장음표시 사용
51쪽
In priori Apollo est venatoris more indutus, armisque instruetus, sed utpote flavi cornus Jc delicatulus , secus ac ceteri venatores, qui, teste Tullio, in montibus se uri patiuntur, pileum valde amplum pone humeros desert ad Solis aestum arcendum . In altero Apollo equo veci us Petasum eodem modo
deportat. Tertius latine loquens addi posset Caesaris Augisti F., in cujus postica parte Apollo psallo citharista in propatulo loco saxo insidens pileum habet post terga rejectum , quem , si fas
erit, Capiti imponat. Verum haec tegumenta, ut ante Me-bam , improprie Umbellis accensebis ; hoc tamen adnotabo Sebastianum frictum ' censuisse non pileum , sed Arcum esse , qui ad terga Apollinis dependet. Sed qui ita judicat, nummum aut nimis detritum , aut parum considerate intuitus est. Optimi typi est, quem hic proferimus , atque eX plicaturis , quae manifeste in oculos incurrunt, totiusque circuitus forma , pileum esse nemo non videt. Desumpsimus autem ex archetypo in Museo Apostoli Zeni, magno ingenio viri, imprimisque
clari, a quo ad haec studia eruditi atque doci i fuimus. Ac si jam placet Graecorum cognos ere arrogantiam , quantopere fama, amplissimisque fortunis abuterentur , animum advertamus a quibus illi Vmbellas deferri jubebant. His, qui e peregrina quavis regione Athenas adveniebant, perpei tuum domicilium in Urbe habere abs Areopagitico Concilio Iermittebatur , & Μεπικοι Inquilini vocabantur. Verum itanfimorum hominum genus hoc censebatur , ut inquilinis nullo ublico munere defungi concederetur ; imo nec proprio nomiae negotia obire ; quare in Civis alicujus clientelam ac patrocinium
a Discorso sopi a te Medulle. i3sq. vembr. 11 Dce L. aetate almodiim provecta, inb Obiit is magno cima bonorum omnium moe- honore apti l omnes habitus . ore , & litterariae Rcipb. damno IV. Non. N -
52쪽
cinium se conferre ac comittere oportebat '. Varia ab hoc novo servorum genere obsequia & munia exigebant Athenienses, atque inter alia, ut eorum Virgines Matronis Vmbellas defer- Tent , maXime quum spe stacula ederentur. Legimus haec di
insolentiana . P acti enim meliorem fortunam , non tulerunt modeste i iam felicitatem . Inquilinorum itaque puellas adigebant, ut Vmbellas suis mulieribus in pompis praeferrent, viri Nero in iis S a phas gegla rent 'Fuisse autem apud Romanos inter Ancillas ac fa Aulas eam cujus hoc ossicium praecipue esset praenobiles Matronas insequi, umbellamque gestare , memorat Pignorius in Commentario de Servis . Sed satis jam his immorati sumus pergo igitur ordine, quas proposui , ceteras disputationis partes eXplicare .
