Angeli Politiani Opera, quae quidem extitere hactenus, omnia, longè emendatius quàm usquàm antehac expressa quibus accessit historia de coniuratione pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta quorum omnium ordinem post Politiani elogia in

발행: 1553년

분량: 694페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

- quoquere Renuncupati,quvnonii ne quasi uerso disci a prius edules. Sed ἰ ωοῖμν ad alia quoque pertinet,ur ιιιγ ad uuani duntaxat, etiannon laanc adiicias.Nec uero me fallit ita uulso illud accipi δάσκει, ον, quasi maturam tedat uuan non cibaria uulpo, cum sit a uerbo saeia V ιμο quod maxime secundis mensis congruit: a quo προάμα quoque, παγηματα, παγηματ σι tis. Quare non aliam prosecto,quam φωμμον, Vergilius cxprimere tentauit, cum dixit in Georgicis: Non ego te diis di mensis accepta secudis Transterim Rhodia.

Nec utiq; tacuit Aristoteles, πάγημα ξρώμ πιγ -μ- πωγαM Sed ima dies an latine dicatur,uos uideritis, qui scilicet usurpatis uestro periculo. Certe nec autoritas Iurisconsultorum, nec Horatij poetae uos adiuuat. Nam nec

apud illos ut ostendi nec apud Horatium legitur,lma dies. Non enim quoniam dixerit: Seruetur ad imum, pro illo ad finem, itatim sequitur, ut & ima dies,pro ultima uitae die redier dicaturi quae potius dici summa debet: ut, Venit summa dies:

ec, Summum nec metuas diem,nec optes. Summus enim uere dies, quo summa

dierum colligitur Horatius autem sic ait: Ab incoepto ad imum,uelut ad pedes a capite, dueri similitudine a pi storibus, qui prius laborant in capite. Ceterum specimen quoin uocari,quasi gustum quendam mercis ab empturientibus, hoc quod in D osthene Plutarchus uocan ut at i negent, indicat Cicero in men haud dubitans in Tusculanis quaestionibus. quin specimen naturae eapi ex optima qua* natura debeat.Cottidie uero,c, litera scriptit amanuensis mcus,at tore Qii intiniano: Quotiens autem Prisciano. Nec tamen absurdum est, si nune hocnune illud, pendente adhuc lite,sequor. Huc cm m me proportio uocat,illuc autoritasJneulcita sequor obseruation codicum,prssertim si nihil ijs prster in dociam consuetudinem refragetur.Possum uero proferre tibi sexcentos, quoniatamen procul abes,citabo paucos ex ijs tantum qisublicet spedientur. Iube igi tur aditi potes enim Suetonii Martialis , uetustissima exemplaria: quorsi illud quidem Romae Vaticana bibliotheca patet, hoc uero Florentiae publica Mediacae iamiliaeetepetiet is,cui negotium dederis, culcita,uel in Tyberio, uel in Apo phoretis: quod idem Satyra quinta Iuvenalis codice peruetere, quem doeti sitimus princeps,ac dux Vrbinatum Gin do, de pulcherrima sua librorum supelle disse prompserit. Sed quid in iis laboro, cum sit in Florentinis etiam Pandectis, titulo de supellectile legata, prorsus ad hoc exemplum: Lecti etiam inargentati,

culcitae, toralia. Nec abhorret a ratione,cum fieri possit er calco, secundu uerbo tum sormam quae siepius quid sis ostendunt, uersa tamen sicut in composititiis alitera in v. Sod tamen qui reprehcdit,uelim doceat inuicem, quam rationem potius ipse, uel autoritatem sequatur. Siquidem mihi euenit interdum, quod re Ciceroni,videlicet ut habeam quem fugiam,non habeam quem sequar. Nec in men fore unquam credidi,ut haec ad obrusam sic exigerentur in iliteris, prssertim non mea manu, sed meo duntaxat ingenio formatis,cum detur idiographis qu

que doctorum hominum uenia,ζd a doctis: uel quod haec orthographa pro stiuolis habentur interdum, ues quod ut Cicero inquit

. . usum populo concedimus, scientiam nobis reseouamus. Vale.

112쪽

v Μ Romae abhinc triennium se e in comitatu essem Florentianae legationis, quae tibi saniste pater Innocenti Pontifex maxime, ad supremae istius dioni tatis fastigium nuper euellio gratulatum aduenerat, memini abs te mihi magna celebritate curam delegari uertendi in latinam orationem Romanorum principum res gestas, si quae adhuc inter Graecorum monumenta nostris intactae hominibus reperirentur. iniare cum coelestis animi tui iudicio,no plus mihi honoris additum, quam oneris iniunetiam animaduerterem, ut primum Floren tiam sium reuersus, altissima solicitudine circumspicere cc i, quem potissimum ex omni Graecorum copia interpretandum susciperem. Occurrit autem in primis Herodianus hic, excellens rerum scriptor: oc qui diu in Palatina uersatus aula, affectaec, iam aetatis historiam de suis temporibus componere agi essus, ne .loquentiae caruerit laudibus,& fidem tamen in primis, libertatem p retinuerit. Hoc ubi opus a nobis,nem multo caner negotio, nem inuita ut arbitror Minerua elucubratum est,ea mox tempora inciderunt,quibus & nostra impedirentur stodia, oc,quae plurimum ualet in scribendo,omnis propemodum alacritas excut

