장음표시 사용
41쪽
degebat, loco dimisit: sibi vero equum compararilailit, ac instrui, in quo lustrare Vrbem, eoquo promptius conferre se posset, quo ipsum in ea populi calamitate res posceret. Adfuit, praefuit, inspexit, prospexit, nihil unquam consilij, nihil voquam auxilij, mente, manu, Opera, opibusque, seu metu periculi, seu fuga laboris omisit ; tantum v ro curae, atque solertiae, pro pio Pastoris munero ad insitam sibi natura generositatem adiecit, Vt non Ciues modo in amorem si ii admiratione que pertraxerit, sed ipsium Galliae Regem Ludovicum ad agendas sibi gratias,pro sua in Rhemenses opera tam impense, tantoque cum successii collata; simul eundem, atque cum ipse Reginam Anglorum Catharinam ad amanter eXpostulandum , impulerit, quod se nimium ipse prodigeret, cui nempe & sui, di aliorum causa, parcere plus deberet . At enim Pastorem negligentem se se pro ovibus, pro ovibus & cum ossibus Superi accurarunt. Antonio enim undecumque sospite ac indemni, quicquid circa ipsum iacturae fuit, id unius fuit pecuniae, quam prouidus ipse , prouiserque munificus ad eius calamitatis praesidia effusissime erogauit. Quid iacturam dixi pecuniae λ Parce, Antoni; imprudenter mihi vox excidit virtuti tuae iniuria, tuae gloriae indecora. Hoc namque tu lucrum hanc voluptatem, hoc gaudium, hunc triumphum arbitratus es semper, tuaS opes, tua Commoda, tuum
1psim spiritum vitamque posse in aliorum praesidia, salutemque prosundere. Quid porro λ Regnatrices in terris animae pietatem in Antonio gener sistimam laudibus extulere λ Parum hoc est; eandem
42쪽
dem prodigijs e Caelo Superi, luculentioribus nempe suffragijs , sanctioribusque praeconijs consecrarunt. Indemni enim Antonio, aegroti perplurimi, quod publica cosignatum est fide, per piam supplicationem ab se insulato,& sacra D Remigij lipsana deferente instituta, salutem illico no dubitado prodigio subitam recepere. Vt nihil hoc loco de simili eorum salutari euentu subijciam, qui plurimo quidem numero Qrbitiones sibi ab Antonio missas
hausere: cuius rei fides apud eos auctores est apud quos cum ficus esse, fallaciaque non seleat, nec ipsa credenda est esse obnoxia corruptelae. EXinde Vero, ut ne ad priuatos dumtaxat Cives ea miserentis Caeli beneficentia pertineret, Vulgati V neni vis illa pestifera in tota prorsus Vrbe desem huit. Efferbuit vero contra Communis omnia in Antonium amor, immortalitatem Vindici, Seruatorique suo ingenti animorum vocumque assen- si1 deuouentium. Grato quidem, ac iuste , Nemo enim quam diutissime viuere meretur magiS,quam qui, aIiorum vitam vet seruet, meritum diuturnae
Hinc adeo nostrae illae in Antonium querelae Veteres, dc VUlgatae, quod,cum publico natus esset bono, ipsiUS vita,quae tam omnibus pretiosa esset, Vni esset ipsi tam vilis. An vero magnus ille, herobcusque vere animuS, quasi intra pectus humanum magnis teneretur angustijS , carcerem nitebatur
eluctari naturae, si loque velut impetu in immens, aeternitatis, Caelique spatia serebatur λ Et illae profecto Antonij voces assentiunt, quas cum pijS, intimisque si1bi Viris ingressus de morte, atque immortalitate sermonem, syncera, bonaque effatus
43쪽
est fido non semel ; Se quidem, si dies a Deo sibi diceretur in prauens, quo minus abiret nihil causaturum, aut quaesiturum esse morarum: in humanis certe rem omnino nullam esse, cuim amore, atque complexu vel leuissime teneretur . Deveneror hunc sensum, vocem hanc depraedico, & te admiror, Antoni. Sed interrogo te, o magnanim Princeps, Tam sertia, grandiaque verba cum diacereS, num ea, quae te circumstabant omnia, diligenti oculo circumspexisti λ Nihil ne te morabantur , ac tenebant tam multae,quibus affluebas,opes, tot commoda, tot honores tot agmina nobilium , stipatorum, tot famulorum cateruae, tantuS erga te omnium amor, studium, cultuS, Obsequium 3,
