Prosperi Alpini Marosticensis, philosophi, medici, in celeberrimo Lyceo Patavino pharmaciae professoris ordinarii, hortique medici praefecti, Historiæ Ægypti naturalis : pars prima ; qua continentur Rerum Aegyptiarum libri quatuor

발행: 1735년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

FRAEFATIO.

Medicus Salodiensis, qui ante me annos septem apud

Venetam nationem, & apud procereS tum Turcas, ium

Egyptios, & Arabes medicinam magna cum laude fecerat, potissimumque de multis ad artis medicae cognitionem facientibus, deque usitatis nonnullis medendi modis apud medicos AEgyptios annotarat. Hunc ipsum celebrem medicum anno Is 8 o. in Cairi civitate inveni, qui post multos menses in Syriam ad Petrum Michaelem Venetum, consulem Illustrissimum pro Veneta

Natione in urbe Alepo commorantem, ad medicinam faciendam evocatus est. Quo tempore in ea provincia medicinae causa Joan. Thomam Minadoum Rhodiginum medicum perillustrem, nunc in Gymna sto Patavino maximo cum studiosorum medicinae applausu & concursu e prima sede practicae medicinae professorem, reperit. Per id temporis quo Cairi mansit, mihi fuit is

maXime familiaris, atque adeo, ut medendo ambo una ubique locorum semper fuerimus. Vir fuit doctissimus, in Arabica locutione maxime Versatus, qui paulo post eg Alepo Bysantium iter faciens, a Turca milite praetoriano custode suo in itinere occisus est. Dolenda sane amici mors fuit, sed praesertim ab Arabicae medicinae studiosis, quod una perierint commentaria ab eo doctissime composita in librum secundum Avicennae, in quo egit de simplicibus medicamentis. Pol

licitus quoque fuerat se totum OPUS Avicennae correeturum ab innumeri S erroribuS quibus semper scatuit, quod sane immatura morte praereptus perficere non potuit. Dominicus etiam a Rege, qui in AEgypto plures

annoS moratuS, pharmacopola Venetae nationis, &Chi-

22쪽

rurgiam exercenS, non parum mihi auxilio in multis fuit. Tandem Malthaeus Carbonus, qui septennio Cairi magna cum laude & Venetis, & Turcis, atque AEgyptiis medicinam fecit, meam hanc historiam in aliquibus plantis rarioribus, & serpentibus itidem in ea regione familiaribus ad me missis, non parum adauxit. Accipe igitur candide Lector meam rerum in d gypto observatarum Hiltoriam, nunc studiossis evulgatam. Quod si tibi grata fuisse aliquando intellexero , longe plura polliceor me studiosis evulgaturum, nimirum libros deplantis exoticis nuperrime cogniti S, de usu partium in plantis, atque fortasse de Horto nostro Patavino Medicam Hiitoriam. Vale.

23쪽

INDEX CAPITUM

LIBRI PRIMI

C p. I. Γ, Ε iis, quae AEuptum celebrem , atque valde admirabilem reddere videntur. II. De Nili Fluminis incremento, dimensione, atque incisione ad agros irrigan os . III. De aquae Nili Fluminis bonitate, atque prae saviis. IV. De Insula Delta, de Urbe Alaxandria.

vatis.

appellat, ipsorum Sepulchris.

de ipsius filioria.

equitibus , is ipsorum ludis. XII. De Ararptiorum servis. /XIlI. De XIV. m Stragulis AEIJptiorum , ipsiorum accubanssimodo , deque u rsis quae apud eos in usu seunt. XV. De itinere ad Mecham, quod quotannis mense Septembri δε- votionis X mercaturae causa st. XVI. D Core diis quae in Nili Fluminis incisione funt de Circulatoribus , de rusticis mulieribus saltatrissebus, allia ludi genera facientibus.

VIII. De AEgyptiorum temperamento aIque habit .

24쪽

INDEX CAPITUM.