retur.Postea uero * pro tua prouidelia re pacem Italiae cupieti reddidisti,& eum patrono meo Laurentio Medice amplissimae quide sortunae, sed amplioris inge ni j prii densiae uiro priuarem assinitate contraxisti, cessit uidelicet ille quasi iunibus,siuacp mundo reddita serenitas es h sie ut nos iam ipsos colligamus,at* ut grauati pluuia flores,penel decidui,ad nouae lucis radios erigamur. Ergo & uetera edere in publicu, & noua procudere iam lihel: unde aliqua modo uel tuo sacratissimo nomita celebritas,ues nostris temporibus claritas,uel studiosis etiam ho minibus utilitas patiatur.Csterii Herodianum hunc nostru, donec maiora tibi,aesertas. meliora parturimus,ueluti praeludium aliquod ueri iusti laboris laeta'rogamus,stonte excipias,siimme Pontifex. Magna in eo negotiori personarum tauarietatem,multam rerum nouitatem deprehesurus, oebra p in utram in partem

sertunae ceu uacillantis exempla, consiliaet admirabilia, ecconsilioru inopinatos cntus,muescp pro tempore sententias,re plena ubi Q dignitatis, plena suauia ratis oratione, copiosam uidelicet quandam ad instruedos mores supellectileni, re ceu sipeculu humanitatis, in quod inspicere omnis uita, unde capere atq; haurire documeta queat, per quae uel publicis uel priuatis rationibus consular Quiesane nostrae fuerunt partes, tentavimus profecto utinam , etiam effecerimus, uti omnia ex fide resiponderet, ne inepta pereminitas,ne Graeculae usqua figurae iusi quae iam pro receptis habens,latina quasi polluerent castitatem, ut eadem pro pemodu esset Iinguae utrius* perspicuitas, dei munditiae, ide utrobioe sensus at indoles,nulla uocu morositas, nulla anxietas.Tu quando nobis ali od ceusgnu ex arce ista tui pontificanis ad bene sperandu ses tulisti, perge obsecro,sinistissiI pater, perge in*,souere at* illustrare bonas arteis, ius se e pedibus' istia

sanctissimis aduoluunt supplices,nument tuu aduersus rude insciti. i, tetrata barbariam implorant: ut a quo pax Italiae, at Q adeo terraru orbi restituta est, T ab eodem pacis alumnae literae ab iniuria scilicet,at Q indignitate uindicentur.

113쪽

Ilecte sit, salutem & apostolicam benedicitionem: Librii quem nuper

ad nos misisti, e Graecq in latinum tradu stum, gratissimo animo acce pimus , tum propter res nouitatem, tum quod doctrina ec ingenio itai cultus est multorum iudicio, quos apud nos doctos habemus, ut biabliothecae nostrae magnum sit ornamentinia allaturus. Gratias tibi propterea maximas agimus,uirtutem p tuam in Domino c5mendamus: hortantes idem in posterum iacere perseueres, ut his honestis laboribus maiorem in dies tibi laudem parias,& a nobis uberiorem gratiam promerearis. Nunc uero in simu tam grati animi,Φ amoris nostri erga te paterni, ducentos aureos per dilectum filium Ioatinem Tornabonum ad te mittere decrevimus, ut eo uitae praesidio facilius huiuL. modi labores subire queas.Datum Romae apud sanctu Petrum, sub anulo pisca toris, die decimoquinto Augusti, M. cccc Lπππuli. Pontificatus nostri

Ilecte fili, salutem ecapostolicam benedietionem. Agimus deuotionil tuae gratias, quod eius potissimum opera dilectus situs Angelus Pollial timus,uir eruditissimus, librum e Graeco in latinum traductum, nuper ad nos miserit nostro nomini dedicatum,non solii nostro,uerumetiam aliquorum peritorum,quibus illum ostendimus, iudicio maxime comendatum. Erit apud nos ut decet in magno honore,bibliothccae nostrae ornamentit, uirtutis ac doctrinae illius testimonium. Hortamur te maxime, cundem Angelum a toritate promoueas ad huiusmodi opera edenda, quae no uulgarem sibi gloriam parient, re nobis delectationem maximam afferent: qui tam honestis labori a Partim in benefici js, partim in alius rebus dignam mercedem collocabimus. Et nunc in huius animi testimonium, ducetos aureos per dilectum filium Ioannem Tornabonum illi mittere decrevimus,ne hic liber indonatus romaneret. Datum uolsae apud S.Petrii, sub anulo piscatoris,die X v I Augusti, M. ccccL xvir. Pontificatus nostri anno tertio. ANGELvs POLITIAN vsit NNoc ENTIO VIII. PON