assensio, acclamatio, in hac Vrbe in Italia in Gaiulia , ubi ubi denique de te fama praedicaret, & ca nerei 3 & ubi de te fama non caneret, ac praedicaret λ in quae omnia mentis obtutu respicere tantum habet suavissimae iucunditatis, & gaudij, quantum in ijs est pulcherrimae dignitatis, & gloriae. Vnum ne te latebat, Antoni, quod in omnium oculis, & ore iam suerat, tantam tui aestimati inem apud omnes ubique fuisse, quantam honori bus tibi luculenter exhibitis testati sunt clarissimi belli Imperatores, Dunasia, Duces, PrincipeS, Pur purati,Reges ὶ Exciderat ne animo speciosissimum
illud Armandi Cardinalis de Richelieu quanti Viri, & quantis ubique laudibus decantati l) do
tua generositate, prudentia, ac dexteritate iudicium , quod ille tunc tulit, cum te Urbani L gatum , tua illa in aetate peruiridi, militarem inter pompam inuectam eXcepit l, tuoque aspeetis,ac sermone, qualis esses & quantus sagax ipse, perspi' caXque
44쪽
caxque cognou it; deque te magnifice alijs praedicauitὶ Obliuione eius Hispanorum fiduciae de tui animi nobilitate te ceperat; qui cum te pronum esse scirent in Gallos, componendis tamen Colonis discultatibus, egatum te situm Fecialemque poposcerunt λ eo nempe sapienti adducti conssilio, a nobili qualem habebant, dicebantque te merito magnanimoque Viro nihil esse corruptae artis Eludisque malae timendam; de rebus proinde iudicaturum te sapienter, ingenueque dicturum. At
cnim horum tibi memoriam elapsi iam retro anni complures abstulerint; nullam ne tibi morario, amorem nullum huius vitae inijciebat Galliarum, qui nunc vivit, uiuatque diu,Rex Ludovicus, sc piro tantus, & gloria, terrarum Orbem tantum , armis, victorijsque circumiens;sitos in uno se Auos omnes Galliae, Europae, Mundo,heroica plusquam mente, ac virtute restituenSi qui cum te optime
quidem de se meritum tam multis, insignibusqu R egni stat honoribus exornasset, tum vero stiram
in pectuS tanto te cum amore receperat, quantum
tibi, alijsque plurimis testari voluit argumentis; ea tibi laude pulcherrima attributa no semel, Alium
ab se compertu esse neminem,qui te ingenuae, synceraeqUe mentiS, animique magni, ac generosi laude praestaret. Hic inquam erga te Ludovici amor, haec eius de te tam decora,egregiaque existimatio, nihil ne te, Antoni, mouebat, ut ab hac mortalitate cum aliqua te saltem mora diuelleres Sed illud sertasse animum a nobis tuum auulserat, quod, quemadmodum serio, grauiterque tuo
colloquens cum familiari dixisti, dignissimum t ipse putabas, qui contemnereris ab omnibus, Co
45쪽
stilicet nomine, quod Deum toties, ac tam effusa contempseras; neque deinde quantum oportuit . ad Dei, hominumque amoliendam iniuriam, Deo exolueras poenitentiae, & hominibus exempli Iraebueras. Exeat ex priuato illo, secretoque COLoquio vox haec in apertum, α publicum, quae t omnium exhibeat oculis multo plus, quam infula,
purpuraque,Virtute, ac animo eminentem. Quantum enim hoc est, atque in illa, qua tu praestabas, sertuna, quam rarum, ea, quae iniucunda sint, ad tantum usque tui Contemptum animo retractar ea contra Obliuione Conterere, quae mentem in
spem, fiduciamque optimam iure possint erigeret Eleemosyna, quam tu assiduo , effuseque in sinu pauperum abscondisti, muta ne pro te fuerit, auddespecta, quae nimirum pro te non Oraueriti, dc qua tua tu non potueris peccata redimere λ Hanc tu certe, Antoni, eleemosynae, pro qua Deus,ipso sponserem, vademque se praebuit iniuriam non iniunges. An vero sertimS animam Vere bonam, a . tuis ipsis obtrectatoribus, maleque de te meritis non selum contumelias aliorum auerteris; sed ijsidem beneficia etiam, eo ipse, quod iniurij tibi suerant , nomine reposueris; tu hac tua pietate tanta indulgentiam erga te clementissimi Numinis non exoraueris λ Vnde vero te mortaleS OmneS, Antoni, contemnerent λ An quod & te aliquando ad-.
