장음표시 사용
51쪽
RERUM AEGYPΤIARUM LIB. I. CAP. U.
Beatissima Virgine olim habitatam, semper habuit. Quid : an
non innumeri sunt etiam ex Mauris Mahometanis, qui ex longinquis Provinciis, itinere multorum dierum illum locum adoraturi veniunt, quem re Verenter colunt, & Venerantur, &de
aqua illiusce fontis quantum possunt secum deferunt, quod apud multas Nationes, & Gentes ad morbos pers mandos maximis laudibus concelebretur, deVoteque ad memoriam Virginis sanctissimae ab iis Gentibus colatur. Est insuper versus Aastrum Campus duorum milliarium longitudine, S unius latitudine, figurae rotundae OValis , quem locum olim Theatrum fuisse dicunt a Sbech Rege AEgypti factum, unde & vel etiam ad hanc usque diem Sbechie vocatus est. Olim in Nili austione totus ille locus aqua replebatur , Obruebaturque , supraque ipsam aquam varia & cimbis, S naviculis S aliis modis ludorum genera Rege, atque Principibus AEgypti praesentibus, ac omni
turba Cairi urbis, exercebantur. Hoc tempore terra eXinde plurimum audia campus amaenus redditus est, qui nunc aqua
in Nili augmento haud multum inundatur, quaque absorpta mense quippe Oftobri, in eo seritur triticum, linum, trifolium. leguminaque , quae planicies Decembri mense tota virescit , variisque floribus amaenissima redditur. Illic post Nili inundationem in ea terra pinguissimo limo a flumine reli sto obruta,
Cichoreum ita Vegetum luXuriare Vidimus, ut soliorum amplitudine majori lappae similis cerneretur , S ipsius radices
magnitudine magnum napum aemularentur, quaS Turcae fac charo ad usum segrotantium condiunt. Est etiam locus non
tacendus eXtra Cairi Civitatem ad Orientem in solo aretanoso aliquantulum eminente , ubi planities est, ut diXimus, arenosa , omnino seritis , & nuda , in qua neque stirps aliqua , neque domus, Vel alicujus habitationis vestigium usta piam apparet , neque domus aliqua per milliaria vissitur. Hac via est S ad Pyramides , S ad Mumias : de quibus sequenti capite historiam tegemus. In hae planicie arenOsa, sterili, & omnino nuda, quadam die constituta, scilicet a meri ille diei Jovis septimanae sanetae ad meridiem usque Veneris sancite qui istuc iverunt, & per totam hanc diem, quip-D Pe
52쪽
pe a meridie diei Iovis septimanae sanctae usque ad Veneris sanctaem eridiem pernoctarunt, referunt vidisse, modo in hac parte illius planiciei repente caput inhumati Cadaveris siccati, aut brac- cuium, aut femur, aut totum Cadaver supra terram efferri,S postea etiam in alio ejusdem planitiei in qua antea nihil viderunt quippiam supra terram miraculose exivisse. Johannes
Emus, Patricius Venetus, qui Cairi mercaturae causa tunc agebat, ea communi curiositate, quae apud omnes est, suasus, illuc, ea die cum aliis prosectus est, ut hoc miraculum observaret, qui cum nihil supra eam planiciem antea offendisset, paulo post repente supra terram Caput mulieris siccatum capillis vel etiam longis, S multis, non destitutum, emicuisse vidit, quod caput domum tulit, mihique dono dedit, L non pauci etiam illorum qui una fuerunt, viderunt S ipsa quasdam alias corporis partes supra terram elatas. Cophii Cnristiani inibi viventes hoc miraculum esse praedicant, hocque singulis annis ea die a multis vere observari. Dicunt etiam inibi corpora multa sanctorum, qui pro Christi Fide vitam mart3rio finierunt, fuisse sepulta; in ipsorumque sanctitatem hoc miraculum referunt. Anno MDLXXXIV. IIebruimus Bassa, Prorex 2Egypti, illius admirandae apparitionis fama & ipse persuasus, cum multis aliis Turcis, ut haec videret, noctem Veneris sanctae in ea planicie pernoctavit, qui an ipse vel alii quidquam viderint certo scire tunc haud potui. Cairi innumera viridaria