'Escio quibus uerbis gratias tibi agam, sanctissime pater Innoceti, summe Ponti sex,qui tam multis laudibus uigiliolas nostras, tam , ampla li beralitate prosequaris. Quod ego fustum sic interpretor, uoluisse he

C titudinem tuam huiust odi exemplo iacentes olim literatorum antimos erigerc, cum uidelicet intellesain tantam esse in Pontifice maximo nostris temporinus humanitatem,tantamcp benescentiam,ut nunc postremus quidem, at in infimus illius ordiness,nondicam inlaudatus,aut inhonoratus, sed ne uacuus etiam munerum: atin indonatus dimittatur. Mihi saner calcaria, & stimulos climin me collatae laudes,tum praesens quom,&sperata benignitas subdiderunt,maximamco inieceriit curam caucndi etiam ait etiam,ne quo uel tempore, uel casis liberalitate ista, indulgetitiali uideri indignus queam. Quocirca curabo,at enitar, ut hic noster tenuis agellus, cui scilicet colendo tantum instrumenti tua nunc munificentia suppeditat nouos subinde prouentus tuae afferat sanctitare. Spero autem lare, ut quam diu sub umbra tui numinis recubuero, ita ab omni,

uel uicomoditatibus, quas uita humana fert, uel languorib. molestiisl exolvar, ut ab

114쪽

ios . Eiras ToLARUM ut ab umbra apostoli Petri, cuius tu Iocum in isto sestigio obtines, omni prorsus

aegritudine homines liberabantur. Valeat tua sanetitas.Florentis pridie Calend. Septemb. m. cccc LXXX vit. ANGELvs POLITIA Nus rNNoc EN Tlo ocTAvo

Tsi me pudor prohibet hominem tenuis sortuns,millius. propemo dum autoritatis,literas dare ad te Dei maximi uicarium, principem, generis humani: tame in tanto uel priuato meo, uel publico totius nos uae ciuitatis gaudio, sacere non possum, quin tester apud te, summe pontifex Innocenti, subitu hoc animi gaudiu, profitear laetitiam,gratias agam priuato quoin nomine tuae sanctitati,quod adulescentem nostru loannem, Lauren iij filium,Horentinae reipublice delicias,tuorum numero fratrum, summi li sena tus collegio adoptaueris, quod ciuitatem florentissimam, familiainc, nobilissi mam tam insigni munere,iamc, eminenti dignitate cumulaueris . Tum gratulor etiam titii, quod hac acerrimi iudici j constantissima fide, prope immortalem carteris tuis egregiis uirtutibus gloriam conciliaueris. Vt enim Laurentium ipsum taceam,quem ubi in perpetuu, san ste pater, beneficio isto tanto devinxisti, quid ipso tandem Ioanne Cardinali nostro perseetius aut quid omnibus numeris absolutius r N5 indulgebo amori meo,no tuo iudicio blandiar Pontifex, nota cuntestata loquar.Ita natus,& faetias, ita altus atm educatus, ita deniq; erudi tus atque institutus hic est, ut nemini secundus ingenio,nec aequalibus industria, nec preceptoribus literatura, ne* grauitate senibus cocesserit.Natiua ui eo pro

bitas, & genuina, diligentia quo p parentis ita impenser culta est, ut ex illius ore

non modo non uerbum dictu foedius,sed ne leuius quidem unquam,aut etiam licentius excideret.Non actio, non gestus, non incestus in illo notatus, non aliud postremo,quod in deteriorem partem conspiceretur.Sic in uiride aetate cana maturitas,ut qui loquentem senes audiant, proauitam in eo, nos paternam coierin dolem agnoscamus. Cultum pietatis re religionis pener etiam cum laete nutricis exurit,etiam tum ab incunabulis sacra meditatus ossicia, quando nondu editum eum, tamen ecclesiae iam genitor prouidentissimus destinauerat Protinus autemst est in lucem susceptus, multis magnisqi praesagiis in hanc erudiri spem coepit. Et quoniam tale de se specimendabat, ut istius iam tum uirtutis faceret fide, compulsus fama Ludovicus ille Francoru sapientissimus,ldemi sanetis sinus rex, ne summi quidem archiepiscopatus fastigio indignu hunc ipsum planer adhuc pu tum est arbitratus. Illum tu igitur habes regem collatae istius dignitatis praelusorem.Telam rex maximus exorsus,quam Pontifex maximus pertexeret. Audires

