De Controversiis Paschalibus secundo P. Chr. N. Saeculo exortis

발행: 1869년

분량: 80페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

- 47 altera autem ante diem VIII calendas Apriles, quippe quo die Dominus mortem subierit' Ex quo jam apertum

esse dicunt ΕΙΤZΕΙ ' ΜΑΣΕΒ ΤΕΙΤZA, quarto decimanos nihil nisi mortis Christi memoriam celebrasse quod alteros quarto decimo luna die, alteros a. d. VIII cal. April. fecisse. Sed quaecunque praeter Epiphani habemus patrum fustimonia diserto affirmant, quartodecimanis sanetissimam fuisse oonsuetudinem semper cum Judaeis h. e. quarto decimo luna die pascha celebrandi. Quare mirum Sane St, liquam eorum partem hoc ipso, quod maxime iis proprium erat, omisso alio atque quarto decimo die pascha egisse. Quae cum ita sint, suspicatus est HILGΕΝFELD , Epiphanium confudisso illo loco duas partes diversas, quarum alteri cum altera nihil esset commune. Osferiorem enim illam Epiphani partem esse homine eo Sdem, quorum unum cognovissemus Tricentium illum a utro Alexandrino impugnatum. Qui cum a die quarto decimo observando magis etiam quam ipsi occidentales abfuissent, valde errasse Epiphanium eos inter quarto decimanos referentem. Quamobrem quae de iis traderet, minime adhibenda esse ad illustrandam quartodecimanorum Sententiam. Hanc Hilgensoldii sententiam quamquam mihi quidem haud haer. 50,1 Ἐτεροι δε ε αυτων iii αυτην μιαν ημέραν r0ντες καὶ

62쪽

58 displicere profiteor' tamen rem in medio relinquam. Etiamsi enim revera Epiphani aetate quartodecimani in memoriam passionis dominicae pascha celebrassent, inde minime efficeretur, jam olycratis temporibus ecclesias Asianas ob eandem hanc causam quartum decimum diem observasse. e duo enim saecula consuetudo illa variis modis poterat commutari. Hoc autem certum est quod ex Eusebii de paschato libro satis apparet , etiam Nicaena synodi temporibus Asianos statuisse, Dominum moro Judate die quarto decimo pascha suum egisse. Ita tu tum quidem Asiani diem quartum decimum observare non poterans, utpote quo Dominus esset cruci affixus. Ut igitur Epiphani temporibus quarto decimani revera fatuerint, Dominum die quarto decimo mortuum esse, usque ad Eusebii

decimanos die quarto decimo egisse mortis Christi memoriam. Verumtamen quid valet hoc festimonium auctoris medio saeculo D Epiphani fido f. qua LIPs1Π monuit gur uelle=ὶkr. d. Epip . p. 1.

haeret fabul. compend. III, 4.

63쪽

quinto scribe litis, quo tempore, id quod ipse profitetur', jam

Vix usquam inveniebantur quarto decimani Profecto nihil fere valet. Cum enim vix ipso satis certam illorum habuerit scientiam, quomodo nos possumus ei de illis reserenti temere fidem adjungere Certe hae Theodoreti verba minime idonea Sunt, quae OStram refellant Sententiam, quippe quae Eusebio nitatur, teste illo utique multo locupletiore.

Atque jam omnibus his eligelii et tetigii argumentis

diligenter perpensis satis spero fore apertum, fontium quidem locis minime probari, quod illi statuerunt, Asianas ecclesias celebrasse diem quartum decimum, utpote quo Dominus mortis poenam luisset. Imo ex Eusebii de paschate libro manifestum esse vidimus, illas synopsicorum evangeliorum chronologia usas contendisse, Dominum die quarto decimo disse legitimum

Judaeorum pascha. Quam prorsus eandem sententiam eum proposuerint quarto decimani illi ab Apolinario Clemente, Hippolyt impugnati jure meritoque perseverabimus in eo, quod statuimus, hos polinarii, Clementis, Hippolyti adversarios

fuisse revera catholicos Asiae episeopo eoele SinSque. Exploratis uno omnibus quamvis exiguis fontibus repetamus breviter a comprehendamus, quae de Asianorum ritu paschali reperimus. Qua de re hoc quidem ertum est, eos quartum decimum primi mensis diem eumque solum diligenter observasse, primum quidem hoc die jejunantes, tum ad

