Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Dolendum profecto, quod hominis chirographa, excepto nomine ter subscripto quod in tabula depinxi, atque etiam epistolae ad eum datae prorsus perierunt, et solos tenemus tres quatuorve parvos libros quos ipse typis exprimi curavit, cetera omnia ab auditorum calamis originem trahunt. Illos ut erant describere satis erat, sublatis mendis manifestis, et punctis ita repositis ut sermonis contextus hujus aetatis hominibus promptius pateret haec eodem fere modo tractanda erant quo

veterum auctorum Verba membranis eruimus. Nonnunquam ea

quae primitus ore tradita erant, repetitionibus ut sit reserta, aliquantulum contrahere visum est, ne lectoribus taedium moverent. Ceterum curavi ne quid dictum notitia dignum omitteretur, neve doctori cui ut ait h. vol. p. 68 res verbis potiores videbantur, Latinitas obtruderetur ab ipsius usu

aliena.

In disponenda scriptorum serie cmporum ordinem secutus essem siquidem, ut apud antium fere aut Leibnigium, illustranda fuisset auctoris sententia pedetenti adulta. At materiae quae in hisce paginis exponuntur, pene omnes Lovani paratae et intra paucos annos in lucem proditae, eandem ubique mentis conditionem referunt. Quamobrem malui, initio facto ab iis dissertatiunculis quas ille diligenter recognitas animi declarandi causa universae reip. literariae obtulisse videtur, deinceps tractatus logicos dare, quas excepturi sunt metaphysici, physici, ethici, eodem rerum ordine qui in Oratione I pag. 4 sq. commendatur, additis disputationibus quas alumni Lugduno-batavi auspice magistro defenderunt Agmen claudent annotationes majores ad Cartesii Principia. Ad rationem illam et Quaestiones . d. quodlibeticas verba adscripsi quibus editio princeps a retractata distinguitur. An- notationes historicas addere nolui, utpote operis molem nimis aucturas Tantum obiter haec moneo. Quaestionum XXVII et XXV argumenta petita sunt e libellis duobus ollandicis,

12쪽

quorum exempla sunt in bibliotheca regi Hagana x. Res Georgicae in Quaest. XXVI narratae unde manaverint frustra quaesivi Goeterus ille, cui et Quaest. XXVII et appendix XXV debetur, nomen habuit Anthonis Goeteeris ejusque diarium anno 619 editum in bibliotheca nostra academica praesto est. Judicia quae de Quaestionibus et de Logica restituta olim tulit J. N. Paquo quam parum acuta sint, facilius intelligetur quo quis ingenium seculi XVII et artis logicae rationem et historiam accuratius perceperit. Nec sane negligendum id quod

Ritterus et uelbius animadverterunt, doctorem academicum, rei scholasticae quae tunc erat pondere impeditum, complura

sapienti lectori supplenda relinquere coactum fuissse quae, ut in fine rationis innuitur, ab ipso dicta et frustra fuissent et

minus tuta.

Superest ut menda typographica recenseam sero in plagulis

detecta.

Pag. 8 s. 6 legendum suo Marte os . hujus d pag. IJ - P. II L D. is . DEC. - s. 7 Seductores P. 3vs. 23 primum, P. I s. feminae P. 32 s. 8 claramque in marg. s. 3 cementatis P. in marg. s. 3 Sic P. 35 s. parenthesis in marg. s. 8 magna scientia, - . 58 s. I sententiae P. 69 s. 3 frequentiores P. O s. 6 arrisiones,

1 f. Catalogus an de amfletten-vergamelin berustende in de On Bibl. ,hewerkt Oor Dr. . P. C.,nutiel, '. 564 et 325. Hujus narratiunculae versio Anglica exstat Oxonii in thesauro Asunotean cf. Encyclop. Britania. IXthed vol. XX p. 96 a in fine . Ubi noster . 1 m. Mi habet, illic tamen a m. Junii et apud Adamum olearium peregrinatorem 6 m. Julii legitur. Breviter ea memorat Petrus de a Valle Della conditione di Abbas re di Persia, in Venetia 1628, p. 9 sq. , ubi dicit se jam amplius de iisdein egisse in literis anno superiore ad papam Urbanum VII datis . . Informatione deIIa Georgia, item in nescio quo aconto elle regione fotteposte a moderato imperio di Persia Vereor autem an haec viderit philosophus noster, imprimis ideo quod pro Catharinae nomine eleuata, pro amaras Teimura l. l. habetur. Minum etiam juvat A. de olivea Relation des grandes guerres et victoires obtenues par te ro de Perse, etc. Rouen 647).3 moires ou fervir a Phist liti de Pays-Bas, etc. t. ΙΙΙ Lotivain