utina uoces fausta tibi nuc,&prospera ominantis Florerent populi. Aspiceres gestientem ubi ,& concursante in atriis nostris, ac laetitis suae impotente ciuiu multitudine, plebem* ipsam in x gaudiu capiente animis. Non senes grauitas,no matronas pudor, non pueros infirmitas ab ossicio retardat. Cossuunt in edes Medi cas sexus,ariasin omnis, Omnis huc ordo ut ad priuatas necessitudines prope Luit Pro te quis p primi haurire oculis aspeetiam noui Cardinalis festinant, exul tant uociserant,manus ad coetu tendunt: propitiu tibi Desi, prospera, secundat, omnia c5precantur. Pro tua uel salute ues dignitate uota prorsus ab omnib suscipiunt. Nec est Q annos ac natesci Cardinalis nostri numeretis, uirtus illi ante die contigit.Ne dubita Ponti se implebit ut ii augusta purpura. No sub galeri pon re anhelabit,non fulgore caligabit nimio, non indecorem eum tanto Senatui,

115쪽

L t 2 E R VIII. ro . non imparem tanto sest io recipies. Iam nunc ampla maiestas, iam Glito maior species.Constabit ratio collens lati susseagii,nec te unquam summe ponti sex tu dicii poenitebit. Hoc tibi nomine quod unum ualeo gratulor, ago. gratias. inios aliquando pedes istos beatis limos praesens osculabar, iisdem nunc illis ab sens laetitiae plenus aduoluor. Deum . precor,ut diu tuo per i beneficio ga

deamus,ut prosperati coepta prosperrimi cosequantur euentus Qtiod autem ad me attinet quando no alia pro animo meo ficultas est dabo opera certer quamdiu uires suppetent,ut istiusinodi tua benefacta sancte pater in omnem posterit tem sempiterna literarum memoria propagentur.

On possit in siciter explicare literis,in quantam nos admirationem ad gerit Lauretius Medices, patronus meus, testimonio laudum tua r. Nam etsi illae quidem uno omnium consensu maximae semper,admira bilesii praedicantur, re hirtutis tuae constans opinio in omninm pecto ribus uiuit, omnium linguis celebratur: tamen cum Laurentium Medic iaquod Openumero accidit) de teloquente audio, cumψ te mihi totum ut dicit atet intcgrum in oculis constituit, proculdubio intellego pristinam illam de tuis uirtutibus famam parcissimam sane tibi, minus benignam filisse. Existimabam equidem antea Papiensis gloriam in otio tantum, literis consistere,eam per se

satis amplam ait mirificam in principis animo statuebam: alteram uero partem, quae in rerum agendarum usu & ratione uersetur, eis haud omnino ademeram, non tamen ut propriam tibi,peculiaremQ adscripseram. Ecce nunc Laurentii te stimonio , in utriusque gloriae splendore maximus nobis admirabilis exoreris, ct tanquam Homericus Asteropaeus dextra pariter,ac sinistra manu iaculum in torques. Caue autem putes me tibi nuc his laudationibus assentari . Testor em mmeum in te animum ac fidem,nihil me aliud scribere,quam quod sentio: at omnem gloriam, quantacun* ea sit,tua uirtute inseriorem existimare. ecp ego lite de teipso ad te scribere audere,nisi incredibilis meus erga te amor, ea mihi ex immino corde, ex ore,er calamo, quasi suo iure extorsi seiadem quoq; ipse & Homorum nostrum,quem tu a Lauretio petieras,& meum ad te animum uno tempore pertulit . Hunc quidem uelim Papiensis in tuum sinum placide: suscipias: dignus est enim, quando tuus est, in que omne genus humanitatis ac beneuolentiae pro Emdas.Homerum uero nostrum seminudum quidem adhuc,atq; inuolucrem, ardentibus iudicii tui radijs aduersiam statuimus, pc inde atque aquilam serunt implumes pullos, re nuper calido ex ouo prolatos, orienti soli ob icere. Quod si

ille intrepidus ad tuum radium,non conniventi pupilla sussiget intuitum,reser mus eum in nidum, re ut legitimum laetum educabimus. Sin uero oculorum cies offensa perstringetur, ueluti alienum, ac nothum exponemus. Aut tute ipsum magis tanquam Muiarum hostem proiice, re in profluentem aliquam de merge . Erit enim perquam gratum nobis, si Rheni fluuii ingenium imitaberis: pu rei ια' quem quidem serunt pusillos Celtarum in tes intra sinum coniectos, si quia ingenium. dem polluta matris pudicitia suscepti fuerint, tanquam impuri lecti uindicem, rapidis uorticibus sutacare: quos autem senserit legiuma laetura editos esse,

placido alueo leniter suspendere, atque in trementes genitricis manus iterum subvehere, salutem pueri quasi intemeratae pudicitiae testimonium serentem. Remittas ergo item tu quoque Homerum nostrum, vagientem quidem ill 'atque insuitem in complexum soliciu parentis, si ea tibi esse indole uidebitu quae

116쪽

tos EF Is TOLARUM ouae & spes tandem nostrae responderit, & exquisitissimo iudicio tuo siciat sitici

Sin minus,aut Thetidi,aut Veneris largire marito. Vale, musaru patrone, re anu dum istiori meum in delitiis habeas,rogo.

