장음표시 사용
5쪽
ARNOI DI EULINCX OPERA PHILOSOPHICA.
7쪽
9쪽
Arnoldi Geulincx utriusque Belgi decoris, nomen et placita quaedam haud ignorant qui historiae philosophicae aliquam operam dederunt; scripta vero cuncta inspicere vix ullis contigit. Nec mirum, cum illi, patria profugo et praematura morte abrepto, amici quantum scimus non superfuerint praeter senem optimum Abrahamum Heydanum i et juvenes alumnos, quibus instituendis totum se dediderat. orum quia nemo cathedram publicam adeptus est , exinde praeceptoris defuncti doctrina nonnis extra scholas fautores habuit, eosque studio magis quam ingenio vel auctoritate insignes. Juventus quidem academica, teste uardo Andala , fama viri impulsa, ejus dictata vel excerpta sedulo describere pergebat, et arcana sapientiae magis reconditae in his quam in libris editis contineri 1bi persuaserat; quo factum ut typographi ea quoque, licet admodum imperfecta, deinceps, tam ut erant Latina quam in vernaculum sermonem translata, prelo mandare inceperint. Interea nescio
quid religioni receptae contrarii in iis inventum est, et sensim negligi coeperunt, quippe quae nec theologi amplius, nec Spi-n OZae sectatores, nec physicae novae Neutonianae praecones hominibus commendarent. Restant nunc paucissima 1ngulorum libellorum exempla, quorum corpus integrum nusquam in bibliothecis exhibetur.
De hoc nobilissimo theologiae proselibre novissimus scripsit J. A. Cranae in dissertatione inaugurali c. t. Abraham Heidanus en ast Cartesiani me Utrecht1889 . Etenim Joannem Nartenhengst, qui ab anno 167 disputationibus philoso
phicis praesidebat, post triennium quippe novarum rerum patronum ab universitate nostra relegarunt. In Examine Ethicae clar Geulingit Franequerae II 6 , p. 24.
10쪽
Attamen Germanici praesertim investigatores, quorum industriam nihil etsi oblivione fere contritum latere solet, jamdudum nos edocuere, fui e Geulingium non merum artessianum philosophum, sed suum, Spinogae, quocum nullum quidem commercium habuisse videtur, plus uno nomine vicinum habendum. Quamobrem
deinde a quibusdam ipsius popularibus diligentissime conquisita
sunt quae ejus fata parum cognita et labores illustrarent, item confirmatum est, in quibusnam locis rarissimi illi codices hodie asserventur. Ex hisce studiis excreverunt utilissimi libri virorum doctissimorum G. oncham sacerdotis et V Vander Haeghen . Et ego, postquam per complures annos illius scripta praecipua collegeram et documenta universsitatis nostrae perquissiveram, vitae relationem quantum ejus fieri poterat absolvi δ et, cum jam omnia necessaria in promptu esstent, operum editionem quam accuratissimam parare inchoavi. Animum addebant cum Metaphyssicae Latinae donum, quod bibliotheca nostra publica acceptum refert viro doctissimo I. ByNater universitatis Oxoniensis socio, tum exemplum scholarum omnium quas apud nos habuit philosophus, liber nescio cujus juTu olim nitide exaratus et nuper eidem thesauro emptionis jure additus Denique, quia graviores erant sumptus faciendi quam quos prudentes librariissibi susciperent, conssilium illud cui Spinogam emendatius editum debemus, et huic similis naturae operi providere decrevit. Itaque jam eo pervenietur ut, quid sibi proposuerit Geulinc noster, quid nimis brevi vitae spatio perfecerit, aequo judici perpendere liceat.