64쪽

60 ministrantes coenam Sacram; quam celebrationem ipsi πασχα nominabant. Ad defendendam autem hanc consuetudinem vidimus eos et veteris testamenti legem et Domini nostri exemplum protulisse. Cum vero quaeritur, qua de causa et quo consilio morem illum observaverint, sontes non eam quam desideramus lucem nobis praebent. Quare hanc fontium tenuitatem facere non possumus quin conjiciendo Suppleamus. Atque cum certum sit, Asian is diem quartum decimum observasse neque quia hoc die Dominus mortuus sit - hane enim sententiam refellunt sontes , neque quia hoc die resurrexerit hoc enim contendere Omnino amentis esset , et eum parum si verisimile eos uno diem celebrasse, ut quo Dominus ultimam eo enum suum habuerit - quomodo enim in hujus rei solius memoriam celebrationem instituere poterant omissis illis, quae multo majoris erant momenti - , apertum esse puto, eos hunc diem omnino non celebrasse in memoriam ullius

faeti in ovangeliis nobis relati celebrasse potius, quia hujus diei observatio praescripta erat veteris testamenti lege id quod imprimis seud, Origenis et Epiphanii verbis confirmatur. Neque tamen contenderim, die excepto eos ullo modo adhaesisse moribus Judaicis. Hoc enim si fecissent, certe Victor Ρolycrati objicere non omisisset. Atqui neque Eusebius neque Polycrates in epistola sua tale commemorant opprobrium. Quare Asiani pascha celebrasse mihi videntur Judaico quidem die, sed moro christiano Christianum autem pascha est Christus ipse, qui pro totius mundi peccatis immolatus est cujusque corpus et sanguis in coena dominio fidelibus praebentur edenda. Itaque Asiani pascha ea ratione celebrabant, ut die quarto decimo redemptionis per Christum nobis paratae recordati saeram novi foederis coenam paschalem admini- vid. p. 27 sq. et p. 32.

65쪽

- il strarent. Vides igitur, Omnino me non negare, imprimi mortis Christi eos hoc die esse recordatos. Ut enim in singulis quibusque coenae saerae administrationibus memoria mortis Christi repetebatur, ita etiam hoc die illud factum ess libentor concedo. At hoc nego, Asianos hujus diei celebrationem instituisse, quia hoc die Dominus cruci esset affixus Hano enim sententiam fontes plane refellunt. - Quaerentibus autem, unde hujus diei celebratio originem duxerit et quanam re impulsi Asiani eam instituerint, uolesiae christianae historiam puto responsum dare satis probabile. Haec enim nos doeet, non ita raro fautum esse, ut gentes ad aera christiana Onversae pristina sua sollemnia non plane relinquerent, sed potius ea mutarent atque in aliam quasi verterent naturam, ita ut fempore quidem celebrationis retento pristinam tamen abjiderent ejus naturam indolemque ei tribuerens christianam. Quo simili modo sollemni Judaica eum christianis videntur esse mutata.

Itaque Asiani tempus quidem antiqui paschalis retinebant, res

autem Judaicas cum christianis mutantes pro agni paschalis immolatione Christi mortis memoriam reuolebant atque pro Judaica coena paschali edebant sacram coenam christianam, corpus et sanguinem ipsius Christi. olebant enim pristinam consuetudinem suam plane relinquere neque tamen poterant integrum retinere ipsum morem Judaicum. Quamobrem et illam erga patrium morum pietatem et christiana fidei inf0gritatem ita servabant, ut in rerum Judaicarum Ooum eas substituerent christianus, quae illis responderent, vel potius quas inter atque illas adem intercedere ratio, quae inter ipsam rem ejusque imaginem. Ut enim sacrificium paschale simulacrum erat immolationis Christi, ita coena paschalis simulacrum erat coenae dominicae. Atque hae res christianae eo sedilius in Judaicarum illarum locum poterant substitui, eum eo dum fere tempore Christus crucifixus atque aera oena in-

