : donec plurimi lacerti aut paralleli, aut inclinati, mei Ibrana cellulosa tenui, cum septis continua. circumdat .lacra mori paulo celluloso te a vicinis carnibus separati, pro uno musculo habeantur. In fibra ipsa

167쪽

MOTUS MUSCULARIS.

Visibili qualibet apparet series filorum, quae detor is finibus immixta cum sui similibus & conglut

nata , in fibram majorem conjunguntur. CCCXCVI. Plerisque musculis, maxime Vero omnibus, qui ossibus inseruntur, & omnibus, qui ab aliis potentibus carnibus incumbentibus premuntur, fibrarum non unum genus est. Carneae enim

illae fibrae CCCXCV. in medio mus uto crassitiem

solent, quam vocant νentrem, collectae emeere, eaedemque in utroque musculi mae degenerant sensim & gracilescunt, & durescunt, & deposito rubore splendorem argenteum induunt, & propius sibi appositae rara cellulosa tela & brevi colliguntur, APaucioribus vasculis pinguntur, & indolentes sunt,& aegre irritabiles, & tendinis nomen accipiunt, si collectae fuerint in angustiorem, teretem, fasciculum, aponeuroseos Vero, si in amplam planamque supersietem. Cellulosam telam, quae totum tendi

nem communis amplectitur, vaginam vocant, mu

auli tunicae similem. Carneas enim fibras vere intendineas mutari suadet comparatio scelus, cui paucissimi tendines sunt, cum puero, cui longe plures, hujus cum adulto &sene denique, cui plurimi. Et tamen natura tendinis non irritabilis, &quorumdam tendinum in cellulosam telam facilis diductio pene persuadent. diversum tendineae fibrae a carnea geous esse. Μusculi nulli ossi innati

Plerumque tendines non habent, ut cor, sphincteres, lingua, mulculosae membranae viscerum, Uasorum. In tendines autem inprimis longos abeunt,

ubi circa articulationes & epiphyses decurrere Oportet, & in eo extremo, quod mobilius est. In foetu manifestum est, musculos soli periosteo inseri; in adulto, homine ubi periolteum intime cum osse conjunetum est, cum eo velamine consuli in foveolis ossis ipsius adhaerent. CCCXCVII. Fibrae tendineae saepe quidem cum earneis e directo jacent, & quasi continuantur. Minime tamen rMum est, fibras carneas oblique ad

168쪽

tendinem inclinari, eique adhaerescere, ut ipse eundo crassescat, novis subinde fibris receptis. Pennarum musculum vocant. Alii tendines medii sunt

inter duo plana fibrarum hinc & inde ad angulum deorsum obtusum sibi innascentium. Est ubi in

unum musculum tendines numerosi, hinc & inde pennati componuntur. Dantur & alii tendinis cum carne conjungendi modi. CCCXCVIII. In cellulosa tunica fibris .circumposita dividuntur arteriae, venaeque, & retia re-etangula faciunt, sociae plerumque & vicinae : Inde vapor, adeps, in cellulosam tenuem, crassam, effusi, inde resorpti. Lymphatica vasa per musculos linguae, colli, faciei, decurrunt, in artubus aegre demonstrantur. Sed etiam nervi, & copiositores quidem, quam ad alias corporis partes, oculoeXeepto, cum Vasis per cellulosam musculorum distribuuntur : verum deposito duriori involucro, molliores, prius evanescunt, quam ad fines ult mos prosequi possis. Multis locis musculum eumdem subeunt, nec ullum peculiarem aditum aflectant. In tendinibus demonstrari nequeunt. Neque ullae sunt fibrae nerveae, quae lacertos ambeant iaconstringant. Qui descripserunt, nihil viderunt, nisi telam cellulosam. CCCXCIX. Fibrae minimae, quae musculo proelemento sit, fabrica in homine, & animalibus, microscopio, investigata, semper similis fuit majorum fibrarum fabricae, & praeter minima fila, cellulosa tela inter se conjuncta, nihil certa fide apparuit. Nullae ergo vesiculae, neque catenulata rhomborum series locum habet. An cavae fibrae sunt pan continuae arteriis 3 an ea diversitas carnearum alendineis, quod istae, elisae, expulso fluido, solidae factae sint Θ De sanguine non probabile esse demonstrat tenuitas fibrarum, quae globulis rubris minor est, albebo musculi, postquam sanguis elotus est, rationes physiologicae CCCCXI. Et in universum plus videtur roboris sperari solle a fibra solida.

169쪽

MOTUS MUSCULARIS. I 57

CCCC. Μusculo triplex vis ad minimum infidet : mortua priuium cum aliis fibris animulibus communis : altera, quam diximus insitam, per sua Phaenomena diversa. Nam vitae primum, & primis a morte horis proprior est, multoque prior eV nescit, quam illa mortua. Deinde alternis oscillationibus in plerisque exemplis absolvitur, ut huc acta ac illuc, modo ad medium se contrahat, modo vicissim a medio se ad fines extendat, etiam aliquoties iterato motu. Porro manifesta, Velocior, maximos motus peragit, mortua exiguos & latentes. Et a ferro stimulante, inque cavis musculis etiam ab inflato aere, ab aqua, ab omni acrimonia suscitatur, potentior autem omni alia irritatione est excitatus torrens electricus. Denique soli musculari fibrae propria, in nulla alia corporis humani parte cum his, quas enumeravi. dotibus reperitur. Sed oportet accuratius ejus phaenomena eX ponere. CCCCΙ. Musculo ergo naturale est, breviorem se reddere, extrema ad medium Uentrem adducere. Ut ex data fabrica potentia motrix eruatur, Phaenomena musculi contracti consideravisse juvat. Mus- eulus ergo Omnis in actione sua brevior & crassior fit. Haec in brevitatem contractio varia est, in aliis minor, in aliis major, in nonnullis satis magna, exemplo sphincterum, iridis, septi transversi, & 1 tercostalium, ut longe infra tertiam partem longitudinem musculi diminui appareat, quae mensura ab erronea hypothesi prosecta est. CCCCII. Tenacissima virium insitarum intestina sunt, quae & evulsa pergunt se contrahere, A frigida demum : etiam his tenacius cor, si omnia computaveris, in pullo etiam evidentissime A in frigidis animalibus. Aliis etiam & aliis stimulis melius ad motum cientur, vesica ab aqua, a sanguine

cor, ab aere intestinum. Nervis remotis, aut in his musculis a commercio cum cerebro se vulsis,

nihil valde de irritabili natura decedit. Eamdem irritabilem indolem latissime per fibram animalem

170쪽

regnare polyporum aliorumque insectorum exemisplo constat, quibus nullum cerebrum, nervi nulli. summa tamen ad omnem stimulum impatientia est. plantarum denique amnitas, quarum plurimae flores & solia pro vario frigoris calorisque gradu audaperiunt aut contrahunt, aliae etiam celerrime, ut

nihil cedant animalibus. Haec vis ab omni alia hactenus cognita proprietate corporum diversa & nova est. Neque enim a pondere, neque ab attractjΟ-ne, neque ab elatere pendet, cum in molli fibra sedeat, a durescente evanescat. CCCCIII. Sed a nervis causam motus in musculos. ad Venire tamen apparet, per eXperimenta

CCCLXVII. seq. Nervus enim solus sentit, solus, dictata animae deseri, cui nihil quidquam aut imperii in eam partem, aut ab ea perceptio est, cujus nervus ligatus, aut resectus, aut nu1lus sit Nervo nempe , medulla ve spinuli irritata , etiam in mortuo animale, musculus vel musculi, qui ramos ab iis partibus nerveos habent, vehementissime conVelluntur. Ligato, resecto nervo musculi cujuscumque, aut Compressa sede medullae spinalis, cerebrique unde nervus ejus advenit, languet resolutus musculus, I nulla vi ad motum, vitali similem, revocari potest. Soluto nervo , musculus

vim, qua in motum cietur, recuperat. Irritato,

sub ipsa sectione nervo, musculus, ad quem nervus spectat. contrahitur. Experimenta plurima facta sunt, maxime in phrenico I recurrente. CCCCIV. Haec vis non est eadem cum vi insita. Forjnsecus ad musculum advenit, in quo altera inquilina habitat. Cum vita destruitur, a qua altera, per certa e X perimenta diu supereti: suppram itura vinculo nervo injecto, a laeso cerebro, a propinato opto : motus insitus ab iis omnibus nihil patitur, & superest nervo revincto, resecto, in intestino de corpore revulso : Viget in animalibus cerebro destitutis : Movetur, quod sensu caret, lasentiunt corporis partes,.quae supi absque motu.

SEARCH

MENU NAVIGATION