uersa, ut in rebus sit humanis, sertuna impotenter exercuit λ Sed quis tuum tunc illum animum hac ipsa maiorem non vidit, atque si ispexit 3 Quod est Viri sane magni, hoc tua tu in omni vita sertiter P stitisti; rebus nec elatus es laetis, nec deiectus es tristibus. Tu ne adeo omnibus contemptui esse A
46쪽
26 posses, Antoni Magnum Virum nemo Contem est. Ad haec, tua illa maiestas facilis, liberalitas
ingenua, inaffectata Comitas, prudentia non suc ta , quae te ita in aliorum animos inserebant, ut eos facile, quocumque Velles, impellereS, quantam tibi apud omnes beneuolentiam, aestimationem, gloriam conciliarunti Vnum illud e plurimis reu ca in mentem tuae prudentiae, ac dexteritatis exemplum; cum tu dissidia illa Lutetiet Parisiorum Religiosas inter familias exorta, diuque & obstinate in
tantum coalita, Vt, ad eam auertendam mutuae caritatis pestem, complurium Virorum, & sane praestantium, potentiumque molimina in irritum ceciderint; quae tu demum, applaudente tibi Vrbe illa ter inclyta, felicissime sustulisti.
Enimuero, Antoni, illum te omnes existim runt, quem iure nemo non omni complecteretur amore, obsequio coleret, reuerentia dignaretur.
Id vero quatum tibi debuerit in paucis nostra Societas, ex ingentibus tuis in ipsam beneficijs satis,
Opinor, aestimare tu poteras, nisi aut eorum obliuio te ceperat, quod, quia magni est animi, tu solebas; aut nos arbitrabaris ingratos , quod, quia boni non est animi, non solebas. Quamobrem, ut quod inter, oc intra noS agitur , confiteamur hic palam, tu quidem nobis, nescio an post vllum, ante plurimos certe deflendus maxime occubuisti. Ita nimirum nos amabas, ut nostrarum domuum gauderes hospes esse non infrequens: tantusque cum esses , quae tua erat humanitas , cum inter nos eras, Vnim esse, &. videri gaudebas ex nobis. Sed enimuero cordatis a Viris nemo masis colitur, quam qui cultum minus exigit, cum
47쪽
meretur. Iam tu tibi ex nobis animi tui Moderatores , ex nobis tuae sapientiae Consultores, ex nobis familiares etiam quorum aUt Consilio, aut consuetudine uterere, delegeras: Et, plusculum modo vivere stistinuisses, adiectam Quirinali Societatis
nostrae Tyrocinio, utcumque commodam, modestissimam sane domum a sundamentiS CXtruXCrAS, in qua Opportuno, gratoque secessu stuereris, S otio, tuum Vt animum ab humanis ereptum ad duUina largius, uberiusque conserres. Et tu quidem olim beneuolentiae erga nos tuae vexillum quodammodo erexeras, Ut exinde tua nOS ope, aucti ritate, ac Vi, in rebus pro loco, ac tempore omnibus
diligentiis me, ut fecisti semper, &. constantissime mereris. Solemnem enim illam gratiarum actionem Deo a nobis institutam ob primum ordinis nostri seculum cum Dei gloria, bonoque Christi: nae Reip. euolutum Vt alia a te data publicae, mugnificaeque laetitiae argumenta praeteream quanto tu Templi cum primis huius, quam eleganti, pretiosis, ac maiestatis undecumque plenillimo cum Ornatu, nostri nempe amore, & gratia celebrastilTanta tunc tua illa fuit excelsitas animi, largitas- 'que, ut non frequentissimum modo populum, Cives, Patritios, Principes, Infulatos, Purpuratosque Viros voluptate perfuderis, admiratione suspenderis; sed Patruum ipsum tuum Vrbanum VIII. sacrae huius aedis amplitudinem sitae praesentiae beatitate complentem mirifice recreariS . NOS Vero ita tunc ea tui muneris magnitudine exornasti, ut
eosdem etiam dc tui copia, quam nobis fecisti tam uberem,acilla amplius altissima tui demission prorsu S obrueris. Quid enim tunc agebas aliud,
48쪽
2.8 Disi nos obruebas, cum non pretiosa dumtaXat a
lara operi, & luculentam sumptui pecuniam suin peditabas; sed Filius ingens Potificis Maximi Fratris , tuae propemodum dignitatis oblitus, illa tunc certe ad tempus deposita, gaudebas festarijs interesse succinctus; tuam illam excelsam manum mI nisterio admouebas; peristromatis locum ubiqui,& ordinem aptissime designabas; ex attalicis vestibus, aureisque textilibus integris decidi segmenta ad supplendas vacantium parietum lacunaS, P fit a largitate iubebas: tanta interim tui animi magnitudine , atque alacritate, ut quasi gratiam acciperes ipse,quam dabaS, parum abluerit, quin,quos tu nobis non libenter modo, sed de Cupide commmdaras tam immensi sumptus ornatuS, nolleS a nin his ultra recipere.
