장음표시 사용
41쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lin. I. CAp. IV. Ty
saluberrimus, nunquam illis noxius, Persica mala, citria, lumonia, Surantia, paliuros, palmas omnium generum, &mala Punica incredibilis magnitudinis, quae habent acinos cerasorum communium magnitudine, dulcissimos, eX quorum succo paratur ab AEgyptiis s3rupus ille solutivus de granatis, qui inter leniter solventia praestantissimus est, gustuique acceptissimus. De aliis vero urbibus quae in AEgypto sunt, deque ipsarum vetustate, atque antiquorum vestigiis, quae in iis supersunt, etsi omnibus nota videantur, pauca tamen perstringenda duxi, in gratiam praesertim illorum qui haec non Viderunt. Apud Babilonem , Thebasque apparent vestigia antiquitatis pulcherrima derelicta, colossi, obelisci, qui hucusque tam hic quam alibi reperiuntur, qui a Cambisse ruinis fuere superstites. Extant vetulia Regum sepulcra in specubus insculpta, pulchris incissionibus eXarata. Nec non antiquitatem testantur, quae hucusque in Heracleotica provincia, vel etiamnum spectantur, pulcherrimus scilicet Labyrinthus, ac domus illa insignis ad omnes nationes excipiendas aedificata : pulcherrimum quidem est visere domos illius civitatis eX integro lapide contectas. Heliopolis magnae sacerdotum domus, ubi Platonem, Eudoxum , eo eruditionis causa profectos , quatuordecim annos mansisse ferunt. Id confirmat S locus in quo Eudoxus res caelestes contemplabatur. Philonis villa, Osiris Asylum, ubi multis in locis sepulcrum esse finxerunt, ut Typhoni ipsum quaerenti, absconderetur. Idem ostendunt Templi Herculis vestigia, quae in Heraclea sunt in campo Serapidis. In Tapostri vero Veneris itidem Templi ruinae: apud Alexandriam Neptuni. AEgyptus rursus olim mamime celebris reddebatur Musaeo quod Alexandriae fuit, quodque semisepultum jacet. Tum non minus ibidem monumentum, in quo 'leXandri cineres reconditae fuerunt. Non minoris ornamenti fuit magna illa quondam Bibliotheca quae Alexandriae eXtitit, miris laudibus ab antiqui tale concelebrata. Ad haec AEgyptum illustrant vestigia itidem templi Minervae, Lucinae , Apollinisque , S Jovis delubra , Latonaeque, quae Lacopoli extant. At nunc ex illustrioribus AEgypti urbibus ad Alexandriam vetito, quam Galenus
42쪽
Pergamenus, medicorum post unum Hippocratem omnium is cile princeps, Magnam Alexandriana vocare 1olet. Haec etsi hac aetate majori eX parte semidiruta jaceat , atque ferὸ semis pulta, tamen ruinae quae extant, ct vestigia, ipsius amplitudinem, majestatem declarant, aedificiaque potissimum,
quae tam superba CXtructa fuere, ut tam alte defossa, quam supra terram superstent, appareant. Tota Civitas nunc etiam columnis marmoreis sultentatur, alteque defossa loca omnia
vacua habet aqua Nili fluminis plena, quae per ramum Caligvocatum) ssingulis annis cum flumen in suo est augmento, in ea loca subterranea defluit. Extant in ea Civitate vestigia, ut putant, palatii Regalis olim Cleopatrae. Nos vidimus juxta ea vestigia fuisse effossa duo capita marmorea , nihilo ab antiquitate vitiata, sed integra, & omnino perfecta, quorum alterum Cleopatrae essigiem affabre referebat, alterumque Marci