Equo animo feretis ambo, si vacui temporis raro aliquid habens, sero at* una tantum epistola utricprespondeo. Legi traduisti one tuam, Angele,diligenter satis pro otii copia.Quaerenti quid sentia promptius est quod retondeam, quam quod bene responderi posse ab indocto

confidam. Vos me esse aliquid creditis, ego insta opinionem uestram sum mulistum.Si quid olim attuli lucis,infuscatum id est tenebris curis.Paupertas dudum, nune dienitas,dii uersa a primis institutis coegerunt tractare.Intyba successit an hrosiae, α gustui ingluuies: tam male: nunc possum de oratoriis oc poeticis iudia care,* inepte de musicis capis auribus iudicant. Ne desim tame expectationi uesitie, accipite,quod beneuolentiae potius,* retentae disciplinae sit signum. Oiatio tisa quantum remetior praeterita,latina est,oc illustiis, ut huic comendationi addi possit Pleni etiam uersus di suis numeris magnifice auribus seruientes.In tam re centi aetate, laudis 5c admirationis haec sunt. Neque ego susceptum Iaborent

inutilem puto. Ad ediscendum Homerum pertinet,ad alendum grandibus spiritatum ad ea tandem suscipienda, in quibus nostio gradu, non alienis uestigiis incedere habeamus Homerum tamen d quis roget,num latinu fieri se uelit,uersum buersui reddi, uereor ne uidens transnarina multa inter Graecos * nostros sentitit linguae porro cuiuscpsiuam excellentiam esse, quam uix in aliena est assequi: de nique barbam menti nec latinum plane arguere,nec graecum reserre: inquam uereor, ne respondeat malle se Colophoni uiri,* Florentinum habere& pallium, ἐν togam graecis membris aptius conuenire. Tum eorum iudicium laudet, qui magno ingenio praediti,cum dissideret eunde reddi posse nostris, qui est apud suoqinsuerunt imitare * uortere.Censeo tamen ut dixi operam inchoatam no de serendam hocc, exercendi styli studium colendum assiduo, a ueteribus quidem laudatli,5c ad complendum pectus maxime necessarium. Si n5 asIequeris,quod uis,res non sinit magis,quam nostrae secundiae inopia: aequalis tui Phaetonis la dem inuenies,ut iam de suscepto a te coelesti Homero, qd ab illo de coelesti eur

iu dicatum Hunc si non tenuit,magnis tamen excidit ausis.Meum hoc est,ut ima prudens fidele tamen de labor tuo iudicium. Tradinctionem ipsam remitto, ut petis 5c tibi gratias ago.Te uero in meum suscipio tam alte amorem condens, lalte descendit admiratio uirtutis insolitae.Est iam tuus Papiensis,tibi , in stadio literarum currenti uocibus secundis acclamat,ut pergas,ut no fatigeris, ut escem ipsum contentis oculis species,& huic palmae m l anteferendU existimes, uiuenti ac mortuo profuturae. Ad te reuertor Michelori. Attende quid agas, in bona tua uideris iniurius. Ais coepisse teipsum amare, mox ut a me amari es coeptus.Sinullum est iudicium meum te aute ex meo amas iudicio, non sentis sine causa tuum de teipso esse amorem Atqui magnae sunt causae,quibus teipsum existimatione

propria debes diligere: ingeni um,litersc, humanitatis,ad obsequium dexter modus,in primis Laurentii nostri fides,& gratia,quando Principibus placuisse uiris

non ultima laus est. Quare caue posthac ex meo massis Φ tuo iudicio ipsusti te a mes: Papiensi etiam hactenus tribue, ut eius beneuolentiam ex dignestate, non meritis ornamento tibi esse existimes. De Balducio gratias habeo, quotidi altis clis tuum animum probas adunc ego, quod solus Florentiae ex omnibus ne

cessariis

117쪽

cessa iis est comendo liberius, & benignius accipi cupio.Tua diluentia reliqua

absolve,&me ama, in , amicorum rationarium, non inter postremos relatum testi to fixum etiam cordi trabalibus clauis. Vale. Romae,Calend.Ianuar. ANGELvs POLITIAN Vs AscANlo sFORTIAE victa coni Tl cARDINALI S. D.