amplissima, atque amoenissima extant , quorum terram aqua
irrigant quodam Rotarum artificio, ut etiam alias dictum est, quod feschie appellant, e cisterna educta. In his hortis ex arboribus virescunt mala citria, auramia, limonia sylvestria, &domestica, poma Adami vocata, musa itidem quae foliorum viriditate amaenissima jucundit Simiam aspectum oculis objectant. Hanc arborem in libro de plantis AEgJpti accurate descripsimus, deque ipsis posterius etiam quaedam dicemus: Est S Tamariscus domesticus , paliurus Athenei napea vocant vitis, malum Persicum, Armeniacum, ficus, sycomorus, Casii a Cathartica, Ligustrum AEgyptium, prunus Sebestena , palma,
acacia, & ex aliis stirpibus est faba AEgyptia, eulcas appellata
53쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lin.I CAP. U. 27
lata, Cucumeres Cathe dicti , melones abdellavi, anguriae el-maoui vocatae, faba AEgyptia leguminosa: Ocymus arborescens cariophyllatus , piper longum, juncus, gel siminus Arabicus rosa cujuscumque generis, sotara, sabdarissa, labiab, phasio..tus arboreus nager, rubeus, perennis, bis in anno flores ri que siliquas ferens. Haec magna Cairi urbs S tempore, quo in ipsa Medicinae causa moram traxi, erat totius fere Orientis locorum Emporium celeberrimum , ad quod trium dierum spatio ex Sues, S Tor aromata, aliaeque magni pretii merces ex India per mare rubrum Navibus allatae Camelis convehebantur; quae per Nilum flumen Alexandriam, parvis naviculis itidem conducebantur, quae S ipsa magnum etiam Mundi Emporium fuit vocata, quo Italia, Gallia, Hispania, Anglia, Gemmania, & caeterae aliae PrOVincise Europae gemmas, nec noni eorum, quae ad rem medi eam faciunt, magnam partem accipiunt. At ad Cairum redeo, ad quam urbem Omnium arom tum genera ex India, Arabia, & AEthiopia convehuntur. Ex Ethiopia ferunt arenam auream purissimam quam mercatores commutant in coralia, succina, Vitra, hydrargyrum, atque in pannos lineos. Ex Italia vero, Gallia, Anglia panni lanei, sericet, stamnum, hydrargJrum, suecina, Coralia, atque arsenicum , quod .fEgyptii una cum tritico serunt, ne a muribus, quibus omnes agri AEgyptii abundant, triticum absumatur. Abundat quoque haec Civitas omnibus ad victum attianentibus, carnibus omnium animalium , ct sylvestrium, S do- mellii corum : ex quadrupedibus habent bufalos , boves , capras , haedos, agnos, VerVeces , quorum caro ibi majori in pretio est quam sit vitulina, haedinaque , neque id injuria, cum ipsa sit odoratior caeteris, atque suavior , unde medici libentius quam caeterae alius carnis VerVecinae esum aegrotis concedere solent. Habent ex Volatilibus columbas, gallinasque variorum generum communes nostratibus , proprias quasdam magnitudine an serum, quas Malitas appellant, quasdam peregrinas ex Abigia convectas vulgus Gallinas Pharaonis appellat quae carnem habent suavissimam, & optimam; videntur Gallinae Numidiose, cognitae Martiali ex volatilibus sylv estribus illis D a non
54쪽
non deest copia ingens turturum, passerum, coturnicum, palumbarum , perdicum, S aliarum avium: Ex aquatilibus syl vestribus, dici satis non potest, cujusque generis quanta copia flumina, & lacus abundent, ut ideo vilissimo pretio multa. ibi ex iis habeantur. CAP ΠΤ VI.