Antonii. EXtat S columna, quam Pompei vocant, insignis profecto longitudinis , atque latitudinis & pulcherrimus obeliscus litteris AEgyptiis insculptis Hieroglyphica vocant)exaratus. LX latere habet lacum Mareotim vocatum, qui ex dulci aqua a Nilo excurrente marinae permixta essicitur. Etenim ipse plurimum audius mari ita miscetur ut id ipsum mare esse videatur. Antiqua civitas aliud fere quam ruinae, X Ve-1tigia urbis antiquissimae non est, paucissimosque habitatores habet. Unde aer longe insalubrior quam antea redditus est, praesertimque mense Augusto, cum ob aquam, quae stagnans, at que semiputris est propterea quod caenosa S putrida fere omnino propter ipsius paucitatem effecta est, neque prava ejus qualitas prius corrigitur, quoad mense Septembri ex Nilo aucto renoUatur , multa quippe aqua optima ex flumine de novo assiuente, succedente lue) tum ob ventos semiputridos ex lacu Mareoti, itidem tunc & stagnante, & ob corruptam aquam semiputri, perflantes, in quam causam eo tempore febres peltilentes sere Epidemicae in ea civitate grassantes ab indigenis referuntur. Coeperunt abhinc plures annos multi a civitate fugientes terrae partem mari adiacentem frequentius habitare, prope scilicet Arcem meaeandriae, in qua parte Om
43쪽
nes Haebrei nunc habitant, unde altera civitas, & ab ipsis, & ab aliis nunc ibi quasi facta est. Viridaria haec civitas pulcherrima habet, & quaedam juxta littus maris in solo are noso extra maenia ciVitatis, Ut mirum si1t quo modo hortensia olera, atque fructus itidem hortenses in sola arena vivant, perfectique reddantur , Ut anguriae , mel OnCS , cucumereS , baussia , melochia, lactuca, ficus, mala persica , armeniaca, musae , ct similes alii: Terra capparibus sponte nascentibus non spinosis ita abundat, ut magna ipsorum copia sale conditorum in varias regiones, & proVincias quotannis mittatur. Sylvaedacti lorum sunt, Cassiae catharticae complures, sJcomori, paliuri Habac ab AEgyptiis Vocati, cujus poma jucundissimi gustus sunt, magnitudine, S figura plane similia fructibus mes- pili Aroniae, at non sunt ita adstringentes. Uvae crescunt ibi copiosius, pulcherrimae, atque Optimae, quae ad cibum in usu sunt, non tamen ad Vinum, cum neque AleXandrini eas ita copiosas habeant, ut S ad cibum, S ad vinum sat sint. Hae mense V o maturae fiunt: nos enim die decima quarta Majiin quodam horto ibi, S albas, S nigras uvas probe maturas vidisse meminimus. Haec pauca obiter de Alexandria dicta
sint, quando longe plura ab aliis scriptoribus suisse posteritati
tradita, nos non lateat. CAPUT V.
De magna miri civitate, deque rarior bus in ea observatis. An Cairum squam urbem AEgyptii Masve vocant) sit illa
celeberrima totius AEgypti civitas, quam Memphin a Veteribus nominatam olim fuisse constat, a nonnullis dubitatum est , I uno praesertim argumento , quod Ptolemaeus Memphim meridionaliorem quam sit nunc MasVe , vel Cairum, quod gradibus XXVIII. ab aequatore distat, & Memphim habuisse altitudinis ab aequatore gradus fere triginta constat. Verum neque Babilonem antiquam civitatem esse, quam AEgyptii nunc
44쪽
Masve astie, idest Cairum antiquum, Babilon dictum, nominant, dubitatur, cum S illa antiqua Babilon distaret, Ptolemaeo auctore, ab aequatore, gradibus itidem XXX. Utcumque res se habeat, plerique AEgyptiorum non dubitant assirmare Cairum esse antiquam Memphim. De qua civitate illud nunc erit animadvertendum, quippe olim AEgyptios aliam pam. tem soli AEgyptiaci habitasse, scilicet versus Topana, in pulcherrima planitie, quae in prospectu erat eam ad montis apertionem, latitudinis sere XXV. Italicorum miliariorum, qua via est ad Sues, & ad montem Sinai, atque ad Mare Rubrum. Ibi