Umbellarum usus in Talueo Subdiali. Figurae, G imagines , quibus obducitur extima Etrusci Vasis superficies, partite explicantur . In antica ejiisdem facie Vmbella . De Flabellis , ct M/scariis opportuna digresso . Vas ipsis in oenophorum , ct potatorium fi Ρ Num Umbellae usus ab antiquissima Etruscorum gente ad Romanos dimanarit pNolam Campaniae Vrbem , ante paucos annos quum divertissem , antiqua illius monumenta contemplaturus ; nihil fuit quod jucundissima obieci atione ita me raperet, quam amplissima collectio operum Figuli norum, quae ingenti sane expensa Vir patricius , idemque humanissimus Felix Mastrillius conquisivit, atque comparavit. Dies me deficeret si ingentem illam supellectilem susciperem verbis, diligenterque describendam
53쪽
bendam : innumera enim pene sunt vascula cujusvis generis ,
Crateres, cyathi , amphorae, malluvia, paterae, dijotae, atque omnia egregiis pieturis praestanti elegantia , & pulchritu
dine Saguntinis , Corinthiacis , Samiisque fere anteponenda . ΗOrum pars magna vel in creti fodinis , vel in agris a fossori hus , non procul ab Urbe ipsa , reperta est; ut facile animum inducas ad credendum Figularem ossicinam , eamque e Ximiam ac Collegium Vas Culariorum Nolae quondam extitisse '. Ex hac praeclara collectione Sextarium potatorium describendum
accepimus, quod in ipsa libri ingressione loci ori conspiciendum damus , utpote quod de Vmbellae usu in Balneis indubi
tato modo admoneat. Tota ipsius superficies figuris, rebusque obducitur , quae varia Balneorum instrumenta patefaciunt , commode disposita eorum gratia , qui lavatum veniunt. Prima facies ante oculos hominem proponit Umbraculurn deserentem , cum immissis utrique brachio Armillis , qui recta Contendit versus Mutulum quemdam , cui Abacus impositus est. Porro multae in Thermis extabant hujus generis mensulae , sive ut velles insternerentur V, sive ut superponerentur elaeophora, & gutti unguentarii , quorum tanta apud veteres profusio . Pone hunc hominem CaudeX aut saxea moles , cui
insideret longa statione defatigatus . Hinc ansulae duae parieti inhaerentes, e quibus praelongum illud Sudarium dependet. Altera Vasis facies hujus actionis exitum, reique absolutionem minutim exhibet, ut nullum ferme sit monumentum , quod ita Ommia eleganter, enucleateque patefaciat. Vir ille e Balneos egres-
a Genus hoc vastillorum Υhu anteii in dici assolet ; cuius quidem cognominis ea caussa est e potest , quod vasa ficta luto in Etruria primum quum de Italia est sermo coeperint elaborari . P linius lib. xxxv. cap.xi I. Sunt qui in Samo primos omnium Plasticen invenisse Raechum Theodorum tradunt, multo ante Bacchiadas Corintho pulsos . Demaratum vero ex eadem Vrbe profugum , qui in Etruria Tarquinium Priscum Regem Pop. Romani genuit , comitatos fictores Euchira , ct Eugrammum , abiis Italiae traditam plasticen. Dibutatis inven
tum est rubricam addere . . . . Praeterea elaboratam hane artem Italiae , ct maxime Etru-τiae . Quae in conviviis apponebantur, hujusmodi fuisse eκ Juvenali Sat. κI, discimui Ponebant igitur Thuscofarrata Catino
omnia tunc . Etrusca etiam appellari possent monumenta fictilia , quae in agro Nolano reperiuntur , qtiodUrbe mi illam ab Etruscis conditam scribat Velleius Paterculus lib. 1. cap. v II. Argentorati issa. a In Thermis manufactis vestes in Spoliatorio , sive Apodyterio exuebantur , deputatis ibi pueris , vel capsariis , qui eas servarent, nam quamvis su res Balnearii morte plecterentur , eo. rumque furtum par sacrilegio haberetur ἱ tantae eorum insidiae, ut facile vestes s ubripereatur , ni custodiendae caute tradebantur.