66쪽

- 62 stituta esset, quo veteris festamenti pascha immolatum est coenatumque. - Quo tempore autem consuetudo Judaica transierit in christianam, satis certe dijudicari non potest. Ρrotuli quidem Polycrates infer suae consuetudinis auctores Joannom et hilippum ap0stolos. Cum autem nihil dicat, nisi eos quoque ob ServaSSe quartum decimum primi mensis diem, non satis ortum est, utrum illi hunc diem observaverint more Judato an christiano. Atque sane cogitari potest, Joannem celebrasse, quoad omnino Xfra urbem aeram fieri potuit, pascha Judaicum. Quamquam mihi quidem probabilius videtur, jam Joannem apostolum diem quartum decimum eodem modo celebrasse quo olycratem. Hi enim ne uno quidem verbo indicat, inter ipsius atque Joannis consuetudinem quidquam discriminis intercessisse. Quare a vero haud alienumeris, jam apostolorum aetate in ecclesiis Asiae christianis Judaicum morem transiisse in christianum. Utrum autem Joannes, cum in Aiam veniret, hanc consuetudinem ibi jam in Venerit, an ipse instituerit, equidem haud decernam. Atho certe ex his omnibus apparet, in eoelesiis Asiani Judaeo christianos non ita paucos neque infirmos fuisse. Etsi enim consuetudo illa cum Judaeorum paschat nihil nisi diem commune habebas, tamen e more Judaico prodierat neque omnino

potuerat institui nisi ab iis, qui antea professi erant fidem

Judaicam. Itaque statuendum erit, numerum eorum in celesiis Asianis fuisse haud ita exiguum id quod optime convenit cum iis, quae de celesiae Ephesinae primordiis in actis apostolorum c. 8, 18 sqq. 9, 1 sqq. referuntur, ubi legimus,

Ephesi non solum Graecos, sed etiam Judaeos se convertisse ad fidum christianam aulus autem apostoluS, quamViS nollet, christianos obstrictos se habere lege udaica, tamen os DLΕΕΚ, Leitracte p. 161. - intelli ny in . . . p. 190.

67쪽

63 certe non omnes mores udaicos radicitus exstirpavit. moipse ut in actis quidem apostolorum narratur Sollemnia colebrabat udaica Minime igitur mirum est, in colosiis Asianis a aulo apostolo collectis conditisque inveniri consuetudinem, quae profecta esse non potest, nisi a more udaico. Jam vero occidentalium quoque eclesiarum ritum paschalem paucis exp0namus; qui quamnam habuerit originem exiguitate fontium c0gimur conjectare magis quam demon Strare. Nam ne de tempore quidem, quo institutus sit, satis certa habemus relata. Videtur quidem VICTOR episeopu contendisse, eam quam ipse sequeretur consuetudinem jam ab apostolis institutam esse. Cum enim olycrates in epistola sua scripserit '

colligere licebit, Victorem quidem ecclesiae Romanae sidera, Vetrum et aulum apostolos, consuetudinis Eune auctore Sattulisse ' Sicut EusEB1us diserte dicit' eam quam celesiae occidentales observent consuetudinem ab ipsis apostolis Euseb. H. E. III, 31, 3 cf. V, 24, 2. Idem judicavorunt cΗWEGLER Naola Foδtol Milalter, II, 213),WΕ1TZEL Chriδll. Pa8δ f. p. 13 S), ΤΕ1ΤZ Strid. v. Kril. 1856,

eSSe colligenda nam και /α significare nihil nisi , etenim . Sed tota hau inter Stetigium t aurium controversia Supervastanen erat.

Nam e duabus illis quas Eusebius pra0b0 lectionibus V, 24, 2 καὶ γαρ III, 3I, 3 κα γὰο και certe haec est probanda.

68쪽

- 64 esse profectam. Atque o CRATES narrat Romanos dixisse,s consuetudinem suam a Paulo et etro apostolis accepisse. Similiaque labos OZOMENUS'. Sed ut omnino iis, quae ab eo clesia patribus de apostolorum aetate traduntur, non ita simpliciter fidus est adjungenda, quoniam illi nimis stud0bant omnes ecclesiae mores institutionesque ad ipsorum apostolorum decreta referre ita hane quoque narrationem cui SCHWΕGLER' quidem et I 11ZEL fidem tribuunt, non satis certam neque omni fide dignam habendam sesso re et mihi H1LGΕΝpΕLD aliique videntur judicasse. Ceterum quocunque modo haec res se habet, sive jam apostolorum aetate sive postea demum consuetudo Romana exorta est, certe a vero haud aberrare mihi videor, cum statuero, occidentalem ritum illum post Asianum demum esse institutum atque occidentalis ritus auctores ad instituendum eum Asianorum demum consuetudine esse excitatos. Nam haec certo simplicior est artiusque se applicat ad morem Judat eum. Quare Romanam c0nsuetudinem, quippe quae jam magis a more udaico discuderet, post illam demum exortam esse statuentes haud fallemur. - Sin autem consuetudo Romana ex Asiana profectaeSt, equitur, Summam quidem utriusque celebrationis an- H. E. V, 22 ed. HUASEY f. II, p. 29): εσσαρεσκαιδεκατιται

p. 738 monuit contra Wolfgulium apostolicam consuetudinis Romanae originem argumontis historicis non satis certe probari.