O dulcem sine laetamque memoriam, sed quam haec ipsa nunc huiusce Templi imago tam illi cum horrore dispar, & luctu, acerbat scilicet, ac in stati Ceret profecto plurimi fluxere tunc in lacrymas, & nunc fluunt; sed illos tunc gaudium iubebat flere, nunc dolor. Aream hanc,& hanc auram concentus impleuere tunc, & nunc implent; sed quanta tunc Voluptas tu animos insinuabat se so
bile , atque in suspensa ipsa suauitate perasperum corda intus nimis alte contristat. Cuiuscumqu tunc ordinis homines, sacri, profani, summi, medis, atque imi, coetu in hoc Templo densissimo, e plicatis frontibus hilare quoddam iubar inclusum pectoribus testabantur ; at nunc atratae undiqu vestes, ac fitruae, hoc est eorum, qui h ic intersi intsensibus concoloreS, quam densam, tetramque per
49쪽
oculos mentibus moestitiae noctem impingunti Nimirum veluti tunc iucundissimum peruagatae laetutiae diem , Solis instar tuo aspectu essiciebas, Antoni; ita nunc post te denatum, ereptumque nobis, umbrae modo relictae stat nostris oberrantes oculis gemituum, & querelarum. Occubuisti, Antoni; qualem te Moles illa Cenotaphij ab ipsa sua maiestate spiranS horrorem , simulacris, anaglyptis, insignibus, inscriptionibuS repraesentat, Beneficus, Magnanimus, Prudens, Pius occubuisti. Atque, ut quae tibi ratio vivendi merat, eadem esset, & occario moriendi, largitas Pietasque, dum ad eleemosynam Franciscanis tua manu deserendam breui carpento vectus ingrederis, ob asperae, inviaeque viae dissicultatem pedibbus diu incedere, & in Sole coactus, noxio ab isti eam haustisti tabem, quae mox lethali vi in stupemtia membra defluxit. Verum non te tamen eum in modum stupor ille corripuit, ut ad noxiarum ropetitam saepius abQlutionem sensilia semper Confessario signa non dederis: thinc Vero maXime Cum ad nuntium missae tibi a Clemente X. benedictionis excitus, Crucem pendere tibi consuetam e pectore tua ultro manu sumptam ori primum ad obculum admouisti; mox ad salutis inducendum tibi signum adhibuisti; quo petita rursum, acceptaque venia, & absolutione culparum, oleoque mox sacro inunctus, non multo post, pridie nonas Augusti, quarta fere post mediam noctem hora,Deo Caeloque cum aeterna, uti spes est, salute tuum illum magnum vere spiritum reddidisti. Luctus indopro te nobis adempto quam multi saere, quam celebres l
50쪽
3Obres lCui enim aequalium morum, aut malorum etiam Principum, quantum nOS VidimUS, membnimustae, toties, tot in locis Comploratio contigit, tanta Cham pompa fineris, Cenotaphijsque longe nobilibus, ac sumptuosis, tam frequenti, excelsaque cum Praesulum, ac Purpuratorum Corona lumculenter , ac splendide instituta i Argumento sane ingentis erga te omnium reuerentiae, dc amoriS , quibus etiam tui tantum desiderium reliquisti, ut, quanquam tribus annis 1eXagenarium p terue-ctUS, non usquequaque immaturus occubuisse sis visus, Cum tamen tua illa beneficentia semper vigens, ac florens rugaS, 1eniumque nesciret, Nestoreos licet annos nobiscum exegisses, tuus adhuc decessus fuisset &. tunc, Hi nunc est, OmnibuS periacerbus . Dolendus enim semper hinc abit, quocum abeunte multorum bona discedunt. Nec ulli mortalium Vitae perennitaS CX animo magiS Optatur, quam ex quo in aliOS manare nunquam desinunt fontes &iflumina gratiarum. An Vero sine
hoc sensu infixi sub pectus alte doloris haec ipsa dici, audirique nunc possunt λ aut siccis oculis haec pompa funeris, illa moles aspicitur, ab inclytis, atque immortalitate dignissimis cosanguineis tuis Barberinis, non tuarum minUS Virtutum , quam sertunarum haeredibus in hoc Societatis nostrae Templo ideo excitata, quod, etsi per illum mombi stuporem tuam testari voluntatem tibi no licuit, Cum tua tamen erga noS VoluntaS S. ipsis,& omnibus testata iam esset, solemnioribus lacrymis hic voluere tibi exequias celebrari, ubi eas intelligerent, pro communi erga te , intimaque nostrum omnium