54쪽
egressus, arrepta ambabus manibus Mappa , posterganeam corporis partem abstergit eXsiccatque . Sed extrema lintei Ora , ne humi repens sordescat , unco utrinque suspenditur columnae immisso . Dextrorsum Vero Abaculus alter visitur , seu potius
Monopodium, fulcro terrae confixum , quod ipso in Balneo facile loco moveri transportarique pol sit. Huic proxime parva rudisque strues , quam si spongiam dixero , facile consentient, qui supellectilem Balneariam in ejusmodi vasculis non raro depictam viderunt ' . Sinistrorsum Cippus columellae in modum, live imus columnae scapus cum stylobata : nescio quid desuperjacet, quod indusium involutum , aut tunicam complicatam haud aegre credam . Quid dicam de Pertica , quae ultra Columnam erigitur, & reci a prominet 8 quid de Trochlea trans
verso ipsius jugo colligata Θ consulto haec aleota , quo amplum illud Sudarium facile in sublime attolli, & in modum veli obtendi posset; atque sub eo umbraculo consideret, qui illic lavari statuerat. Quorsum enim funiculus ille , qui a laeva hominis dependens, nisi ut ejus ministerio pannus linteus constringi & altius efferri liceret 8 Sane in hanc sententiam ratio ipsa nos ducit nam si , more antiquo . in Balneo subdiali
nos esse oporteret, velis quibusdam umbram parare, natura
ipsa impelleremur . Superest, ut de Disco globulis circum quaque eXOrnato , qui eminet, capulo suo vel inter vestium plicaturas , Vel in columnam infixo. Non ego hic quidpiam de Patera eXcogitabo , qua Genio Fontis , aut Deo Loci Cui sodi, sacrificaretur . & lotione percepta , libamenta funderentur . Ne
que speculum , quod aliis placet hic deprehendo . Quamvis
specula per summam luxuriam gemmis perornarentur attamen scabritiem & asperitudinem in tota hujus instrumenti areae Percipio, ut qui illo uteretur, nec sui speciem possit intueri,
neque illud sibi in consilium adhibere. Quid itaque Θ Flabellum esse
a Exstat in Bibliotheea CI. Reg. SS. Aposto- tatione .lorum Neapoli Vas Thuscanico artificio , in cuia e Seneca sui temporis Iautitiem reprehenius antica parte , hinc Vir pallio obvolutus stri- dens. diat. lib. I. cap. xv i vectuagilem manu tenens , inde Mulier spongiam Uirci gemmis adornata sunt , is pluris unum ex his Porrigens s in postica Concha , & Guttus. Huic Feminae eonstitit, quam antiquarum dos illa ,
fere simile est apud Gorium . quae publice dabatur Imperatorum patverumi, Lκ bis quae mox dinimus, in altera adno- liberis .
55쪽
esse arbitror cuius imago perfrequens in vasculis Thuscanici operis ) quo ventilatio fieret aestu anni flagrante ad caloris incommodum propulsandum vultumque refrigerandum , sive ad muscas abigendas . Praeclare huc faciunt verba a storis illius apud Terentium ': Heu Γι Dore , can hoc Flabellum, ct Uentu- Ium huic facito . dum laυamur . Quod quunn ita sit, minime fortasse a proposito digredietur oratio nostra , si nonnihil de Fla- bellis attexam . Inde quod Umbellae & Flabella copulentur , ne dum in his , quae attulimus, sed in aliis bene pluribus monumentis , ex alio aliud veluti nectitur . Ac primo Gregorius Nagian genus luxum , nimiamque mollitiem vituperans , pueros memorat, qui heris accumbentibus tenues gratosque ventos Flabello e Xcitarent convivis mensae unguentis perfusae assidentibus , κεφαλῆς αν εἴχοντος μιχτῖσι super capita convivarum ) flabellis ventum excitau-tes . Verum si memoria res antiquas repetere quis velit, longe ante Gregorium hoc in more positum inveniet. Ovidius 'Profuit ct tenues ventos modiisse flabello. II inc Pignorius in Commentario de Servis : Inter ancillas conspicuae fuerunt Flabelliferae, quarum meminit Plautus . Flabellum autem domi funuchorum fuit , ut indicat nobis funuchus mentitus Chaeream Terentianus, ct Claudiani Eutropius. Locus Claudiani
is est, ubi narrat Eunuchum Augustae famulari, & flabello
Et cum se rapido fessam projecerat aesu ,
Patricius roseis padonum Gentilat alis '. Pergit Pignorius : aliquando etiam mulierculae alicujus, Tebit illilis opud Martialem lib. I II. D r. LXXXI i , quae prasino flabello te-ηhe ventilabat frigus dilo aethfanti fhιnc D. Hieronymus inter ancillarum ossicia enumerat Flabellum tenere β. Sed quod de ossicio pueri vel Pocillatoris carpit Gregorius, factum etiam ad mu'scas a mensa abigendas disertis verbis adnotat Martialis 'a In Eunucho ii I. Seen. U. Edit. EoeHeri . b orat xvi. Essit. Colon, ioso. Clir Billitis non Fabellis , sed Fouibus verterit ταῖς plane ignoro e De Arte I.
e Loc. cit. Amselod. i σύ s.f Et aestuanti tenui ventilat frigus Supina prasino concubina fabello ,
Fugatque musicas ortea puer virga. g In Epitaph. Paullae . Romae III s. h Lib. xiv. Epigr. LXV II.
