Quaestiones ad P. Ovidii Nasonis Epistulas Heroidum et praecipue horum ...

발행: 1895년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

fere puellarum amantium species ante oculo nostros transeant,

neque quicquam artificiosius et uberius desideres. Amabile sane vidianum semper est ingenium et eximiis virtutibus praeditum, in hoc tantum vitiosum quod frenis coercercinescit. Quoniam enim parum temperans erat poeta, copia et facilitate abreptus excurrebat, neque in clivo retineri poterat quo a rectis ad prava deflectitur Carpendus est igitur Naso quod heroicae istae feminae adeo ab antiqua gravitate discedunt, ut contra lasciviores et voluptatis cupidiores se praestent. Ρraeterea litteris nimiis imbutae sunt, quippe quae totam fictarum Vetustarumque rerum doctrinam congessisse videantur atque in epistulas incaute effundant; garrulae etiam nimiaque loquacitate effutientes

et quas, controVersiis et suasoriis exercitatas, ex rhetorum umbraculis alacriter evasisse dicas ut vires suas et recondita artificia experirentur.

Non igitur mirum est in Epistulis ita procedere Ovidium ut

vitia radat nec raro in scopulos impellatur; ideo et vim in sententiis et gravitatem in narrationibus ac descriptionibus nonnunquam desideres; et pariter in oratione repetitiones lususque verborum aut contrapositorum atque quadratorum acumina putidumque leporem resecare saepius velis. Quid tum Θ Omnia ista,

maculae naeVique ViX tunc aspiciuntur, cum attento animo oculisque singulas carminum partes rimamur; nam si morosi

grammatici studium voluntatemque in legendis Her. Epistulis dimittis, tot tantisque dicendi virtutibus et omnis generis

praestantiis vitia involvuntur, ut prope tibi evanescant et flumine orationis abripiantur, adeo splendidus est carminum color, illustres translationes, similitudines et exempla, atque estusa aequaliter suavissima et laetissima lux, unde efficitur ut res prope oculis subiciantur. Praeterea fluidam puramque orationem miramur, quae nusquam adhaerescit, ita ut liquidius faciliusque nihil requiramus quae tamen interdum, si re argumentumque petit, una cum sententiis affectibusque incitatior fertur, raucisque etiam fluctibus assurgit, et tragicum nescio quid sonat. Denique sermo sincerus, luculentus et idem graVis St, numerique poetae

112쪽

in promptu omnino sunt flexibiles et concinentes; quanquam vero mollissima ad versus lenitatem verba usurpantur, non deest illi felicissima in eligendis novandisque vocabulis et conformandis sententiis audentia, ita tamen ut severis legibus astricta carmina quasi normam distichi constituerint ne arietur prorsusque adeo sibi constans virtutibus vitiisque in his carminibus apparet poeta, ut luculentissimam cognationem eiusdemque artificis manum ubique agnoScamus. Itaque quocumque circumspexi, Heroidum Epistulae sontem ceterorum Ovidii operum videntur continere, et ipse poeta talis iam elucet qualis insequentibus carminibus eminebit ita qui eas diligenter evolverit, illum postea neque morum Artisque Amatoriae nequitiae, neque copiosae Metamorphoseon fabulae, neque abstrusa Fastorum doctrina novae atque ignotae deprehendent. Quamobrem non immerito ab eruditissimis viris semper et laudes in Heroid Epistulas esse congestas et curas ad illustranda sanandaque carmina impensas existimo; neque ingratum et supervacaneum ego laborem duxi quem suscepi ut carminum horum virtutes Vitiaque explanarem laetaborque si non imprudenter aestimasse Visus ero quid ferre valerent umeri.

FINIS. Vidi ac perlegi

Lutetiae Parisiorum, in orbona, a. d. XV kal. ut ann. MDCCCXCV; Facultatis Litterarum in Academia Parisiens Decanus,

Typis mandetur Academiae Parisiensis Rector,

SEARCH

MENU NAVIGATION