De foramidibus , atque de magno Colosso Sphinge
DE Pyramidibus etsi a veteribus multis, S a recentioribus sufficienter scriptum fuerit, tamen & nos quoque quae de ipsis vidimus, atque observavimus paucis hic restringenda duximus. Extra Civitatem Cairi quinque milliaribus Italicis ad orientem extant fomosissimae Pyramides, tantopere a Veteribus inter res maxime admirandas concelebratae, praesertimque tres, duae majores fundo lapideo in solo arenoso superstant, atque altera minor ab ipsis fere milliare distat. Ex iis altera quae grandior est primum in itinere offenditur, magnis quidem ex marmorei lapidis glebis quadratis confecta, cujus profecto tanta spectantibus moles objicitur, ut ad eam comparandam lapides montium totius fere Europae vix sussicere potuisse non pauci existimarunt: unde merito inter rerum admirandarum maxime admiranda ea a multis comprehensa est, maximum nimirum AEgypti Regum superbiae, clarissimumque argumentum , qui hasce ingentes moles pro sepulchris sibi ipsis condiderint. Haec inquam Pyramis mole ampliori, habet altitudinem, ut nos diligenter simul cum aliis multis dimensi sumus, centum viginti quinque passitum, in cujus fastigio terminat ipsam lapis quadratus latitudinis decem passuum, ad quem cum nos per gradus Pyramidis exterius positos ascendendo pervenissemus, animadvertimus complurium hominum qui quodam tempore illuc venerant nomina ad ipsorum perennem memoriam insculpta, inter quae legimus nomen Melchioris Guilandini tempore quo ad
55쪽
eam Pyramidem visendam venerat, sculptura rudi notatum. Totius vero PFramidis quadraturae basis circuitum extitisse quingentorum passuum deprehendimus, etenim unumquodque latus longitudine erat centum, S quinquaginta passuum. Abima bale ad summum fastigium ascenditur per gradus ex quibus universa est composita: primum gradum unius passiis altitudinis , S latitudinis animadvertimus, S ita reliquorum graduum magnitudo respondet, sed quo altius itur, eo aliquantisper gradus altitudine, & latitudine climinui videntur. At in tam longo saeculorum tractu in quibusdam Pyramidis partibus, gradus , S superficies quoquo pasto Vitium contraXerunt, maXimeque in parte ad Austrum posita. Namque in AEgypto muri sedium ab austro ita patiuntur, S uitiantur, ut in Italia a septentrione; quod nos non tantum in PSramidibus verum esse animadvertimus , sed in universa hac Civitate ; quae Bellonius, contrarium scribens quippe PFramidas in parte septentrioni exposita aliquid passas fuisse) construendo illis ex coelo situm fortata1se deceptus est. Sed jam ea quae intro hanc Pyramidem vidimus, dicamus. Namque nulli visi fuerunt probe descripsisse ea, quae intus sunt. Unum solummodo ostium haec per quod pateret ingressus ad annum usque MDLXXXIV. habuit. Quo vero anno Hebraiani Bassae, Proregis ΣΙgypti, quadam curiositate persuasit, aut potius a quodam Viro Afro psychomante, nimirum quod intra hanc Pyramidem ditissimus Thesaurus contatineretur, mandato ostium ipsi1US Pyramidis, quod fuerat angustissimum, Singressum reddebat dissicillimum, usque adeo Pyramidem lacerando, S frangendo ampliatum fuit, ut nunc homo rectus incedens commode ingredi queat. Decreverat etiam ante, quodam puteo intra Pyramidem posito, pulvere ignifero oppleto, eam eX toto PFramidem delere. Sed ille a Georgio Emo, hoc tempore pro Serenissimo Dominio Veneto
Consule Illustrissimo, dissuasus quod inquam si1 id secisset tota
Civitas maximo periculo exponeretur) sententiam mutavit. At