56쪽
Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas Alitis eximiae cauda superba fui. Praeeunte Martiale nonnihil observant Cia conius de Tricliηiομ ,& Vrsinus in appendice ad eumdem ceterum hoc munus servorum delicatorum fuisse ait Stuchius , dc Donatum sententiae suae auctorem profert. Inter deambulandum aetii vo tem pore quis dubitet & scitulas puellas, & venul ulos adoles Centes illum prae manibus gestasse Θ constat ex illo Ovidii '.
Vis tamen interea tenues arcessere dentos,
aeuos faciunt nostra mota flabella manu . Est alterum apud Dionysium Halicarnasseum luculentissimum testimonium , ex quo discimus effeminatam juventutem , Aristodemo in iligante , in pompis , ludisque Vmbellam , & Fla- hellum detulisse . Postquam descripsit turpissimas libidines ,
quas Cumis eXercuit Aristodemus, & pueros indutos, more virginum , pictis tunicis talaribus , qui comas reticulis , floribus , taeniisque religabant, de his ita scribit: ηκολουθουν Κ
νωκες σκήάλα , ataus ῆι πιδας κομit ου σου . Gymnasium sastation una ingredientes ad modos Citharisarum . ct aliorum muscarum illecebrarum artificum , eos comitabantur pedissequae mulieres V MApLLAsfr3LABsLLA ge santes Quid plura Θ ubi opus erat Vmbraculo, ibi & Flabello . Quamobrem Libero Patri , dum vino Caleret, saepe tribuitur a Non no in Dionysiacis , cujus verba, Caussa brevitatis praetermitto . Qua vero materia Constarent muscaria perspicuum videtur ex allato Martialis disticho ; tum ex Pro
Et modo Patonis caudae flabella superbae . Porro in antiquis pieturis hanc formam referre conspicimus ;sed haec fortasse elegantiora. Papyracea, serica , vel etiam
Vasionensem in Diatriba de Rabellis Pontificiis sibi pi. Iruscariis Pavoninis data Casioni
57쪽
graminea fu i sie, ex varia earum figura, con Cinnitate, atque ornamentis conjiciet, qui paullo attentius Vascula , Gemmas, Anaglypta intuebitur ' . Si vero moris Originem scruteris, admonet apud Euripidem actor ille Phrygius, qui cum Helena Troja advenerat, a Barbaris in Graeciam transvectum.
Juxta Phrynil morem, Ad caesariem Sentulum Sentulum
Ante genas Helenae Flabello Tene compacto , pennato faciebam ,
Nunc eo, unde digressa, reserat se oratio . Mirari quis poterit cur adeo fidenter vas istud appellarim . Non fortuito dixi , sed comperta Caussa . Primum pro Certo pono , atque confirmo Vasculorum veterum pieturas ad eum referri usum , cui addicebantur; ut quidam sit picturae & usus responsus . fit id Consentaneum naturae , atque rationi , qua Omnes homines semper praediti suere , Omniumque mens in id Consentiens a C pene conspirans . Neque enim mortuariam pompam , & funebrem luctum e fingi mandaremus in lance esca
Tia , aut Cyatho mensae , Con Vivioque apponendo ; nec in Capsula ossuaria natalis diei festa , atque ritus; nec in sympulo rei sacrae faciendae scurras & mimos: Quare si Vasculi hujus pi-Clurae lavationis apparatum exhibent, vas ipsum Balneo addictum sui se non ambigo . Vasis autem moles & Capacitas , quas diligentissime expendimus , Sextarium esse, qui vini cyathos