enim maximae civitatis Vestigia , atque ruinae conspiciuntur. Situs enim hic longe amaeniorem, sereniorem, S liberiorem aerem habebat. Nunc vero sub monte omnes habitant, qui est terminus Arabiae Petreae ad Nilum flumen tendentes. Civitas haec excurrit per longum ab oriente in Occidentem, a Nilo flumine incipiens usque ad montem terminata. Nunc dupleX cemnitur, antiqua maeniis, tamen non eX toto cincta , quae incipita porta BabZuele Vocata, quae ad alteram Portam Babnascir nuncupatam idest portam fortunatam, nimirum ita vocatam, quia Selim Turca per eam portam ad Cairi civitatem primum fuit ingressus) rectavia terminatur. Istius civitatis maenibus cinctae magnitudo non minor esst quam Patavium esse videatur. Altera vero eX-tra maenia antiquae urbis cernitur longe amplior, mihique visa est veluti complurium suburbium, Villarumque, seu pagorum magna Congeries. Haec per montis radices, procedit ad Nilum flumen fere desinens, mediaque ipsius via latissima, longissim que longe procedit, cujus longitudo sex milliarium esse creditur , in qua & altera Civitate, seu Civitatis parte, innumerae plateae, in quibus a Cadis vocatis causae litigantium audiuntur,
atque merces omnis generiS Venales habentur, quae plateae non nominibus, sed numeris vocantur. Creditum est numero fere
ducentas. In hac civitate est arX pulcherrima, & ampla supra montem lapideum posita, in qua olim Reges . Egyptii habitare consueverunt, nunc Prorex , 11ve AEgypti Praesemisq*em Basia vocant a Turcarum Imperatore pro tempore miS-
45쪽
ERUM AEGYPTIARUM Lin. I. CAP. V. I 'sus, ipsam itidem inhabitat. Haec vero in tres partes divisa est, in quarum prima, ut dictum est, Bassa Domicilium habet, aulamque auditoriam insigni latitudine, ea autem longiatudine , ut a principio ad finem usque hominem cognoscere viae facile possis. In hac totius AEgJpti Pro rex audit litigantes , controversia asque judicat, atque de rebus secretis pertinentibus
ad istius Regni gubernationem cum Turcis proceribus agit; quippe cum Cadi Lascher, & aliis Cadas, Tester daris, Sangia-ehis, Reis, &Chiaus itidem multis, qui omnes ibi bis inseptimana ea de causa conUeniunt. Altera pars arcis undique clausa muris est, unamque solummodo poream qua ingressi is patet, habet. In ipsa olim Regum mulieres cum mancipiis, quae fere numero quadrigentae fuerant, commorabantur. Nunc Prorex ea ad eumdem usum utitur. Ultima pars militum est, quae adeo est magna, ut parva civitas videatur, duas vero portas ferreas habet, estque ad istius radices viridarium pulcherrimum in quo Variae arbores aluntur, scilicet mala cita tria, amantia, limonia, poma Adami vocata, mala Armeniaca, persica, paliurus, musis, S similes aliae arbores, aspectu semper virentes. Adsunt S sontes ex aqua limpidissima ex marmoreo lapide confesti , quorum aliqui veluti e specu descendunt, alii in altum aquam emittunt. Adest ibi S pulchra quoque Domus ostiis eburneis, fenestrisque permaximis ferro interclusis. Ad viridarium est & stadium in imum muris ciu-ctum. Stadium autem Midam AEgyptii Vocant, atque ad ipsum adest S permaxima platea, quam Romele nuncupant, in qua quotidie plurima animalia Venduntur; S quamvis arx altissima sit, ascensumque habeat difficilem , tamen aqua ex Nilo flumine spadio quinque milliarum quibusdam artificiis per murum copiosius deducitur. Mirumque maXime videtur quo pacto possit aqua ex imo Nili alveo ita eo rotarum artificio in altum extolli, ut arcis altitudinem superare queat. Hoc illius arcis fortitudini plurimum est detrimento, etenim belli occasione, Deile potest, & rupto artificio quo in altum elevatur, S disrupto itidem muro per quem in arcem defluit, aqua arx