Iu multum fateor,dubitaui, an ad te principem dominumi excellentem homo insimae sertis,humiliset fortunae literas dare. Quippe a scit bendo me magnestudo deterrebat tua,quasi rad ijs quihusdam nostrae aciem mentisperstringebat.Contra aute, experta mihi humanitas ct mentia ,ut aliquando scriberem, adhortabantur. Nimis autem stultum uideba tur cum tute mihi autor audedi fueris,pati sue meni quodam intempestiuo, siue pudore subrustico nostri apud te memoriam exolescoe.Meministi, arbitrosiue

nire aliquando ad te uisum, salutatumi una cum Laurentii Medicis filiolo, An gelum nescio quem Politianum, ipsius magistrum pueri. Quem aiebant nonulli haud omnino indo stissimum haberi hominem, cumΦ apud te, pia ex tempore audacia, de antiquis urbis operibus ac substructionibus aliquandiu sabulari. Ille ego sum scilicet,eadem absenti uel sducia erga tQues audacia superest,quae tuc haud destierat praesenti. Sed eam tamen nihil in cur milii quisquam uitio uertat, scilices quae ex humanitatis tuae notitia,quam ex magnitudinis ignorantia prosi ciscatur. Roges quid sibi hae quaerant literae .Nempe aliud nihil,nisi ut mei apud te memoriam renouent,me este hominem tibi deditissimum declarent, sperante maximer in tuo patrocinio, daturum 3 operam si res serat ut animum tibi meli, fidem,uoluntatem. aliquando probem.Orarem autem nisi improbum est ut aqua de nobis mentio apud summum Pontifice oriatursorituram scio cum tu uo Ies ostendas me illi esse hominem n5 ingratum. Facile enim intelligo,quantum tua apud illum ualitura sit autoritas: quoniam quantum iurer ualere debeat, non

scio,pater amplissime, ita me tuae debere humanitati,qua, cu isthicis esstin,egregiam mihi ,singularemoe prsstitisti,ut ei nullis officiis,nullam opera,labore, industria p mea posse uidear satisfacere: tame cogitans, nihil tam ingrati esse animi,quam dissimularc quod debeas, cum perosoluere nequeas, decreui aliquid ad te literarum dare, quibus meum sensum ad uersum te,containtiamqi tinarer . Ego si mihi tecum dandae reserendae at gratia certamen instaret,continuo scilicet manus dedissem tibi, utpote cuius cita in aedibus ipsae habitant Gratiae.Scd quoniam maior tu es,quam quo nostri aspirare conatus queant,uelut imaginariis te quibusdam ossicijs pro re, pro copia remim ramur,bcne uidelicet senuendo, loquedocp de trifauendo tihi,omniam bona empiendo.Quod si ossicia ossiciis duntaxat,ac non uoluntate potius,am mol pen santur,fateor, soluendo non sum: sin ut Cicero putat etiam cum habetur gratia, in eo ipso quod habetur,refertur,non uereor quin sim quae debeo, sali am moipso persoluturus Qui quonia tibi totus humanestatis tuae merito debetur, totum iam nunc eum tibi addico,ea lege,ut nunquam manumittatur. Nos ad historiam de Romanis principibus conscribendam magno spiritu at* animo adgres It s mus.Et quamuis oram in Morimur soluerimus,pauluml adhuc a portu promouerimus, tamen serentem nacti uentum,aequo pede prouehimur. Necp dubitamus, quin prospero Innocentii sauente numine, cuius ab auspicio proficiscimur, per

Ang. Politi K petuo

118쪽

petuo nobis Alcedonia sutura sint Te uero obsecro, ut si quando apud eius sanis stitatem nostri inciderit mentio inciderit autem quoties tu voles liis eme,si ui detur,comendes uerbis: Angelus hic Politianus neo malus homo cit, necp pla ne indoctius ibi uero, sancte pater,ita studet,ut non sit sortasse indignus, quem tu aliquando respicias.Hoc satis est ipsi,caetera mando deo. Antonia aute Lollii

familiaris tui orationem illam aureolam de circumcisione legi nuper iterum almiterum: quam magis legi,tam magis placuit. Graecum autem est uerbum:Ter pulchrum csse, quod ter lecstum placeat. Commendarem tibi eum homine, nisi ab surdum, praeposterum que inderetur, commendari a nobis illum tibi, quem ita habeas charum, ut tibi me ab ipso uehementer cupiam commendari. Vale.

Onceperamus eam de Politiano opinionem, ut augeri illam posse mianime putaremus,ad summu enim pervcnerat, auxit tamen suis ec ornatis limis & grauissimis litetis,ec ita auxit,ut nos, qui rebamur ante dei PQ omnia concepisse,ne attigisse quide quanti ualeat,uideremur Lau damus ingeni j tui dexteritatem,concinnitate delectamur, miramur grauitatem. Sed haec omnia silentio potius,quam infrino sermone obeunda sunt. Nec putes in corum nos esse numero,qui sub capite costiunt puluinaria. Amor enim uerus adulati non nouitia estis deus,testis conscientia nostra. Quod autem de Roma nis principibus aggressus es opus, erit puto absolutum, quia tuum crit: expedia muS ultimam eius manum, quam fore non dubitamus consiimmatissmam. Nos quiaeuirtuti debemus,sibi debemus, cui opera & industria nunquam deerimus. Romae, VII I.Idus Aprilis, M. cccc LπππU.