a Dum Bibliothecae Vaticanae pictos C di- plantae folium S concinnius quidem , quam inces perpende iem , adverti Oculos ad ingens Vo- Stos clitana allata capite II. In Museo Vel onensilumcn Gemmarum Antiquarum , quas barietes Τab. I. num. v. Sarcophagus est Vlpiae Marcel- Lartoli accurate delinea vit, & Eques Petrus Leo linae , cui adstat Ancillula cum Flabello haud Chezzius eidem Bibliothecae dono dedit . Numa multum absi initi . CLXXXII. visitur Hermaphroditus , & Num. b In Oreste A f. V. Scen. I. Edit. LUDaec Lxxx Iv. Venus, quibus adstat cupido fabel- 18. Flabellum , quo Phrygius homo ventila-1um veluti manu excutiens, sed in utraque Gem- bat Ilesenae , orbicillarςm fuisse patet legenti .ma videtur muscarium eta magnae cuiusdam
58쪽
duodecini contineret otianino suasit '. Capaciores ejusmodi ca lices asserebantur non solum quum epulum daretur , sed ipsis in Thermis, ut quorum vires lavacrum enervabat, haud parca vini potio resceret, atque redintegraret. Morem hunc acuto
dente carpit Martialis dum sugillat hominem , qui primum Thermarias potationes eXprobraverat, sed factus opulentior, eodem in vitio fuit
Frangendos calices, e fundendumqrse Falernum Clamabat , biberet qui modo lautus eques . A sene sed pytquam Patruo venere trecenta , Sobrius a Thermis nescit abire domum .
Id ipsum Iuvenalis probro vertit homini jam jam canescenti,
qui balnea, & Thermas , quo intemperantius potaret, frequens adibat Damasippus ad illos Thermarum calices inscriptaque lintea Gadit, Maturus bello Armeniae Driaeque tuendis Amuibus θ Rheno, atque I tro . Haec omnia ne reticeremus auctor fuit Cl. I. B. Passerius homo nobis . & studiis iisdem & vetustate amicitiae conjunctus ac libenter morem gessimus Archaeologo huic doctissimo , cui primae sine Controversa tribuuntur . At quoniam de Etruscorum operibus hoc capite disseruimus; residuum ergo videtur, ut dicam num ab his vetustissimis populis Vmbellae usus ad Romanos dimanarit . Gorius
noster, quem peramanter ubique nominamus, ita certum putat . ut ne in dubium quidem illi veniat. Flabellorum usum sita ille ) , quod etiam de Vmbellis dicendum , ad Gitandum Solis aestim , imbres Romanos ab Etruscis nostris accepisse perspicue coni sat '. Multa quidem ab Etruria matre o genitrice si ostitionis sad reliquas
a Consule Budaeum de Asse edit. inter Seria Dissertatione de Genio Domestico pag. 9. septores Rei Nummariae Ampel. 169 a. i. J. quent. Syntagma Antiq. Monum. Florentiue IEfenchmidium de Pond. Mens cap. II. I 744. Argentorat. 7 e In Museo Florentino Tom. r. nor. ad Tab. b Lib. x II. 0r. LXxta Lxxx. i. pag. 13 8. Gemmae Classe Iv. Tab.
d Vasculorum Etruscorum opificium , colores, f Arnobius Adversus Gentes lib. I. Pictitras studiose di exquisite is explicavit in
59쪽
quas nationes sunt propagata ; sed de hujusmodi ritu , hoc tantum succurrit argumentum , quod Umbella in veterrimis monumentis gentis illius, quae Romanam aetate antecessit, picta conspiciatur .