46쪽
prope magnam plateam magnus porticus, sive deambulatorium quadratum, mira altitudine extructum, cujus tectum columnis marmoreis sustentabatur, singulis simul quaternis positis, quae numero bis seXdecim existunt, quarum quatuor simul junctae angulum tecti sustentant, & aliae quatuor alium angulum, &sic de aliis duobus angulis. Aliae Vero medium porticum OO-dem ordine quaternae simul sustinent. Templa complura Cairum ornant, quorum illud maximum est, in urbis medio positum , quod GiemalaZar appellant, in quo tota civitas conVenit , & quotidie Mahometana leX legitur, atque interpretatur, maximeque in die Veneris, in qua die multi illorum ab omni opere cessant. Ibi etiam libri complures cujusque materiae venduntur. Hic quotidie praedicatur itidem lex ipsorum. &conveniunt legis periti, quos Talismam nuncupant, atque isti legem scriptam semper in manibus gestant. Hocque templum est ubi mortuis justa persolvuntur , maXime autem procerum, consiletudo enim est apud AEgyptios, ut cadaVera antiquorum
more eXtra urbem sepeliant: quod antequam faciant, ea ad sani portas ferunt, ibique eXequias concelebrant, dein ipsa ad sepulchra efferunt, quae praecedunt canendo magnis Vocibus dicentes Deum magnum esse unum, ejusque Prophetam esse Mahametem, sed ut in antiquo more etiam fuit, parentes mortuorum conducunt mercede Arabas mulieres, quae X domimortuos deplorent, & ipsos ad sepulchra flebilibus clamoribus concomitentur. ProcereS mortuos ad sepulchra deducunt
equites, ducesque equitantes. In hoc etiam templo est disciplinarum omnium GJmnasium celebre in quod singulis annis tercentum millia aureorum impendi fama est, victusque & vetasti us omnibus Doctoribus in Gymnasio disciplinas profitentibus, tum juvenibus ibi studentibus publico aere suppeditatur.
Est & alterum longe majus templum, ArZUele Vocatum, juXta arcis radicem orientem versus positum. Circuitus est fere miliaris , cujus muri usque adeo sublimes, ut vix quae in fastigio
sunt, oculis comprehendi queant cui marmoreae cornices circum stant mirandae magnitudinis, habentque summitatem nullo
tegumento munitam, adeo ut medium templi sub dio jaceat; quod
47쪽
RERUM AEGYPTIARUM LIB. I. CAP. U.
2Iquod ceteris aliis omnibus templis est commune. Hujus pavimentum miro artificio eX lapillis marmoreis variorum colorum consectum visitur. Ab hoc templo paululum versus occidentem adsunt aedium quarundam regiarum Vestigia, quas plures
existimant fuisse domicilium Josephi quondam totius AEgypti
praefecti. Maximum apparet Palatium circuitus fere milliaris italici, muris eX lapidibus magna eX parte marmoreis atque lateritiis ex calce confectis, ita praealtis, ut ViX acies oculorum ad fastigia attingat, superstant circum fastigia marmoreae cornices altitudine quatuor fere cubitorum , nudo perpolitoque lapide. Intra muros Vero eXternos omnia ruinis plena sun Haud procul hinc cernitur AEgypti Horreum Sone ab iis nuncupatum. Planities est muris praealtissimis cincta, duorum fere milliarium circuitu . sub dio posita , nullo scilicet tegumento cooperta , aerique idcirco tota exposita. Quem locum singulo septennio tritico replent, eX eoque intra eOS muros acerUi montium instar tritici fiunt ; qui eminus