Aruum quidem tuo nomini libellu dedico, sed ut si cro nec inanem

rerum, nec inopem.Multa et remotale 'io, multa illum formauit ope

ra.Titulu Nutritia diximus, quasgura & Statius Soteria. Plenior hic

enim mihi uisus,& argumento coli cntior, quam quin olim placuerat, Nutrix.Tu uero electus potissimu,in cuius appareat nomine, non quo rem tam tillam tantae uirtuti sortunael couenire arbitro,aut hoc esse denil putem, quod tuis erga ine meritis debratur: uerum cum prodire nollet in publicum liber sine patrocinio,ruum praecipuer sibi nomen inscripsi ex quo tutior foret, atque honestior. Quare si cipe quaeso, quicquid hoc est mei scelus, qua me quom ipse' soles humanitate. Deinceps autem plura, meliora psorsitan accipies, modo hunc primum quasi gustum non asipemeris.Nec enim uel ignoro,uel dissimul inquan tum tua mihi apud Innocentium Pontificem maximum suffragata sit autoritas.

Cui quidem & ipsi quotidie a me, si non par gratia, certe aliqua tamen pro uitili parte scribendo saltem, bene* dc sentiendo & loquendo resertur. Valc, Floret

On causam dico,necp abistin me postulo,quin ipse mihi nigrum appono calculum,quod me tibi scripturum aliquando pollicitus,fide quam ad mensam,etiam hospitalem dederam, non praestiterim. Ipsum tibi igitur memet noxs dedo. Abduc,uine quasi en comodu poenas irrosa.

119쪽

Sed qitid agas No ego scilicet ex ingenio emigraui meo,sim quippe homo omnium hominum ad scribendas epist as pigerrimus, diem ex die ducens, ac pro crastinator miris ,:praes m n cum eis res amicis est, quorum mihi sit re humanitas cognita,ec explorata ficilitas.Tute igitur accusandus, qui ita me istichumane habueris, ut omnium quae facturias esse ueni am mihi,& impunitatem polli cerer.Sed non erit prolaeto cur mihi in posterum succenseas. Nam ita crebris K. teras missiculabo,ut eas propessim aut ne ieetinus quidem sis, aut mihi siletium imperaturus. De Grieco autem adulescente haud ciner satis ex sententia res ceci ditallis emis ipsis,quibus Roms eramus diebus,alium sibi patronum optauerati Nos tamen haudquaquam destitimus, propter eos, quorum consilio stetus est, hominem illinc potioris spe conditionis electare.Sed uereor, ne si ad nos desecerit,inmendies praeuertatur,qua tibi in Siciliam ad tua procuranda neootia sit abeundum. Laurentius Medices noster magnopere his diebus ex intestinoriun doloribus laborauit,qui nac ut planer liberatus est,ita non planil recreatus. De leuero apud illum statim ut liue peruenimus, multu stimus alligentissime locuti, spe ramust nos illius in te amori, etsi erat antea quom maximus nonnihil tamen addidisse cumuli,tuis in nos ossiciis exponedis. Vale. Floretio Μ. c c c c Lπακ V.

Τ doctrina quaedam no uulgaris, cuius mihi haud dubium specimen, o singularis quaeda humanitas, cuius omnes impleuisti aduersum me numeros,exigere quasi siro iure aliquid a nobis uidentur literarii, quae nostri apud te memoriam foueant, nec eam plane: refiigescere parili tur. Nostra autem cautio esse debet,ne diutius quam par est, hominem scilicet oeci ipatissimum teneamus.Itaq; rem ipsam in pauca conseremus . Ego me praestam iis limo domino Cardinali Olispponen germano tu in ro rectam ingenii, do hins at* humanitatis, tantum debere intellego,quantum nunquam sim per soluturus,etiam si me opposuerim pignori, aut si bonorum omnium meoru , at adeo ipsius capitis fecerim auctionem.Quare aut decidam cum ipso oportet,aut certer addicar . Atm ego quidem addici malo, ut illius mihi periculo uiuendu si noli meo.Sed heus tu,agas cum eo tamen te rogo, uti de nobis apud pontificem ubi occasio tulerit ita aliquam iaciat mention ut intellegat esus sanctitas, nos etiam tanti uiri iudicio no improbari. Nein tu autem absurdum ineptumqi put Meris,si quo magis debemus,magis etia debere nos postulamus. Mos hic uideliscet debitoribus,ciis snt maxime obruti aere alieno, tum pecunias maximer m ruantur. Sed haec hactenus. Nequeo autem, quin obiter comend Phaedra nostrum hominem candidissimi animi, elefantissimi , ingenii, tibioe in primis doditum. Scis cum minime dubitare, quin inquando hortatu impulsuij tuo adducidi inalis tuus possit,ut O Pontifice de horologio illo aliquid explices ins ne spes eum fustra habeat si qua modo copia sit etiam alet etia te rogo. Vale

i Tnnunquam dubium sierat,quin tibi omni laude prinanti uiro,nullil non honores iampridem, dignitatesci deberentur, tame posteaquam auditum est, praesulem te esis Vrbinatum fictum, tanta uniuem qui Ei dem, sed praecipue qui literara sacra ueneramur, assecti laetitia imus,