XIX. De morbis quibuI AD)pti regio divexatur. XX. De Arabibus AH tum habitantibus.

LIBRI SECUNDI

C A P.

Maurorum vivunt.

III. De Orandi modo, quem Mauri obseervant, atque de viris Mauris religiosis. IV. De Christianis qui AEgyptum habitant, , primo de

Graecis.

V. De Christianis Cophiis, id de Reverendis yesultis , qui in AEoptum mis fuerunt a Pontisce Maximo Gregorio XIII. ut Natio Cophta Eccles e Romanae conciliaretur.

aranti spoliato, deque Reverendis Jesultis carceratis, quid fuerit deliberatum. VII. De Christianis Cophiis qui in desierio Divi Macharii vivunt , vitam a perrimam ducenteΙ. VIII. De Hebraeis AEnptum habitantibus , atque de Natham Coem dirissimo ex vectigalibus portoriis Alexandriae. IX. De Medicina AEUpti, atque de Medicis AEDpti. X. 'bibus Moris AEg1ptii sanitatem tueantur qua occasone

de victus ratione , de evacuationibus , purgationibus , deque exercitationibus, balneis , capillorum cultu, ces de variarum psrtium praeservatione agitur.

de iis medicamentis, quae ad augendam Venerem AR -tiis sunt familiaria , Agitur.

LIBRI

25쪽

INDEX CAPITUM.

LIBRI TERTII

I. De tractandis in hoc Libro , primum de Terris , quas a 3ptus producit. II. De Sale in solo AEgyptiaco proveniente, atque de Nitro. III. De Lapidibus Alanti. IV. De Smaragdis , qui in H 3pto est odiuntur.

VII. De Calchanto, alumine, pompholyge, atque aliis metallicis medicamentis, quae in Z Ipto observantur. VIII. Stirpes, quae in AE 3pto proveniunt.

N primum oleraceae herbaceaeque c9usiderantur.

vescuntur.

XI. De radicibus quas HSDpti Culcas appellant, atque nostri colocassas, quibus coctis familiarius vescuntur. XII. De reliquis radicibus esculentis in alanto nascentibus. XIII. De plantis Cerealibus , atque de leguminibus quibus a viii abundant. XIV. De plantis non esculentis, quae in a Dpto nascuntnr, aseque de ipsarum usu.

a Dptus abundat.

LIBRI

26쪽

INDEX CAPITUM.

LIBRI Q U ARTI

C A P.

volatilibus ibi degentibus.

II. De Piscibus qui in Nilo Flumine, cst in lacubus AEgypti ,

atque in mari capiuntur.

III. De Infectis animalibus , quae in 'vio Nisunt. IV. De Serpentibus Asentiis Familiaribus.

VI. De Animalibus quadrupedibus domesticis, quae AEuptiis sunt familiaria , N primum is Equis , A is , θ'

Mulis. VII. De Camelis, cy' Dromadibus , hin Λ 3pto aluntur.

bus , scilicet de Bobus , Bubalis, Capris , Suibus , Canibus, θ' Felibus. IX. De quadrupedibus Θlvestribus in ea regione viventibus , quippe de Ursis , Lupis , Vulpibus, Leporibus, Cani, Gazesis, Juvencis Divestribus, , Cervis , Gliribus, Muribus, Mustelis, atque de Luneumone. X. De Elephante, Camelo-Pardali, Leone-Pardali, Zibetho. XI. De variis Simiarum generibus, quae in AEDpto obsese

vantur.

: XII. De Cber otamo, U Hippopotamo , feris in Nilo Humi

viventibus.

27쪽

PROSPERI ALPINIMA ROSTI CENSIS

RERUM JEGYPTIARUM

LIBER PRIMUS

CAPUT I. De iis quae AEgyptum celebrem, plurimumque

admirabilem incere creduntur. E complurium rerum misi me admirabilium in AEgypto Observatarum grata memoria ObsOlescat, merito hic scriptis illa omnia consignanda duximus. Neque singula, in ea regione observata, narrare instituimus, praesertimque a multis Veterum scriptorum posteritatis memoriae consignata, sed ea dumtaXat, quae ΠOS eo tempore quo ibi moram traximus, S ab aliis observata, ct nobismetipsis cognita , scitu digna existimavimus. Pri- Λ intim

28쪽

PROSPERI ALPINI

mum autem considerabimus quae AEgJptum celebrem, maximeque admirabilem essicere videntur, scilicet caelum iis genatibus & jucundum, S salubre, Nilum flumen, urbes, aedes,

templa , lacus, Viridaria, opes, merces, quae in ea provinciaeX conterminis regionibus convehuntur, PIramides, columnas,

obeliscos , balnea, antiquorum sepulcra, bibliothecas, disciplinas , religionem, plantas inibi familiares, terras, lapides, taeteraque fossilia iis nota , atque demum S animalia huic provinciae S domestica, ct familiaria. Quae profecto illis ,

qui & regionum variarum, & diversorum hominum morum cognitione delectantur , haud injucunda fore credidimus. Namque etsi tot saeculis AEgyptus apud omnes nationes maXime celebris extiterit, quippe ob caeli salubritatem, antiquitatem , urbium numerum , regni amplitudinem , situsque pulchritudinem, superba aedificia, Nilum flumen regionem hane totam opibus ditans , maximeque ob varius disciplinas , Spraesertim ob rerum caelestium cognitionem, quibus ΣΙgyptios caeteros alios nationum homines longe antecelluisse constat: non minus tamen S hoc tempore eam regionem plurimi aestimandam nobis fuit persuasum, tum ob illa quae diXimus, tum etiam quod nova quaedam scitu digna, & usus complures apud eos populos postea innotuerint: Quaeque animos legentium neque parum detestare possunt. Jam ad .mgyptum Venimus, quae ideo ab omnibus concelebratur, quia caelo subjacet ad gradum sexagesimum primum suae latitudinis, usque ad seXagesimum tertium: Ad altitudinis Vero gradum vigesimum nonum ad trigesimum usque fere primum. Salubri autem caelo quamvis calido, neque multum intemperato tota haec regio gaudet, exceptis diebus fere quinquaginta a Paschate resurrestionis

Domini, quos AEgyptii Champsim vocant, in quibus venti

australes vehementer calidi spirant, quique una cum magno caloris aestu arenas veluti a calore inflammatas in aerem levantes plerisque Ophthalmias inducunt. At de iis posterius. Ab hoc tempore postea nova aestas esse videtur. Ea gens prole abundat, quae non solum corpore est pulcherrima, sed

quae acutissimo etiam S ingenio S judicio valet. Quo illud ubique

29쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lin. I. CAP. I.

ubique in adagio sertur, cum promptus quis ad responsa invenitur, ipsum AEgyptium esse. Optima sere semper valetudine

gaudent, ni aliquis externus aCCidat error, tamque longam vitatam vivunt , ut complures nonagenarios robustissimos , vel

etiam ad generationem viros potentes inibi ubique locorum invenias. AEgyptii adversus peregrinos valde humani sunt, falsoque illis imponitur, exteros homines scilicet hospitio non libenter suscipere, cum in nulla provincia homines Vivere credam, qui libentius ipsis, honorificentiusque advenas ample Xentur , suo quemque more , ct vivere, & vestimento uti per mittentes. In iisdem quoque pietas insignis maximis laudibus videtur concelebranda, qualem Vel etiam Hippocratem, ut in libro de aere , locis, & aquis legitur, non latuisse, constat, cum inibi dixerit, regionem dZgypti Graecia esse mansuetiorem , illiusque gentis mores & benisniores, S cultiores obser vari. Est & situs HSgγpti pulcherrimus a multis non immerito maxime laudatus. Etenim eX Una parte E thraeum mare