de P3ramidis istius ingressu jam jam sermonem instituo. Dixi unum quidem solummodo P3ramidem juxta bassim in medio lateris ollium pro ingressu habuisse, per quod cuique ingressus D 3 pate
56쪽
pateret. Itaque in muro Pyramidis lapideo ad imam bassim penes lateris medium foramen extitit quinque fere passibus longum trumbae quadrilaterae simile, foris Ore ampliori, latiorive, S intus angustiori rotundo. Ex latitudine ampla sensim, ac seni m ita in magnam & declivem angustiam hoc ostium desinebat, atque ita os internum istiusce foramin s parvum, angustumque reddebatur, per quod homo humi in ventrem procumbens serpentis modo perreptando vix ingredi poterat, ingressusque intus, quendam locum 1paciosum offendit, in quoad dextram puteus est satis angustus fere semper arena, lapidibusque obturatus, cujus profecto putei ex veteribus vel etiam Plinius meminit; At postquam in hunc locum Venimus, Pa lulum supra ascendimus, veluti in quendam alium planum locum, a quo incipit scala lata ex lapidibus maxime perpolitis, sple dentibusque , tecto alto rotundo ' ex iisdem lapidibus itidem splendentibus magno artificio elaborato, atque ita, ut lapidum commissurae ViX appareant: pavimentum quoque lapideum perpolitum apparet absque gradibus , unde ascendendo coam fuimus ad quaedam podia instar cornicum parvarum lapidearum utrinque posita ex intervallis quosdam meatus habentia manu eos meatus apprehendo altius ascendere. Haec scala rectissime ascendit, longiorque erat quam quae in Venetis Palatiis observa tur. Quem ascensum postquam absolvimus, viam quadratam marmoream humilem longissimamque, scilicet quindecim, aut viginti passibus per quam CurVato corpore ire cogebamur, qua fies ta , alteram scalam priori omnino similem ascendere fuit opus, Spost ipsam, alia via quadrata priori omnino simili, transivimus, Sin quandam cellulam quadratam ostium apertum habentem pervenimus, cujus testum ex quinque integris lapidibus constabat, supradicto modo, & perpolitis, & mira arte conjunctis, in ea cubiculi, seu camerae parte illius quae juxta parietem erat qui nobis ostium ingredientibus objiciebatur, eXtabat veluti arca longa ex marmore ophyti nigrescente confecta, sine operculo longitudine pedum XII., altitudine, & latitudine itidem pedum V. Parietes istius Arcae marmoreae erant usque adeo tenues sive subtiles, ut exinde aliqui
57쪽
RERUM AEGYPTIARUM LIB. I. CAP. VI.
3Iex nostris dubitaverint an essent marmorei, vel potius illud sepulchrum fuerit non ex lapide , at potius eX quadam massa, seu materia qua marmorei lapides nobilissimi adulterari solent. A nostris ea percussa, sonum instar Campanae edidit. Addo ad hoc cubiculum luminis quoddam spiraculum pervenire. Nos vero omnes illas partes internas Pyramidis accenssis luminibus perlustravimus. Contigit tamen quendam juvenem Gallum,
qui una nobiscum ad visendam Pyramidem Venerat, cum ultimam scalam descendendo, S manus podiorum ad meatum quendam adhibendo serpentem offendisset, ejus timore cum podium relinqueret, p er pavimentum ex tota scala decidisse, non absque multo timore, & sui corporis damno. Haecque fuerunt latus hanc majorem Pyramidem a nobis Observata. At unum ad majorem quoque istiusce Pγramidis praestantiam, atque admirationem habendam haud tacendum duximus, scilicet de Puteo , quem statim Pyramidem ingressi offendimus, quem pas