Ut inexpectratum prope nec spe ulla, quasi dixerim, praecontrectatum contigisse hoc nobis gaudium uideatur. Etenim cum timere iam inciperemus, quicunque

inuice ii emus, ne qui dilatus a fortuna sieras, etia plane praeteritus fuisses: g. Politi K α quo

120쪽

crix ErasTOLARUM quo gracior ille saerat,m p indignior metus, eo nunc Sc maior istitia, & iussito postquam is euanuit,oborta est. Ad hanc autem quasi publicam tanti gaud a pisita etiam mihi, di peculiaris accedit causa, quod eum prouehi ad ingentes ut los aspicio uirum, cuius mihi di autoritas et humanitas durissimis etiam meis temporibus ita sus Ggata cst,ut tantum crescere sipes mea,& fiducia,quantum tua uel sortima uel dignitas merito debeat. Quapropter in hac animi mei praecipuaqua dam uoluptate, praecipuam quom gratulandi rationem desiderarem, nisi tecum mihi hoc est,cu homine peritissimo res esset: cuius insignis prudentia sicuti cre

dimus quasi lynceis oculis in ipsa quo. hominum praecordia introspiciat. Illud

autem neutiquam omiserim itideri mihi Innocentium Potificem maximum ceu uia quadam regia, ad immortalem gloriam cotendere, qui uiros augeat hono hus & eruditos & graues,nec delitescere sub modio quod dicitur praeclaru uir tutis lumen patiatur. Nam ut omittam caeteros,ini, his Hermolaum Barbarum meum,quem tanto stiadio Potiso ornandum sibi prius,mox autem tuendu quo que defendeduini suscepita etiam nuper Hieronymum ipsum Balbanum audio praestantem do mina,& moribus hominem tecum pariter praesulem esse fumim, quo nobis excellentis huius laetitiae, ac uoluptatis ingens hinc etiam quasi cumulus accederet .iciu tu quidem uelim si pateris meo quoque nomine grat

i Rancisciis Soderinus Volaterranus potiso, epistolam mihi nuper ad ipsum tuam super Miscellineis nostri, ostendit, in qua certare dubia palma inter se do strina mihi & humanitas uidebantur. Ac do firmam quidem non modo ipse lus exhib elegans, ornatus, ec grauis:

sed illa etia multo magis, quae mihi abs te de autore Stromateon Clemente obii oebantur. Humanitatis autem certissma illa insa sunt indicia, quod uirec aut litatis maximae, Zc sortis amplisssimae, multis que di magnis agendis rebus occupatus,etiam nonihil ad te pertinere putasti, quid ego in meis aliquando libris te niti sortuna homuncio retulissem. Mitto autem quam hcnigne, quam blande, quam uerecunde, quam amanter, quam lente etiam & cumstanter erratu illud,ita enim uidebatur,nostrum protulisti.Quam multis me prius laudibus, etiam si eloquentius loge quam uerius adobricisti Mitto quod S Soderinum delegisti, qui

mihi rem pol illimum signiscaret: quo iuro nec grauior, nec prudelior, nec irem humanior,sed nec mihi amicior qitisquam deligi potui ut si meliterae illis tuae onfesidere aliqua ratione potuit Iesit,hac una tantum potuerint, quod nimium soliacitus uidebaris,ne alio um fortas te accipere, quod obieceras. Ego mi Leoneste,

non modo in iis quae hac'enus edidi, sed Sc quae scribere deinceps conor, omni bus hoc testatum uolo,nihil mihi esse prius ueri studio, & recti. Si siponte hoc a sequor bene habet: sin minus, at ab aliis oc placideradmoneri gaudeo, &asipere castigati non recuso. Qiun ut illis habeo gratiam,sic istis no irascor: honestius discens aliquando doceri,quam semper nescire. non enim tam turpe refelli, quam

pulchrum corrigi. Quod autem ad Clementem attinet,artificis libra in uiuu, non autoris est.Is in exemplaribus nostris quaedam mater ut si aut inducta aut des ta repererat: eacp tamen pro rectis ac lcgitimis inconsulto excudit. Ita necesse hahui curare protinus,ut errata ipsius omnia,nisi quae relegentem sesellerat, primis ibidem paginis imprimerentur. In eas tu fortas aginas nodum incideras, cum

locum notasti: quas tamen se ait e uestigio misisse ad te Volaterranus Pontifex, etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION