장음표시 사용
71쪽
- 67 ablatus est sponsus, et hos esse jam solos legitimo jejuniorurn Christianorum quibus sane effici videtur, plurimas euolesias ante pascha celebrandum iis tantum diebus jejunas se , in quibus ablatus est sponsus h. e. diebus parasceves et sabbatis. Certe autem ex Irenaei verbis illis manifestum est, tum temporis non ita multos dies sejuniis fuisse dicatos. Sed paulo p0s hoc jejunandi empus magis magisque est dilatatum. Atque jam 1ΟΝΥ81 episcopi temporibus, medio Saeculo tertio, Alexandriae per sex dies, licet non eodem modo ab omnibus, fuisse jejunatum a se ejus verba docens ' μηδε τας εἰ σων
non defuisse Alexandriae, qui a communi per se dies ejunandi more discedentes etiamtum per duos tantum die jejunia facerent. - USI BII vero aetate jejunia jam ad quadraginta dies vel potius ad sex hebdomadas dilatata fuisse, ex his ejus ver
72쪽
mendantur quadraginta dierum jejunia velut in fine epistolae secundae quae Scripta Si anno . Chr. n. 330), tertiae a. 33lin, sextae a 334 , Septimae a. 335 , decimae a. 338), etc. - Verumtamen non ab omnibus ecclesiis haec consuetudo tum recepta esse videtur. Etenim usque ad SOCRATIS tempora, . . Sque ad quinti saeculi initium, multiplicem fuisse jejunandi consuetudinem, hae ejus verba demonstrant ' At etia τὰς reo του πάσχα νηστειας αλλως παρ ἄλλοις φυλλατομενας Gett ευρεῖν' οἱ μεν γαρεν 'Pωμ α τρεῖς προ ου πή σχα βδ0μάδας λην σαββάτου καὶ κυρια, λὶς συνλὶμμενα ν στευουσιν. οἱ δε ε Ἱλλυριοῖς καὶ De 1 'Eλλάδι καὶ ι νώλεξανδρεια προ βδομάδων ξ την προ 0 πάσχα ζστείαν νηὶ στευουσι
est quod notetur, Romae etiam quinto saeculo per tres tantum hebdomadas fuisse jejunatum quod quin verum sit, non est cur dubitemus cum Socrates non incertus ne fide indignus habendus sit rerum auctor Eandem denique jejunandi varietatem festatur Sogo ΜΕΝUs, cum haec nobis tradabo: Aαι ii προ αυτηὶς δε scit ante diem resurrectionis καλουμενηὶν τεσσαρα στλὶν ἐν νηὶστευε et πληὶ θος, οἱ μεν εἰς ξ βδομάδας ημερων λογίζονται, cn Ἱλλυριοὶ καὶ ι προς δυσιν, Athi et πῶσα καὶ ιγ υπτος
73쪽
stituimus fines Neque enim de antiquae omnino celesiae sed de secundi tantum saeculi ritibus paschalibus disserer nobis in animo erat. Redeamus igitur ad propositum atque quaeramus, quae tandem fuerit jejuniorum occidentalium causa et consilium. Qua de re mihi quidem persuasum est, occidentales jejunia sua non alio consilio instituisse atque Asianos. Cum enim sollemnia eorum, quod ad rem attinet, prorsus eadem fuerint atque Asianorum, a vero vix aberrabimus statuentes, etiam jejunia eorum eodem instituta esse consilio Asiariorum autem jejunia jam demonstravimus non instituta esse in memoriam dominicae passionis. Nam eum Dominum nostrum quinto deuimo demum die mortuum esse statuerent, jejunia autem jam quarto decimo die solverent, luce est clarius, jejunia ab iis non observata esse in memoriam Domini nostri passionis. Quare judicavimus, eos jejunasse praeparationis causa, ut incero pioque animo ad sollemnia facienda accederent. Atque idem hoc nunc statuerim de occidentalium jejuniis, id quod fontium quidem relatis si non aperte probatur a certe non refellitur. Imo favent huic sententiae nostrae, quae X EUSEBI et ATHANASI supra attulimus'; e quibus patet, illorum quidem temporibus jejunia praecipue praeparationis causa esse ObServata. Et quamquam idem Eusebius docet, praefer hane causam etiam in passionis dominicae memoriam jejunatum esse' p. 1 Sq.
74쪽
rerum naturae eonSentaneum esse judicavimus, ab initio quidem haec jejunia praeparationis causa esse instituta'. ostea
autem, idque jam satis antiquis temporibus, sane, id quod minime negamus, jejunia illa etiam ad Domini nostri passionem revoeata Sunt iisque hoc quoque tributum est consilium, ut per ea recordaremur Servatoris nostri passionis ejusque mortis salutaris. Hoc auto eo facilius fieri potuit, cum coena paschalis quotannis haberetur die resurrectionis. Jam enim ipsarum rerum natura paene postulabat, ut diebus antecedentibus, qui jejuniis dicati erant, umoria mortis Christi repeteretur Itaque jam ertulliani temporibus per eos duos
Aliam et miram pro oto sejunandi causam indicant constitutiones apostolorum, in quibus hae leguntur vid. HIL E NF. Nov. test extra canon recept IV, S) παρχὶρ γειλεν υν Ira αυτο ν στενειντας λὶμερας ταυτας δια ζ των 'Ιουδαιων δυσσεβε αν καὶ παρανο- μιαν, πενθειν αυτους και ὀδυρεσέλα παρακελευσάμενος ἐπι τύ απωλεια αυτων. Quae eadem in didascalia apostolorum syriaca ita leguntur a MERSIO in nostrum sermonem translata apud HIL ENF. l. l.): ,
constitutionibus apostolicis udianorum affert: ταν ἐκεῖνοι scit. Jud ei ευωχωνται, μεῖς νι στευοντες υπὸ αυτων πενθειτε, τι ἐν τι Uκερατης ε0ρτλοῦ τον πριστον σταυρωσαν. - Videmus igitur, jejunandi causam a multis eam esse habitam, quod Judasei salutari evangelii doctrinae non credidissent, sed Dominum vita cruci affixissent itaque jejunia fieri propter eorum exitium. Sed vix quisquam crediderit, hanc ob causam revera ab initio jejunia esse instituta. Quamvis enim evangelium nos doceat, inimicos esse amandos, tamen parum probabile est, christianos antequam sollemnia sua sacerent jejunia observasse atque luxiSSe propter inimicorum suorum exitium. t hoc cor eis verbis illis apparet jejunia paschalia ab initio minimo instituta esse in memoriam
75쪽
Il die jejunabatur, per quos olim Dominus noster in sepulcro quieverat posteaque Dionysii Alexandrini temporibus sola hebdomas memoriae passionis Christi consecrata est. Atque hinc otiam factum est, ut duo illi vel sex dies, qui resurrectionis diem antecedebant, dies paschalis nominarentur id quod apud Athanasium et Epiphanium invenimus' Cum nim hi dies memoriae immolationis Christi, veri nostri agni paschalis, consecrati essent, haud incommode sane appellati sunt dies paschales Infer quos imprimis unus, paraSceve dies, excellebat, quippe quo Dominus noster mortem subiisset quare er-fudianus de uno tantum die paschali loquitur de orat. c. 18:die paschae, quo communis et quasi publica jejunii eligi est).
Videmus igitur, non solum resurrectionis diem, ut quo coena paschalis celebraretur, sed etiam dies antecedentes, ut qui memoriae passionis Christi dicati essent, appellatos esse dies paschales. Illa autem, quae nune ab omnibus fere recepta
Sunt, nomina, πασχα σταυρωσιμον et πασχα ἀναστασιμον Veteribus
ecclesiae scriptoribus prorsus ignota sunt a videntur mihi recentioribus domum temporibus a viris doctis esse inventa.
Invesfigata jam, quoad per fontium exiguitatem licebat,
utriusque et orientalis et occidentalis consuetudinis causa et natura adumbremus breviter etiam controversiarum, quae inter utriusque defensores exortae sunt, historiam. Atque primum quidem de utroque ritu disputatum est, eum OLYCARPUS Smyrnensis NycΕT visendi causa Romam venisset'. Hi autem, quamquam neuter ab altero commotus est, ut a consuetudine sua desisteret, tamen amicitiae vincula discindero noluerunt; sed Vid supra p. 8 Sq. Euseb. II. E. V, 24, 16 sq.
76쪽
72 servata tum quidem ecclesiae pace alter ab altero discessit. At paulo post eum, ut videtur, consuetudo Romana etiam in nonnullis Asiae ecclesii recepta esset, anno sere p. Chr. n. 170 Laodicea inter utriusque moris defensores certatio exorta est, qua Ommotu est ΜΕΙ ΙΤ Sardensis, ut librum de paschato
conscriberet Asianorum consuetudinem certe eommendans.
Contra quem APOLINARIUS, episcopus Hierapolitanus, suum depaschato librum scripsisse videtur, quo defenderet morem Romanorum; sicut etiam CLEMEN ALEXANDRINus elisonis libro excitatus ' ad tuendum occidentalium ritum de paschato librum composuit. Interea autem consuetudo Asiana Romam videtur irrepsisse. Nam BLAsΤUs ille, qui inter a. 80 et 19 p. Chr. n. Romae versabatur', absque dubio Asianam consuetudinem defendit . Atquo haec Asiana consuetudinis in ipsam Romae eo elesiam translatio videtur causa fuisse magnae illius inter Romam atque Asiam contentionis Jam enim VICTOR episcopus Romanus ab Asianis, quibus POLYCRATES episcopus Ephesinu praeerat, Eusob. H. E. IV, 26, 3. Euseb. H. E. IV, 26, 4. Vid. Ε1TZEL, αδδV. p. 6.
ΡΗΕUD, TERΤULLIANUA haec quidem de eo resert adv. aer. c. 22 ΟΙ ΗΙ ΕR, Corpus haereseolog. I, 278): Est praeterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui latense Judaismum Vult introducere. Pascha nim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi XIV mensis. Quis autem nesciat quoniam evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum redigit 3 Sed haec seudo- Tertulliani verba minime probant, Blastum obstrictum fuisse erroribus Judaicis. Imo ubi recordabimur, Romanae consuetudinis defensores omnino Asiani Judaica studia crimini dedisse sicut Eusebius aperte dieit Vis Const. III, 5, 1), Asianos contendisse, επεσέλαι δειν τηίου - δαιων συννὶ θεία - vix aliud statuemus, nisi Blasti illius Judaismum non diversum fuisse a Judaismo universa ecclesiae Asianae quod idem judicaverunt ΕΕΓWΕΝ de sacr. pasch. p. 69 41), HIL ΕΝFELD
De qua vid Euseb. H. E. V, 23-25.
77쪽
poposcit, ut consuetudinem Suam relinquentes ceterarum celesiarum ritum reciperent. Quod eum Asiani reeusarent, Victoreos ab ecclesiarum communione exclusit, Irenaeo hanc ejus superbiam graviter vituperante Asianos vero Romae τεροδόξους declaratos HIPPOLYTUS et SI UDo-ORIGΕΝΕ impugnaverunt in libris suis adversus haereticos scriptis. Licet autem Asianorum consuetudo tam vehementer impugnaretur, tamen ab ea non recesserunt, donec Synodus leaena eam derelinquendam esse decrevis' Atque ne hoc quidem synodi
Nicaenae decretum omnes Asiae uolesia commovit, ut a consuetudine sua desisterent. Imo heodoreti temporibus, quinto p Chr. n. saeculo, invenimus quasdam etiam exstitisse quarto-
decimanorum reliquias quamquam tum temporis heodoreto teste jam paene exstincti erant' atque paulo post consuetudo eorum plane videtur evanui SSe. Extremum nunc restat, ut breviter etiam exponamuS, quaenam intercedat ratio inter nostram de controversia paschaliquaestionem atque quaestionem de Joannei evangelii authentia. Qua de ro initio hujus dissertationis demonstratum es omnino quatuor adhuc propositas esse sententias. Quarum eam quidem, quam quarto loco retuli, WEITZΕLII dico et ΤΕΙΤZ1 et aliorum, fontium locis minime probari, tota quaestione mea demonstrasse mihi viduor. Atque ne ei quidem, quam secundo loco memoravi, adstipulari possum. Nam mihi quidem est persuasissimum, eam quae de tempore mortis Christi est inter synophica evangelia atque Joannem disserentiam nulla arte exegesica solli Eusob. Vis Const. III, 18, 1. patr. bibl. IV, 214).
78쪽
- 74 posse. Joannes enim eadem perspicuitate refert, Christum cruci affixum esse die quarto destimo, qua synoptio evangelia reserunt, Oe laetum esse die de uim quinto. Qua de re cum hoc loco non amplius disputari possit, Sententiae meae testem ei auctorem ex omnibus unum LEERIUM asseram, qui hanc differentiam nullo modo solvi posse evidenter mihi videtur demonstrasse'. Sed ea quoque sententia, quam primo loco exposui, BAIURII, II GΕΝFELDII, aliorum, minime re et esse mihi videtur. Ρersuasum enim habeo, controversia paschalis historia Joanne evangelii authentiam nequaquam infringi. Sane enim, si Asiani sollemn suum paschale in memoriam ultimae Jesu Christi coenae instituissent, grave hoc argumentum esset, quo quartum evangelium non a Joanneapo Stol proflaetum esse probaretur. Rem autem non ita se habere, e commentatione nostra apparebit. Nusquam enim refertur, Asianorum sollemnia in memoriam ultimae Jesu Christi coenae esse instituta. Demonstravimus potius, probabile esse, Asianos pascha suum christianum illo die celebrasse, quoniam hujus diei observatio praescripta orat veteris testamenti lege; neque omnino hanc celebrationem instituentes rationem eos habuisse chronologiae evangelieae. Hanc igitur celebrationem Joannes apostolus observabat eui consuetudini apertum est minime repugnare, quod in evangelio suo refert, Christum quarto decimo die nortem subiisse. Oly- carpus enim et olycrates nihil reserunt, nisi Joannem apostolum observasse uno diem quartum decimum. Ideo autem hunc diem eum observasse, quia eodem Dominus noster ultimam Oenam habuerit, nusquam refertur. OStea Sane, p0linarii et Polycratis temporibus, cum jam inter utriusque Onsuetudinis defensores contentio exorta esses, Asiani ad defen- Betiris zur M. -Krit p. 33 37. 107 434.
79쪽
bant, qui ipse illo die pascha suum celebraverit; quare sibi
quoque idem esse aciendum. Sed tum omnino omnia conquisita sunt argumenta, quibus Suam quisque consuetudinem fue retur. Itaque nos non offendet, Asianos e synopticis evangeliis id argumentum repetiisse, quod ad suam consuetudinem muniendam viderent idoneum. Joannem autem apostolum diem illum observasse, utpote quo Dominu coenam suam celebraverit, historicis quidem argumentis neutiquam potest probari. Quamobrem nostro jure judicabimus, ex Asianorum consuetudine paschali prorsus nihil colligi posse contra evangelii Joanne authentiam. Atque iis igitur assentiendum esse puto, quorum sententiam memoravi loco tertio. Neque tamen plane mea cum illorum sententia convenit. Nam plurimi eorum, quibus imprimis BLEERIUM nomino, censuerunt, Asiano paScha celebrasse, quoad omnino fieri potuit, more udaico. Contra equidem existimo, in die quidem observando respexisse eos veteris testamenti legem ipsam autem eorum celebrationem
naturam habuisse mere christianam.
80쪽
Quae leguntur Rom. 6, 1 - 20 data sunt ad ecclesiam Ephe
II. Epistola quae dicitur , ad Ephesios eadem est eum illa a Paulo Col. 4 l memorata. III. Epistola quae dicitur ad Ebraeos data est ad ecclesiam
IV. Loo I Potr. 8, 9 doctrina de Christi ad inferos deseensu non ineSt.
Ρetrum apostolum unquam Romam venisse certis argumentis comprobari non potest. VI. Ethides christiana principia rerum adlaphorarum quae dicuntur notionem non admittunt.