15쪽

SUMMAE MERUM AD

VITA ARNOLDI GEUI IN CX

PERTINENTIUM. Anno 623 d. 25 m. Jan. Joannes Geulinc x, civitatis Antverpiensis tabellarius literis Bruxellas portandis, uxorem ducit Mariam trichers alias trichaeri, triclier, tricli, tricX, Strix in ecclesia . . VirginiS. A. 62 d. 3 m. Jan. baptigatur filius Arnoldiis in ecclesia Sti. Jacobi, sponsoribus Arnoldo Strix et Gertrudi Wost. Anni 1626 629, 633 638 reliqui eorundem liberi Caecilia, Joannes, Aegidius, Josephus, in ecclesia . . .

J0annes anno 1647 Jacobi Jordaens pictoris alumnus factus, anno 1658 modo in collegium S. Lucae ascitus obiit relicta vidua.J

Anni 163 et 1638 duas domus comparant parentes, mox in unam conjungenda S. A. 16 o Arnoldus ovanti in paedagogium Lilii recipitur, ubi in philosophia praeceptorem habet Guillelmum Philippi Cartesianae doctrinae studiosissimum.

De rebus universitatis f. Valerius Andreas in Fastis Academicis Studii generalis ovaniensis, Lov. a. 165 editis.J

A. 6 3 d. 19 m. Nov. gradum licentiae in artibus adeptus intercandidatos 59 Ordine secundus, theologiae alumnis ascribitur. A. 16 6 m. Dec. petit ut admittatur ad concilium facultatis artium titulo professsoris philosophiae secundarii cin paedagogio Lilii; admittitur salvis salvandis praestatque juramentum.

Primariarum in paedagogio cathedrarum alteram tenere pergit Guil. Philippi ad a. 165O.J

16쪽

A. 6 9 d. 2 m. Nov. pater domum Antverpiensem Henrico fratri usque uxori vendit d. O . Dec. munere civico solutus, cum uxore ovanium petit apud filium professorem habitaturus. A. 65 Arnoldus professor primarius creatur; m. Sept. nominatur inter examinatores pro gradu acalarii, et a paedagogii regente quaestionum . . quodlibeticarum praeses designatur. l. 6 m. Dec. habet rationem primam, quaestiones illas auspicaturus.

Disputari unculas subsequentes ab alumnis recitandas ipse composuit.JA. 65 primum editae QUA EsTIONE QUODLIBETICAE , Aniversiae apud viduam Joannis Cnobbari. A. 65 Aug. inter universitatis decanos quinto loco recensetur A. G. theologiae licentiatus.

Nimirum duae facultates erant uris canonici et civilis.JA. 657 d. 8 m. Jan. provisus de praebenda canonicali in basilica Aquis granensi, non admittitur, quod probare non potuit legitimitatem

parentum.

d. 7 m. Sept. inter tentatores licentiandorum nominatur.

A. 658 d. a m. Jan. DD. Lilienses dixerunt esse certum negotium concernens paedagogium Lilii, de quo cuperent informare facul talem artium ; sed cum hoc non conveniens sit illud omnibus indicare, petiverunt dari deputatos, quibus illud ipsui possentis communicare. Designati fuere D. D. Renson, eux, caille, ar- cellis, qui tres priores absente ultimo plene informati fuerunt de causa D. Arnoldi Geulinci, quondam professoris in Lilio, cur nimirum et quare de unanimi consensu regentis et aliorum pro fessorum ejusdem paedagogii fuerit a professoratu depositus, visis etiam et lectis informationibus contra ipsum captis a Magnifico Domino rectorei qui iudicarunt DD. Lilienses non tantum potuisse sed omnino debuisse ad dictam depositionem procedere. d. a m. Jan. indicta et servata est deputatio extraordinaria in majori numer , in qua Magia. Dona. Rector legi curavit libellumis supplicem sibi e parte . Arn Geulinc porrectum qu e Xponit quod a concilio Brabantiae d. I hujus obtinuerit litteras manu tenentiae in pro sessoratu philosophiae quem habuit in paedagogion Liliensi, hic quoque lectas et o Damna an successori suo in eodem professoratu insinuatas quodque dictis litteris et insinua-

17쪽

X11I,, tione non obstantibus, praefatus D. Dammata ac alii ut ait turbatores non desistant, quin immo et manum in ipsum expO- mentem injicere sine ratione, fundamento, aut aequitatis praetextu quare petebat injungi dicto Daminan et suis, ut tenori dictarum litterarum manutenentiae se conforment , interdicendo interim, quibuscunque, ne quid in personam dicti Geulinc attentent donec sinito judicio aliud statuatur. Ex deliberationibus dominorum deputatorum conclusum est, quoad dictum libellum supplicem, , illum esse communicandum dicto domino Damman uti parti, ut infra octi duum ab insinuatione ad contenta ejusdem deliberet. Et quoad dictas litteras manutenentiae, praedictum Danam an ,, eidem interim posse respondere et contra easdem rescribere. d. o m. Febr. in locum . Geulinc a facultate proexaminator suffectus est.