supra muros conspiciuntur: paucos post dies quam ibi triticum fuerit repositum, eoque totus ille locus fuerit repletus, tritici eX rore copiosio caelo noctu cadente superficies corrupta, atque a nimio solis calore plurimum si1ccata , & indurata , crustas durissimas con trahit palmi fere crassitie, intra quam triticum quod ad aere nihilo tangatur, altereturque) septennio incorruptum conserVatur, quo tempore finito Proregis mandato continuo depromitur , populoque dispensatur , ac denuo CX recenti locus impletur. AEgyptiorum non paucis persuasum est, hujusmodi Horreum suisse olim a Josepho totius AEgypti praefecto ad evitandam annonae caritatem eXaedificatum. Virum profecto non est, si tantae frumenti quantitatis in magna Cairi civitate fiat proviso, ne si forte aliquando ex Νili fluminis aQuae nimis pauco , aut
immoderato incremento, annonae Caritas succedat, ut iis Omnibus ea provisione prospiciatur. Etenim in hac civitate hominum vivere ad minus bis iecem centena millia & plures etiam eo argumento, sive conjectura assecuti sumus, quod anno i s 8O. peste Cairi interiisse deprenensium fuerit quingenta millia hominum , qua sublata continuo cum hanc urbem septimo scilicet meim
48쪽
ss Julii ingrederemur, vix paucis hominibus civitatem defecisse
nobis vis uni fuerit , ita illam gentibus innumeris repletam vidimus, ut propter hominum multitudinem non absque magna dissicultate per vias regias ire hominibus concederetur. ACcedit etiam, Turcas e peste interemptis in libro mortuorum neque, Pueros, neque mulieres, neque mancipia adnotare: unde eo anno eX peste, quae quinque mensibus urbem fuit depopulata, forte interiise ad minimum decies centena millia hominum, facile conjici queat. Sunt in hac urbe sedes complures magnificentissimae, atque augustissimae, quarum pulchritudo, & m gnificentia minime foris conspicua apparet , namque muri si lummodo qu1bus aedium loca cinguntur, foris spectantur, intus
vero praeclara illarum S pulchritudo , S praestantia conspicua fit. Palatia haec profecto sunt augustissima , in quibus pro
mulieribus sunt sedes separat se, quarum pauimenta ex selectissimis lapillis porphyriticis Variorum colorum undique splendentibus miro artificio extructa sunt, tecta aedium omnium aurata mirifice splendent. Habent Balnea ibidem pulcherrima quibus mulieres, S ad valetudinem conservandam, & ad ornatum corporis, frequentius utuntur. Habent dc fontes marmoreos contunue frigidam aquam fistulis plumbeis in aerem die noctuque Haculantes, circum quoa aestate prope dormiunt. Habent &viridaria separata ab iis , quae in virorum sedibus sunt . amaenissima, & lacus magnos , in quibus omnis generis volatilia , aquatilia, atque pisces nutriuntur; unde illis non destini pisc tiones, S in viridariis aucupia. AEdes vero pro viris pulchritudine , atque magnificentia illis mulierum minime cedunt, in quibus loca etiam habent pro viris mancipiis , S stabula equorum, mulorum, & asinorum , pulchritudine , & munditia nullis aliarum nationum postponenda , usque adeo ea elegantia, S munda sunt, ut Cameris hominum elegantibus comparare queas. Unum addo quamlibet domum circa medium ipsius habere latissimam fistulam ligneam , aut ex alia materia consectam, eX toto cavam , S perviam, quae fere ab imo sedium pavimento incipiens ad summum fastigium , instar campanae latisiimi oris expanditur; cujus pars supreta a Versuo septen
49쪽
RERUM AEGYPTIARUM LIB. I. CAP. V.