69쪽

- 65 dem fuisse' Erat igitur etiam occidentalibus τὸ πασχα celebratio, qua redemptionis per Verum no Strum agnum aselialem paratae gratias agentes sacram novi foederis coenam administrabant. Atque hoc uno eorum celebratio ab Asiana disserebat, qu0d eam non pristini paschatis di sed eo die agebant, quo omnino universa ecclesia memoriam Domini nostri repetere ejusque coenam celebrare solebat, i. e. die dominica. Itaque pascha suum non ipso quarto decimo diu sed a die dominica celebrabant, quae quartum decimum Sequebatur. Hic enim Domini nostri rosurrectionis dies neque ille udaici paschatis dignus iis videbatur, quo novum pascha agerent christianum. - Quod si recte judicavimus, sequitur, hujus diei celebrationem initio non proprie ne praecipue institutam esse in memoriam resurrectionis Christi; sed, ut apud Asianos, in memoriam potius redemptionis ipsius. Quod etiam eo confirmatur, quod Eusebio auctore inter Asianas ceterasque ecclesias de eodem asotiate certatum est, ab illis die quarto decimo celebrato ab his autem die resurreetionis; quod profecto fieri non potuit, si proprium et praecipuum occidentalium celebrationis consilium fuisset resurrectionis Christi memoria. Hanc enim ab Asianis die quarto decimo non celebratam esse luce est larius. Quare apparet, summam celebrationis occidentalibus non fuisse memoriam reSurrectionis, sed potius pascha, ehri Stianum eo, quem X-plicavi, sensu. Atque jam etiam intelligimus, quomodo fieri

potuerit, ut occidentales sollemnia sua pascha nominarent. Si enim proprie memoriam resurrectionis Christi egissent, neutiquam explicari posset ineque quisquam adhuc explicavit-, qua de causa an celebrationem pascha appellavissent. Cum

Hoc tiam Eusebii narratione probatur, quae de eodem paschate ab utrisque certatum esse videnter nos docet.

70쪽

- 66 autem illam omnino non proprie nee praecipue celebrarent, sed potius id quod ostendimus pascha, jam nomen rei fuisse vere consentaneum Sati apparebit. - osterioribus quidem temporibus resurrectionis memoria magis magisque obtinuis primum locum. Hoc autem ab initio certe non ita so habebat. Imo ex Eusebii de pascitate libro satis superque liquet, ne jus quidem temporibus resurrectionis memoriam summam celebrationis ess habitam' Cum igitur de sollemnibus oecidentalium breviter disputaverimus, etiam de jejuniis eorum paue Sunt exponenda. Atque ex IRENAE quidem Verbis, quae apud Eusebium leguntur, videmus, ejus aetate magnam fuisse hujus consuetudinis varietatem. Dicit enim': ιδε α μ0νον περὶ τῆς Ἀχερα ἐστὶ, γ

οι δε τεσσαρακοντα ρας λὶμερινάς τε και νυκτερινας συμ μετρουσι τὸ ν 7 ιε

ρα αυτων Quae verba docent, tum temporis nondum firmum

neque ab Omnibus receptum exstitisse jejunandi morem. Alii enim per unum, alii per duos, alii per plures etiam dies, alii denique per quadraginta horas solebant jejunare. E quibus illos quidem, qui per unum tantum diem jejunabant, Asianos fuisse jam supra conati sumus probare. Qui autem fuerint, qui cetero jejunandi modo secuti sint, festibus certis deficientibus vix jam poterit explorari. Nisi forte e quibusdam ΤΕRTULLIANI verbis id nobis colligere licet ejus aetate plurimas ecclesias per duos die jejunandi morem observasse. Ait enim de catholicis aetatis suae ecclesiis de jejun. c. ): , Certe in evangelio illos dies jejuniis determinatos putant, in quibus' s. quae initio hujus dissertationis de notion vocRbuli pascha

explicavi.

Euseb. H. E. V, 24, 12.

SEARCH

MENU NAVIGATION