Anno 163 d. go m. Sept. statuerat Consilium Brabantiae , nuperas Guillelmi Philippi ecclesiae Brugensis canonici nuptias non esse impedituras quominus docendi munere fungi pergeret; at similem indulgentiam philosophiae profestaribus in posterum recusatum iri. Itaque ad annum 165o ille cathedram sine molestia occupavit, deinde per annos quindecim medicinam docuit. Quamobrem suspicari licet, veritos esse collegas, ne idem illud quod praeceptori prospere successerat jam tentaret alumnus, quippe cui virginem matri cognatam imo fortasse siliam avunculi qui Arnoldi baptismo sponsor interfuerat eodem anno 1658 nondum praeter- lapso nupsisse compertum sit. Ceterum nihil vel inhoneste vel invitis legibus facti ei ab inimicis unquam palam exprobratum est.JEodem anno 1658 d. 7 m. M i in Album Studiosorum Academiae Lugdunobatavae honoris causa refertur Arnoldus Geulinc Ant- Vespianus 33 annorum, Philosophiae quondam Professor primarius, Lovanti,' habitans in vico cui nomen de Garennaarlit, ubi suam gerere dicitur rem familiarem. d. 6 m. Sept examinandum se offert facultati medicae. d. 7 in ejusdem habita disputatione de Febribus Medicinae

Doctor creatur.

d. a m. Nov. in albo civitatis sponsali commemoratur uxorem ducturus Susannam triclier e pago teri Neert in provincia hodierna Antverpiensi , quae et ipsa in vico modo dicto domicilium

18쪽

XIV habet Testes sunt Sebastianus an den os puellae sororis maritus et Susannae mater Anna Lamberis. d. 8 m. Dec. nuptiae celebrantur.

De tempore quo duce sine dubi Abraham Heydano, ecclesiae resormatae nomen dedit, non constat; attamen album illud non continet nisi eorum nomina, qui religione a se dissentientibus matrimonium spondebant. Heydan, deinde, theologiae profestare Cartesianae doctrinae amantissimo, et opibus et apud Curatores auctoritate multum valente, usus est patrono liberalissimo et constantissimo.JA. 659 d. I m. arti a Senatu ei permittitur ut in philosophia collegia privata habeat. d. 8 . Aug. legitur in collegio Curatorum et Consulum libellus, quo rogat ut sibi liceat disputationibus palam habendis praesidere; id quod auditis professoribus Golio, ornio, de Raei, d. 8 m.

Nov. ad tempus ei conceditur, attamen ea lege, ut intra fines

philosophiae Aristotelicae permaneat neu quidquam juris sibi vindicet academici sive officii 1ve stipendii impetrandi. A. 66 d. 7 m. Aug. Curatores adit, ut de argumentis aliquibus philosophicis palam et gratis dicere sinatur. Consultis Golio, Heerebo ordio in sola re physica artesiano , ornio, de Raei, d.

m. Nov. cum hoc negatur, tum rescinditur id quod anno ante

concessum erat.

A. 66 d. 6 m. Mart decretum ne pedellum nostro significatur. d. 7 m. Junii diem supremum obit Adrianus He erebo Ord, logices, ethices et politices pro f. Ord.A. 662 in Aug. Curatoribus dedicatur LOGICA UIS FUNDAMENTIS RESTITUTA, quae prodit Lugduni Batavorum apud Henricum Verbiest. d. 2 m. Aug. libelli auctor florenis septuaginta donatur. Simul ei defertur Lectoris Logices officium, et annua O florenorum

constituuntur.

d. m. Oct. lectiones logicas auspicatur habita ratione fecunda. A. 663 d. II et a m. Jul habentur disputationes physicae Isagoges partes et II. d. 3 in Aug. Curatoribus dedicat ΜΕΤΗODUM INVENIENDI ARGUMENTA, quae editur Lugd. at apud Isaacum de ael, cujusque ergo m. Sept. sexaginta florent ei attribuuntur.