trionem est aperta, perque eam apertionem Ventus septentrionalis frigidus exinde respirans excipitur , atque deorsum se tur, ad universam domum refrigerandam. Quemadmodum in frigidis regionibus propter insignem aeris frigiditatem, ut homines a frigore se tueantur calida hypocasta in usum veniunt, ita in locis magno calore aestuantibus ' hujusmodi fistulae ad desentasionem a calore usum ibidem habent. Itaque ex praedictis domibus magnifice constructis Cairi com plures cernuntur, quas solummodo Turcae primates, atque AEgyptii habitant, scilicet Sangi achi, Bel, Cadi, Testerdari, Chiausi. atque Chielebi, idest nobiles AEgyptii. At de sedibus
nobilium in hac civitate ita observatis , mirum non est si eas
laudes dixerimus: sed quid de plebeorum domibus 8 Tanta est
in ea urbe habitantium superbia , ut nullus non sit vel etiaam artifex, qui sedem non habitet magnifice eXtructam, quae aulam praesertim non habeat amplam, cujus tectum sit undique auro caelatum, atque pavimentum ex lapillis marmoreis sele stissimis variorum colorum splendentibus miro artificio conse dium , cum fonte marmoreo frigidam aquam plumbeis fistulis continuo ejaculante. Balnea in hac civitate multa , magnificentissime extructa Visuntur , mirae pulchritudinis, atque amplitudinis, quae innumeras fere cameras habent, in quibus homines lavantur, sudant, refrigerantur, fricantur, atque ea facita utit, quae ad conservandam sanitatem AEgyptii facere solent , atque ad corporis ornatum. Singula habent paVimenta maria morea ex lapillis parvis variorum colorum artificiose 1trata, Stecta omnia vitreata ipsis incumbunt. Innumera in hac civi tate Balnea publica eXtant, ad quae conveniunt, & viri, &mulieres. Ex mulieribus vero haec balnea frequentant plebese
X pauperculae, quae quid in ipsis agant nos in libris de Medici na AEgyptiorum tradidimus. Nobilibus Vero mulieribus , &Turcarum, S AEgyptiorum, S Arabum, Πon licet ea ingredi, cnm domi habeant quibus uti solent pulcherrima. At quandoque ad ea & nobiles voluptatis gratia venire solent , cum suis maneipiis eunuchis custoditae. Haec civitas babet innu-
50쪽
meras vias, quae noctu magnis portis ligneis clauduntur ad ha bitantium securitatem. Unde ipsis tota civitas in tuto reddi tur. Quo obstaculo ferunt Selimum, Turcarum Regem, quo tempore AEgypto bello potitus est, per tres continuos dies coactum fuisse pugnare antequam ipsam civitatem subigere potuerit. Extra hanc urbem occidentem Versus extat adhuc in loco quem Matarea vocant, domuncula , siIVO Camera quadrata parVa ,& juxta ipsam fons aquae dulcis eX quo perpetuo copiosa aqua nascitur , scaturitque, qua prOXima Viridaria irrigantur, praesertimque ea quae Balsami plantas alere solent, de quibus nos
satis superque scripsimus in dialogo de Balsami planta , S in
libro de plantis AEgypti. In hac cella istius domunculae Beatatissimam Virginem Mariam cum Christo Domino nostro in fantulo septem annos habitasse constat quippe , quo tempore Herodis iram fugiens in AEgyptun se receperat. Pro certo ha bent omnes AEgγptii hic occulte septennio permansisse. Quo tempore illa aqua fontis, S ad Victum , S ad pannos eluendos ipsa usa eit. Est intra eam cellam in muro eX calce , Slapidibus lateritiis cavitas cubito longior,& semicubito lata, in porphyrite lapide excavata, in qua primum Virginem Beatissi mam Jesum Christum Dominum Nostrum infantulum occultasse ferunt. EX hoc specu respirat odor perquam suavis haud notae qualitatis, S nos testamur, non semel, sed pluries hujusmodi qualitatem odoris ibi olfecisse , atque cum multis una observasse. Quod miraculum cum nullo artificio ibi esse queat)cum Christiani omnes, tum Mahometani, pro certo esse praedicant. Hic locus non minus a Turcis , Mauris , AEgyptiis Nahemetes asseclis, quam a Christianis, in magna est Veneta ratione habitus; quod omnes Mahometani omnia de Virgine
sanctissima , quae Christiani credant. Meisir Bassa , Prorex AEgypti, Turca honestissimis moribus praeditus, ita eum locum
est veneratus toto illo tempore quo AEgypto praefuit, ut bis in hebdomada ad eum locum semper Ora tum iVerit, nullaque alia aqua ad pinum toto eo tempore , quam illa quae eX eo fonte quod ea Virgo Maria suo te pore usa) scaturiebat, uti voluit. tanta sane Veneratione , & honore maximo eam cellam a