Antiqua Vmbellae forma . Virgis mobilibus contrahi, atque dissendi, Testudinatam aliquando fuisse. Albericum , ct Anacreontem perperam huc accersiri. Mulierum capilliso conformati, ut Vmbellae Sicem praestent. Sudaria, Lintea, Gyses ad umbram faciendam arboribus alligata . Foliis Palmae bifidatis Vmbellas consci , sed eae agrestes . Elegautiores omni luxu , ct ornatu . Locus Iuvenalis ab interpretibus Texatus explicatur . V Ereor sere aliquos, qui me praepostero ordine disputationem perturbasse credant, quum in hunc extremum locumrejectum legerint . quod fortasse a primo tractandum videbatur. Atque id facilius judicabunt, qui illud Tullii memoria retinent in omnibus primum rei naturam esse Constituendam , ejusque proprietates apta definitione aperiendas . Sed summo in errore versantur, qui nos si C coarguunt: imo ut omnia distinete . & ordinate disponerem , de Vmbellarum forma disputare in hoc tempus reservavi; alias , quae seorsum erant dicenda , ac paullatim explicanda , omnia sub ipso lucubrationis ingressu fuissent legentium oculis objicienda. Tum etiam in proposito susceptoque consilio permansi , quod evidenter perspicerem futurum, ut Vmbellarum descriptio ex antecedentibus sponte sua efflueret atque manaret. .are hoc loco perspectam legentibus esse jam quum censeam , non eam tradere, sed dicendo amplificare, novis animadversionibus locupletare aggredior. Quae igitur fuerit Vmbellae forma ac figura ex ipsis cruditae vetustatis monumentis petendum arbitror , non ab his quae Pictores nostra aetate pro ingemo excogita
60쪽
runt . Vas Nolanum, & Gualterianum , CAP. II. descripta. satis patefaciunt ad nostrarum Vmbellarum formam proxime accessisse . Verum Gemina , quam ibidem protulimus argumento est Vmbellas etiam in fastigium erectas , atque acuminatas in modum hemispherii aliquando extitisse ; & opus Testudinatum fuisse arbitror ex paullo solidiori materia, quod unico fulcro sustentaretur . Quam equidem formam ceteris vetustiorem esse astruit Julius Pollux , θολια δ' ἐκαλειτο πλεγμ α τι θολε - ω αντι σκιαδίου ἐχρουν π αι γυναικιες . Testudo autem dicebatur contextura quaedam insar testudinis plicata , qua, ante Umbraculum inventum , utebantur mulieres h. EX monumentis autem Persarum, quae CAP. V. indicavimus ante omnium Oculos positum credo
Vmbellam etiam penes antiquos fulcris , virgisque mobilibus sustentari , quorum ope ea Vel Contraheretur, vel distenderetur ; quod non solum apud Persas sed etiam apud Romanos
usu venisse docet Ovidius eo versu , quem C AP VI. recitaVimus .
Ipse tene dylenta suis Umbracula virgis De Graecis testatur scurrilis jocus Aristophanis in Equitibus . A I. V. Scena II.
Et complicabantur quasi quoddam Vmbraculum . Quae res quum ita se habeat, nihil loci relici um est sententiae Mont fauconii, qui Petasum in acumen superne desinentem , vel oras h bentem , quae umbram faciant, tuto pronunciata Fertur Iohannean Dominicum Romanellusninter ceteros Pictores multa ex antiquorum monumentis in rem suam opportune derivasse . Sed plane incertum qiuodnam autographum sibi propositerit imitandum , quum Vmbellae formam effinxit, & Thermutae Regis Pharaonis Filiae adposuit in Tabula . quae Parisiis adservatur , uae vieu Louvre ; nullum extabat aevi illius monumentum , ex quo illa peti atque deseribi posset . Norunt etiam , qui bonas artes colunt anaglypta ex marmorato, quibus exornantur parallatae Perystilii Uaticani temporc I' P. Leonis X. excitati , Raphaelo Vrbinate totius aedificii curam azente in pingendi , fingendique nobilissinios artifices Iohannem de Vtino , & POlidorum de Caravagio eκ antiquis Archetypis desci ipsisse . Longe dissimilia , quae obviam sunt dextrorsum petenti, quaeque Gregotius XIII. Pilis gypso erustari iusserat ; nam etsi eius rei praefectura data fuerit Christophoro Roncallio , vulgo Pomariancio it Gioυine , fictoris is adhi. buit plasticae rationis ignaros , S graphidis imis
peritos , aut qui festinato , & indiligenter operi perficiendo manum admoverunt . Hinc quam . vis inibi Cupidinem Umbellam ges ante in saepius adverterim , non ex antiquo exemplari operis speciem deformatam j udico . b Loc. cit. cap. I.