habet, S sinum Arabicum; atque ex altera AEgyptio mari alluitur , per mediamque regionem a meridie ad septentrionem excurrit Nilus, totamque AEmptum irrigat. Quo fit ut facillime quotanis ex India omnium aromatum genera, aliaeque merces magni pretii convehantur. Nili fluminis navigatio quantum delectet, dictu est incredibile; cum ad ipsius ripas innumera sint pomaria miro ordine consita, quae Nili aqua perpulchris artificiis irrigua fiunt. Extant S segetes suo tempore adprime pulchro prospectu delectantes, tum & florum

varietas, quae in iis fluminis superciliis copiosa , ct quasi lux

rians spectatur. Haec omnia eXcedunt aucupium, S ven

tio, & varia piscationis genera quibus AEgyptii inibi maxime delectantur. Quod si haec in toto Nilo navigantibus grata sunt,

ad Cairum vero Deltamque Vocatam Insulam tantopere ab antiquis c9ncelebratam, in qua procerae & complures arbores miro ordine consitae cernuntur, itidem naVigantibus erunt longe gratissima ; talisque , ac tantus eX Variis arborum, aliarumque

plantarum floribus odor eXspirat, exhalatque; ut non injuria Nilum e Paradisii numinibus originem habere AEgyptiis fuerit A r per

30쪽

PROSPERI ALPINI

persuasum. Pro quo cum tantor illis ssit utilitati, S voluptati, grates infinitas quotidie Deo optimo maximo agunt. At de hoc flumine a nobis sermo accuratior futurus est, cum de istius regionis temperie praesertim agemus. De qua nunc dicimus, eam calidam, siccamque esse, minus Vero siccam observari in locis mari adjacentibus. Siccior vero aer istius ceregionis est, quo a mare per ipsam remotius itur, atque serenior Ex quo olim AEgyptii merito ob aeris puritatem, claritatemque omnia astra in caelo vel etiam minima quanquam ocularia specillo crystallina hac aetate solummodo inVOnta, non habuerint , quibus a Galileo, Florentino Mathematico , in Patavino Gymnasio perillustri, quatuor sydera errantia nova observata, atque cognita sunt) magna facilitate videre, acobserUare potuerunt. Nunquam sane Vel hyeme , Vel aestate, vel in aliis anni temporibus, per totum illud tempus, quo in AEgypto Viximus, caelum ita obscurum visum est, ut Sol, Luna , reliquaque alia astra, vel etiam eX minimis, Orientia, aut occasum petentia, Commode conspici non potuerint. Caelum itaque in locis a mari remotis, S siccius, & ealidius est, unde mirum non videatur, si in iis locis nunquam, vel rarissime modicum pluat, namque pluvia quam semel omnibus annis quibus inibi moram traximus, solummodo videre potuimus mense Novembri, haud major visa est, quam apud nos soleatros aestivus obserUari. In locis autem mari proxime positis, veluti in Alexandria, Rassit, S Damiata, mensibus Martio, ct Aprili largissimas pluvias e caelo cadentes Vidimus, atque multo plures in hyeme. Quibus mirum non est si isthic aer sit lange humidior atque minus calidus. Vereque dictum est in Civitate Cairi aerem esse & sicciorem , S calidiorem , qui exceptis diebus iis circiter quinquaginta ob ventos Champsi-

nos vocatos a meridie in septentrionem per Zonam torridam dictam magno cum caloris aestu, ut nuperrime etiam meminimus , transeuntes , scilicet mensibus Martio, Aprili , M o, cum Iunii medietate, nimirum quoad sol pervenit ad tropicum Cancri, in quibus aer inaequalis maxime sentitur) fere per to- iam annum aequalis, & non immoderate calidus percipitur,

SEARCH

MENU NAVIGATION