sus LXX. doscendere certo deprehendimus, quemque nihil aquae habere itidem comperimus ; dicamque quomodo illud cognovisse nobis contigerit. Venerat tum temporis in AEgΙptum ex monte Libano vocato Reverendus frater Ordinis Praedicatorum Paulus Bigi ut audio Janensis) vir sane in omni disciplinarum genere eruditissimus, praesertimque in Mathematicis, Sin rebus Mechanicis ex horologiis aeneis spheram ipse confecerat, in qua omnes caeli spherarum omnium motUS, praesertimque errantium syderum rectistime observabantur. Quo etiam artificio Cairi ad Assan AEgypti Proregem naviculam parvam auream fecerat, quae horologiorum, ut diXi, opera, omnes motus cuiuslibet naVis sponte Obibat, nobisque primum, eum fuisset absoluta , eam ostendit , ipsa enim sponte ante, retroque, S in girum moVebatur, in ipsa Vela eXpandebantur, atque claudebantur, anchorae CXtrahebantUr, aenea tormenta sponte explodebantur, tubicinarum soni audiebantur, Sreliqua singula faciebat, quae in navibus fieri solent. Erat itaque hic vir eo ingenio praeditus, ut omnia diligentius caeteris rimaretur, qui cum forte nobiscum una ad Pyramides
obsereandas quadam die venerat, singulaque intra Pyramidem posita
58쪽
posita eam ingressus diligentius considerasset, in eam venit sententiam, ut Pyramis tam profunda esset, quam supra terram extare videbatur , suspicatusque est , illum puteum , non ad aquam excipiendam, at ut esset via potius ad infernas partes Pyramidis adeundas factum fuisse, cujus rei Veritatem, ut cognosceret, a rusticis putei foramen, seu meatus, terra, lapidibusque Obturatus, ut mundaretur , caVitasque pervia, ac Iibera redderetur, omnino nullis sumptibus parcendo, citraVit,
S postea per funem longissimum intro inditum, S ipse, Salii , & ego una descendimus passus usque septuaginta ἡ &magna etiam commoditate, cum utrinque putei meatus haberet quosdam lapides eminentes veluti podia, quibus facilis etiam, S tutus descensus reddebatur: postquam descendimus passus ut diximus) LXX. duas vias quadratas iis, quae in Pyramidis supernis partibus offendimus, invenimus simul conjunetas in loco vacuo ad quem puteus pervenit, quarum altera ad Sphyngem lapideam, atque altera ad alteram Pyramidem , ad quam nullus patet ingressus, ducebat, ad quas inquam profecti essemus, ni vias a lapidibus qui deciderant obturatas offendissenius, similesque futurae ruinae nobis timorem magnum etiam injecissent. Quare hic puteus non ob aquam olim operi suppeditandam, ut falso Bellonius credidit, fuit extructus, at ut esset via ad visendam X Sphyngem stam magnam lapideam, non longe ab hac Pyramide postiam , atque alteram Pyramidem, quam Reginae sepulturam Uocant, ad quam introeundam exterius nullus patet aditus. Tam longum illiusce putei descensum vel etiam Plinius meminit, quem eXpressit esse LXXXVI. cubitorum , cujus testimonio fisus Paulus Ligi ipsius totum deascensum rimari voluit. Jacobus Manus Salodiensis, Medicus eruditus, eo quo nos multa de rebus AEgypti audivimus Saccepimus, aliquando de PFramidibus inquit. o Cum multi anno, DLXXVII. tam Veneti quam alii aliarum Nationum ad Py-- ramides venissent, ostiumque, quo ad majorem Pyramidem pa--tet ingressus, ab arenosa terra, qua fere semper clausum est, rusticorum quos Bedovi vocant opera minus probe munda - ,, sent, atque Complures ingressi essent, redeuntesque denuo,, Ostium
59쪽
RERUM AEGYPΤIARUM Lin. I. CAP. VI. 33
ostium arena fere obstructum cum offendissent omnes egre-- di nequisse, sed duos ex iis ibi pernoctare coactos fuisse
se quorum alter Venetus, S alter Siculus erat, neque istae die se ostium aperiri potuit, nocte enim adventante, cum longe si ab urbe abessent , Arabum metu in urbem redire, socios-- que ibi noctu relinquere fuit necesse, quos tamen non citra si laborem sequenti die sanos edi erunt , qui se a noctuis, si aliisque Volucribus, vespertilionibusque tota ea nocte valde se laborasse retulerunt. ,, Sequitur altera PFramis quae priori
paulo minor visa est, jactu lapidis dissita, de qua nihil aliud
dicemus, quam ipsam exterius gradus per quos fiat ascensus nullos habere; quinimo latera singula marmorea plana, PCrPO-htaque in ea observari, nullumque ostium exterius hucusque
in ea fuisse cognitum per quod aliquis ingressus pateret. Unde cum sepulchrum Uel Regis allicujus, vel, ut multi existimant, Reginae cujuspiam eXtiterit, quod sane ab omnibus AEgyptiis vere creditum est, credibile itidem videtur, ut per majorem P3ramidem intra ipsam fuerit ingressus, quippe, ut a ReVerendo Bigi primum suspicatum, cognitumque fuiste nuper nar-r VimVS , per Puteum, atque per Vias quadratas a profundo putei incipientes, quarum alteram ad Sphyngem proXimam, alteramque ad hanc Pyramidem perVenire ex pyxide navigatoria certo deprehendimus. Tertia, longe minor, itidem deprehensa est undique clausa, nullisque gradibus eXterius CXOrnata. Longe plures, S in hac eadem planicie, aliae Pyramides parvae, & in aliis AEgypti locis extant, de quibus, cum illas non viderimus, nihil dicemus, Uno CXcepto, quod omnes sint mortuorum sepulturae. Sed tandem ad magnum illum Colossum , Sphingem Vocatum, prope primam Pyramidem, ex maximo, integroque lapide eXtructum , venimus. Hoc quidem maximum saxum est marmoreum, in quo ingens quaedam facies, latissimaque, Cairum spectans, maximo sane artificio in omnibus partibus sculpta Visitur, namque ipsius mentum, OS , nasus, ocUli, frons, auresque ex artis sculptura magno iudicio exsculpta videntur: nullum in ipso lapide apparet ostium
per quod ingredi intua queas, at credibile est, ut & a nobis di
60쪽
ctum etiam fuit, ipsum Colossum per majorem Pyramidem proximam habuisse ingressum credibile quoque est ipsam Sphingem, cum olim responsa daret, intus loca vacua habuisse, ad quae sacerdotes ingrederentur, ut responsa Sphingis vice supplere possent. CAPUT VII.
De conditis AEgyptiorum corporibus, quae Mumias vulgus appellat, deque ipsorum sepulchris.
Credunt AEgyptii, & merito quidem . Pyramidum usum
ad sepelienda, Vel conservanda condita cadavera, sepulchris Vulgo Vocatis multo antiquiorem esse. Unde S aliud
quod . AEgyptiis multis creditum est) haud injuria itidem credi poterit, quippe totam illam planiciem in qua & Pyramides,
S sepulturae intus in lapides excavatae cernuntur, fuisse montes marmoreOS, CX quorum lapidibus etsi hi soli lapides ad illas ingentes Vb ramidum moles extruendas minime suffecerint ex parte Pyramides illas extructas fuisse , quae veritas hac una conjectura facile confirmabitur , scilicet quod tota illa planicies decem , ct plurium etiam milliarium spacio contenta, quae Videtur arenosa, sit lapidea, non sponte a natUra, sed ab arte , sculptura scilicet , elaborata, atque etiam, quod lapideis montibus sit contermina. Itaque post usum Pyramidum pro sepulchris , qui fuit olim Regum, Principum , & Magnatum, invaluisse pollea usum conservandi condita cadavera in quibusdam cubiculis intra hanc saxeam planiciem eX- cavatis, seu in parvis quibusdam cellulis lapideis exsculptis. Itaque sepulchra illa innumera fere in ea planicie ad hanc usque
diem integra servata ossenduntur, atque, ut fuit Veterum AEgyptiorum erga parentes, di amicos amor, atque humanitas beneVola, ita curarunt, operamque dederunt, ut quemadmodum dum viverent, simul esse gaudebant, ita posit mortem non minus USque ad resurrectionem mortuorum simul, unde