19쪽

d. a m. Oct. disputatio physica Isagoges pars III. A. 66 d. a m. Apr. disp. ethica de Virtute et primis ejus proprietatibuS. d. O m. Maii disp. philosophica , continens Responsionem ad

objectioneS. d. I m. Oct augentur annua ad O floren OS.

d. a m. Nov. disp. physica Isagoges pars IV. d. 3 m. Dec. disp. physica mypotheses physicae. d. a m. Dec. disp. philosophica de Conari sensus. Λ. 665 m. Jan. Nicola Staeruenisse dedicat SATURNALIUM . QUAESTIONUM QUODLIBET ICARU editionem secundam recognitam et auctam, quae prodit Lugduni Batavorum ex ossicina Henrici Uerbiest. d. 7 m. Jul dedicat Curat Oribus TRACΤΑΤUΜ ΕΤ ΗΙCUM PRIMUM , qui prostat Lugduni Batavorum apud Philippum de Cro-y. d. a m. Aug. triginta florent tractatus auctori assignantur. Eodem die Professoris Extraordinarii titulo ornatus, in Collegii ordinum Hollandiae subregentis domum vacantem migrare jubetur. d. 9 m. Nov. acceptum honorem capessit dicta ratione tertia. A. 666 d. 3 m. Apr. et . 3 m. Jul disputationes metaphysicae Isagoges partes et ΙΙ. m. Oct. disputationes physicae duae de Respiratione. A. 667 d. 8 m. Febr. Ethices docendae veniam impetrat, auctis annuis ad florenOS OO. d. I m. Apr. Curatoribus dedicat tractatus ethici primi versionem Belgicam 'an de Ho t-deuolden. De eerse dicht-Γerlande- ling. Duo Arnout eusinox, Antwerpenaer, Professor an de Philosophie in de Unisersit tisan Uden Tot Uden, hedruct uorde Autheur, o Philip de Cro-T, A . 667. A. 668 d. I et a m. Jan. d. v m. Febr. d. I m. Mart. m. Apr. d. 5 m. Mi d. 3 m. Jun. disputationes ethicae de Finibus Bonorum et Malorum I VII. d. a m Jun. disp. logica de Dialectica.d. O et a m. Nov. dis p p. ethicae de Finibus VII et IX.

d. o m. Nov. Gothostedus Spinaeus subregens in Collegium ordinum introducitur.Jd a m. Dec. disp. physica demundo.

20쪽

A. 669 m. Jan. disp. physica de Ventis Ι. m. Mart. disp. metaphysica Isagoges pars III. l. 3 m. Apr. disp. physica de quarum circa terram pericyclosi. d. m. disp. physica de Ventis ΙΙ. d. I in Junii Georgio ornio collegii oratorii publici praeside,

jam anno ante mente capto nostro mandatur a Curatoribus, ut collegia oratoria habeat et studiosorum in ea arte exercitia moderetur. m. Junio disp. physica de incendio Aetnae. Eodem anno nomine editionis tertiae iterum prodeunt exemplaria editionis secundae SATURNALIUM , Lugduni Batavorum ex ossicina Salomonis agenaer. d. 8 m. Nov. ultimae professori assignantur pecuniae mercedis trimestris nomine debitae. d. a m. Nov. ab Abrahamo Heydano in lectionum academicarum exordio verba faciente lugetur una cum multis aliis peste abreptus D. Geulinex, ille quidem ingenio felix et eloquio disertus, ut nisi paupertas, illa quidem bonae mentis mater, sed magnum, ne,, emergant qui cum illa conflictantur, impedimentum. Obstitisset, inter excellentes hujus seculi Philosophos et Oratores nomen et decus tueri potuerit. d. 27 m. Nov. viduae Susannae Stryclier id petenti attribuunt Curatores annuos centum floren Os bis solvendos, quibus illa familiam sustentet. Nummi tamen in rationibus accuratissime habitis non

referuntur.JA. 67 d. 6 m. Jan. judicavit Senatus ex dignitate Academiae esse quod D. Rector suppedite sumptus necessarios in funus viduae D. Arnoldi Geulinc Professoris extraordinarii, repetendos a DD. Curatoribus, vel ex bonis defuncta jure praelationis.' Soluti sunt, testibus Rationibus Academicis, florent fere 6 , neque unquam a Senatu recuperati. Porro nihil repertum est.JGeneris insigne quo libri titulum ornavimus repetitum est e Quaestionum editione Aniversiensi, omissis tamen striis transversis, quibus factum est ut et aquot et qui hunc unum viderat' Rieistat nostras uncinum non argenteum sed coeruleum significari retulerint. Similes enim illic apparent et in lunulis, atque ita quidem ut harum uni eadem lege rubrum colorem tribuere oporteret, siquidem minus perit opifici potius quam mori dudum recepto crederemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION