장음표시 사용
101쪽
I, 34 α parva licet magnum pallia pondus habent, L Ovid. XXI, 172, et gravius iusto pallia pondus habenis inde probabiliter concludas a Maximiano, prae ceteris Ovidii diligenti imitatore epist XX ut Ovidianam esse lectitatam . . . Ceterum epist. Acontii et Cydippae duorum sunt aperte auctorum; namque
XXI multo inelegantioris et immaturioris est ingenii probabile vero est inter auctores ep. XVI et XVII, XVIII et XIX, XX et
et XXI eandem rationem intercessisse atque inter Ovidium et Sabinum . v Nunc aspice quo pacto illi sententiae consentiat hoc eiusdem viri iudicium, alio tempore et opere prolatum a Leandri et Herus epistulas, cum arte et elegantia sibi suppares sint, idem poeta potest composuisse videri, qui in hoc genere facultatem Ovidii fere aequiparaverit . s Mihi quidem talibus decretis inter se pugnantibus parum auctoritatis inesse videtur, et iste poeta qui facultatem Ovidii fere aequiparaverit
ex grammaticorum mente ortus. Ceterum per medium aevum
lectae et pro Ovidiana habitae epist XXI vestigia non desunt, et testimonium novum addit C. Diltheyius, quod ad Caroli Magni et Ludovici ii aetatem spectat, his verbis se edidit post alios nuper Hagenus Theodulphi episcopi Aurelianensis de iudicibus versus, qui ut omnino creberrima lectionis Ovidianae, ita etiam lectarum Acontii et Cydippae epistularum vestigia continent, cf. epist. XXI, 237, et Theod. V. SI epist. XX, 6 et Theod.
64ς epist. XXI, 4 et Theod. 66o praecipue XX, 36, et Theod.
24o Apparet igitur, quo maior cura his epistulis impendatur, OV inVeniri cottidie testimonia, quibus haec carmina ab antiquis ut Ovidiana lectitata esse constet ita et Sapphus epist. , quae plurimum impugnata erat, quia illi praesidium praestiterunt eruditi viri, tandem in genuinarum Heroidum numero quiescit; et fortasse alia labentibus annis proferentur, quibus XX et XXI epist. Sicut ceteras eiusdem partis, propria Ovidii esse opera confirmabitur, neque iis quidquam nocuisse nisi foedissime
I. De Callim. Odip., p. u. p. I. Not. a. obsere in epist ber. op. u. p. 7. 3. Obsem. etc. p. I. Cf. infra c. VI.
102쪽
- 88 Ita et XXl epist praecipue in vetustissimis codicibus truncata
profertur, adeo ut duodecim tantum primi Versus reperiantur; quae res Lachmannum impulit ut ex ea cetero Versus expelleret,
tanquam Itali alicuius fraude fictos. Quid autem inde colligi
potest, nisi codices Ovidianos adversissima sata expertos esse λLicet vero plerique post duodecimum versum deficiant, exstant tamen in quibusdam nec spernendis membranis, decimo quinto saeculo manu exaratis, et iam in principe editione exhibentur partes quae in Vetustioribus exemplaribus exciderant . Epistulae
quoque XVI Versus 39-14a, qui in plerisque libris et in Planudis versione graeca desunt, qui Ovidio digni sint, nulli dubitandum videbitur, qui venustum eorum colorem, et elegantem luxuriam, virtutes denique ipsaque vitia Nasoni sollemnia inspexerit; ceterum pro Vidianis partes eas habendas esse locupletibus argumentis viri docti ostenderunt . Ita et XXI epistula iniuria temporis atque interpolatorum audacia pluribus fortasse locis depravata est; quanquam Vero et in hac et in ceteris nonnulla reperiuntur quae Ovidio indigna videri possint, non inde efficitur ut pro adulterinis haberi debeant: quasi constans ubique et semper perfectus hic aut quilibet alius poeta in toto carminum
Quosdam praecipue offendit diversa posteriorum epistularum ratio, qua scribentis viri litteris aptissime cohaeret feminae responsio. Igitur Iah aliique docti viri, ut hanc concinnam et quadrantem compositionem explicarent, bis editas esse Heroides contenderunt Argumento illis fuit, quod in duas partes haec carmina in quibusdam codicibus divisa exstent et XIV prioribus liber primus, et VI posterioribus liber secundus inscriptio sit. At
si primum et iterum emendata et vulgata ea fuissent, quae causa esset cur in veterum grammaticorum libris eius rei testimonia
omnino deficerent, quandoquidem talia de poetis aliis, ut de Terentio et Apollonio Rhodio tradita sunt Quid refert in quibusdam exemplaribus inscriptiones illas legi Θ Eadem ratiocina-
1. Cf. Loers in edit praef. et Sedimayer in Proler crit , p. I. a. In edit comment. Naugerius, an Lennep, I. Ialin Loers Sedimayer vero obliquis litteris eos versus expressit.
103쪽
tione igitur et in plures libros, si libeat, haec carmina dividere possis, quoniam in gravissimis aliis codicibus liber tertius
quoque et quartus, quintus sextusque diversis Heroidum partibus pro titulo est . Scholiastarum haec consuetudo frequentissima est, ut huiusmodi inscriptiones veterum poematis praeficiant et epica tragicaque carmina, non minus quam elegiaca, in libros aut actus distribuant. Ceterum nullum huius divisionis vestigium in Ovidianorum codicum gravissimis et plurimis apparet. Ullimum, ut quidam censeant ex illas quadrantes eroides post quindecim priores composita esse, argumentum est, quod longe deteriores sint, atque nimia loquacitate et omnino omnibus vitiis laborent quibus Ovidius virili aetate se contaminari passus sit Equidem harum nullam deteriorem prioribus habendam Sse, ut Supra dixi, existimo, neque inter virilia et iuvenilia carmina discrimen, quod ad poeticas laudes pertinet, magnum inVenio Loquacitas enim rhetorum pigmenta, nimium sibi indulgentis poetae vitia, descriptionum narrationumque copia, fabularum et antiquitatis luxuria, orationis denique subtilitas luminaque, et in prioribus huius carminibus er in iis quae virili aetate scripsit, aeque animadverti possunt; sunt etiam quaedam opera, sicut Fasti et Metamorphoses, quae et prioribus et posterioribus gravitate atque inventionis laude praestare optimo iure censeas. Tum in quindecim illis epistulis et in sex reliquis, necnon in ceteris Nasonis carminibus, eaedem Virtutes enitent, prorsusque ex eodem ingenio fluxisse omnia iuvenilia viriliaque videntur. Quoniam igitur nullum a doctis viris ad labefactandam hanc opinionem argumentum allatum est nec fortasse indagari potuit, omnes eroidum epistulas ab Ovidio conscriptas et eodem tempore editas esse malim contendere. Et si cui alia opinio probabilior videtur , eam quidem impugnare non in animo nobis fuit, dummodo concedatur posteriores heroides non dissimiles fere prioribus esse, immo argumenti tenore narrationum aucupio, scribendi arte, denique sollemnibus virtutibus vitiisque Ovidiana nota signatas.
I. s. Sedimayer Proug. p. II, p. O . a. s. supra c. I quae protuli I. Heuuves.
104쪽
DE HEROIDUM PROBATORIBUS ET IMITATORIBUS.
Ovidium mature se famae et posteritati inseruisse inde manifestum est, quod post eius statim mortem rerum scriptores et eruditissimi viri, quales Velleius Ρaterculus, Seneca, alii , laudibus illum eximiis sustulerunt, et deinceps nunquam defuerunt qui principibus inter Latinos poetis hunc annumerandum esse contenderent. Quem locum vero Heroid Epistulae in prudentium studiis tenuerint, certis indiciis statui potest. Nam vix illae in lucem prodierant, cum pluribus carminibus responsiones concinnavit poeta Ovidio aequalis, de quo in editione Veneta, an . 1486, haec leguntur A. Sabinus, eques Romanus celeberrimus vatesque, Nasonis temporibus floruit. Qui has omnes responsorias et alias edidit, quae non reperiuntur. η De ipso hoc Viro, praeter haec, nihil memoriae ab Ovidii aetate proditum est, videlicet quia mediocris huius ad poeticam artem facultas exstitit Naso autem benigne et copiose duobus carminibus eius mentionem fecit, Am. II, 18 et Epist. ex Ponto, IV, 6 ex quibus cum virorum nomine Heroidibus rescriptum ab hoc, tum alia poemata dierum scilicet opus sive Fastos, et Troegena, sive epicum quoddam tragicumve carmen, scripta esse liquet Et qui Penelopae rescribere iussit UliXen,
Errantem saevo per duo lustra mari; Quique suam Troezena imperfectumque dierum Deseruit celeri morte Sabinus opuS.
De huius poetae vita scriptisque quid sentiendum sit et pro certo aut saltem probabili haberi queat, doctissime disputavit inter alios J Chr. Iah in libello academico qui inscriptus est
Dei. Ovidii et A. Sabini epistulis disputatio, Lipsiae, I 826 ad
quem e conferat, c. II, p. 9 sqq. si quis totam quaestionem
T. Vel Pat. l. II, c. 36 Sen. Quaesi. nat , III, 27, V, 16, epist. IIS.
Cf. Quint. l. X; artialis, epigr. V Io, VIII, 63 Statii Sila. II, 7.
105쪽
tenere cupiat. Nam proposito nostro satis uer addere nullam ex Sabinianis epistulis superesse. Ovidianas vero heroides nunquam in oblivionem decidisse ex eo liquet quod imitationes ex his adumbratas statim in Drusi Epicedio, deinceps in robi Catholicis, in Ausonii scriptis, aliis, deprehenduntur cf. supra c. V . Tum in componendis ad Ovidii exemplum heroidibus
nonnunquam Versatos esse iam a primi Saeculis poeta constat.
Nam epistularum scriptorem ΙΙΙ post Chr. n. s. Iulium Titianum Sidonius Apollinaris, p. I, , commemorat epistulam quandam idus ad Aeneam ex codice Salmasiano, Saec. VII-VIII, deprompsit Ries et in Anthologia n. 83 edidit denique
epistulam Deidamiae ad Achillem in cod. Parisino n. 782 Saec. exstare testis est O. ah Vol. I, p. - . osterius per medium aevum haec Nasonis carmina innotuisse luculentis argu mentis demonstratur, adeo ut nullis temporibus ea manibus legentium excidisse putes. Nam iam a Caroli Magni aetate Epistulas una cum ceteris Ovidii poematis lectitatas esse testimonia es supra c. V ex vetustissimis illorum temporum manuscriptis eruditi viri eruerunt. Ita in membranis Saec XII aut XIII incipientis, quibus de re grammatica et metrica latine tractatur, versuum a et 8 Her. I mentio invenitur cf. Not et xl.
t. XXI, p. 444 et 384); translatas etiam in veterem linguam gallicam Heroides esse indicia reperiuntur cf. . aris, es Manuscrit franς. 7, 47 et , Ι 8 K. Bartsch, p. cit. XVI .
Neque mirum est bene notas Epistulas fuisse, cum omnia Ovidii opera summa gloria per medium aevum circumdata Sse constet et si maior honor fortasse Metamorphosesi fuit, quas narrationibus ad mores pertinentibus accommodatas quattuordecim manuscriptis apparet nunquam desierunt periti librarii
r. Cf. Comparetii, Virgilio ne medio elis c. X, p. 2Ο6. a. f. Sedimayer Prolet crit in fine.
3. Ad hanc quaestionem illustrandam perutiles fuerunt hi libri AEar Bartsch, AIbrech son Halberstad unc id in Mittelalter, medi. und Leipsig 186I,CCLx.-sor Histrire litteraire de a Franee, t. XVIII, XXIII, XXI et passim Notiora et Extraiis des Manuscrus, . XXI, passim. 4. Cf. Gasto Paris, in Hist. Iul. XXIX, p. 4ss-sas, ubi de ovidi imitatoribus tractatur, inter quos G. Legovais, Mestre Elie, etc.
106쪽
Amatoria carmina legere et exarare; et tantum Ovidii studium erat ut mirandus quidam monachus v. s. postquam Remedia A. transcripsisset, haec candidus addiderit4ms. 8aI7. ot et
EXt. p. cit. XXIX, p. 4o Explicit Ovidius de Remedio
Α. quem ego frater Bertrandus inesse, ordinis fratrum minorum conventus Rhutenensis, scripsi in vigilia Conceptionis B. Mariae. Incepi quidem ipsum scribere hora quinta de mane et finivi eadem die hora undecima ante mediam noctem, an dom. 1467. . . Ad laudem et gloriam V M. Amen. Ovidii igitur et
carmina amatoria et Heroides non mirum est lectitasse turbam
illam cantorum, qui Provinciales dicuntur atque vetere lingua Gallica aliquid recitabant aut scribebant. Ideo viros vel seminas qui in Epistulis locum obtinent commemorarunt inter alios Guiraldus de Galansone , Auctor Fabulae quae dicitur Flamenca , Christianus de recis in re 733I, Auctor Fabulae quae dicitur Rosa . Tum apud Germanicos eadem prope tempestate heroides in honore fuisse constat, quoniam illarum puellarum nomina referri a Conrado in Troianer rie 787, 793, 2214 I, et passim, et ab aliis docet . ariscli, p. cit. p. XIXLIV ex cuius disquisitionibus elucet omnes Ovidianas heroinas praeter Sappho per medium aevum innotuisse. Iam eos, qui illis temporibus litteris latinis imbuti essent, et cetera Nasonis carmina et Epistulas coluisse testimonia adsunt; nam incentius Bellovacensis cf. mst siti. XVIII, p. 44'-SI' in peculum historiala, , Io6- Iaa, tabulam Ovidianorum scriptorum hanc profert De Ovidio poeta et scriptis eius. Eo tempore legitur Ovidius Naso floruisse, qui scripsit multos libros metricos, ex quibus sunt de Nuce libellus unus, invectiones in
Ibin epist. lib. I sine titulo Heroides , libri 3 Amores , de Arte Amandi lib. 3, Metam lib. I S, de Fastis lib. 6 de Tristibus
lib. 3, detonio, lib. 4. De his omnibus pauca eleganter dicta et ea praecipue quae moralia videntur excerpere et his inserere
I. Cf. . artsch, en male de Proventaliseben Litteratur, tutigari 18 6, p. 98, 17 et passim. Cf. Ibrech von A. p. XX. a. f. Raynouard Lexique roman I, 9 et Io. 3. In oratione matronae ad puellam Io de Meung 13 316 sqq.
107쪽
- 93 volui s etrus de Vineis, riderici secundi cancellarius, cum
pro domino suo coram populo et imperatore an. 23' peroraturus esset, duos Versus ex Her epistulis depromptos usurpat, V, 7 Leniter, ex merito quidquid patiare, serendum est Quae venit indigno poena, dolenda venit .
Ovidius igitur manibus omnium versatur qui se litterarum studiosos profitentur, nec sui fleroidum epistulis desunt amatores, inter quos supereminet ille poetarum princeps Dantes; nam
ex pluribus locis liquet hunc Nasonis interdum vestigiis institisse, et hyllidis a Demophoonte decepta Iolesque ab Hercule dilectae mentio in Divina Comoedia est . Neque mirum illud, si eius magistro, Brunecto Latino, gratissimum suisse Ovidium animadvertis . Inter Britannos Chaucer E. R. elL 6 ao6 et 8, 33 et ovver in libro qui dicitur Confessio amantis 3 36Ι, Ovidianarum heroidum plerasque referunt cf. Bartsch Albrecht, o cit. XVII-XVIII). Quantus denique in eruditorum virorum existimatione ea tempestate Ovidius fuerit, vel inde iudicari potest, quod saeculo decimo quarto a M. lanude quaedam
huius opera ex latino in graecum sunt conversa translatae tamen Heroides codicibus manuscriptis adhuc inclusae sunt Α, cod. Bibl. Paris. 284 chartaceo, Saec XV XeuntiS.
Elucet quoque Ovidii fama ex eo quod Epistulis praemissa
exstant in codicibus metrica et soluta oratione argumenta, quae ex uno eodemque sonte, scilicet ex tractatu quodam vel Commentario in Heroides scripto manasse censet Sedimayer; nam codice Vindobonensi servata sunt huiusmodi commentarii fragmenta . Denique ipsa membranarum manu exaratarum depravata toties et Varia scriptura, quam testantur plures insiticii et spurii versus si, Her Epistulas studiosorum manibus saepissime esse Versatas docet. lostremo commemorandae sunt tres Sabini nominea Michaud Biographis universetis. a. uet. XXVIII, 7M, Parad. IX, IOI. 3. Li Livres dou resor, . Chabaille, Paris, I863 l. I, p. v c. LXII l. II, p. I, c. LVI et XXII. . s. Dilthey, De Call. CV., p. u. p. 36.
108쪽
- 4 inscriptae Heroides, quas cum olim A. Sabino tribuerentur, his sane temporibus ad Angelum Sabinum, poetam Italum s. XV reserendas esse planis argumentis demonstravit O. Iah in Diar. antiq. liti. a. 837, p. 63 I. Eandem Ovidianam imitationem
prodit elegia quae dicitur Complanctus Phaedrae de Hippolyti
recessu et aletro de Lunesana a. 414 composita est .
Cum typographica ars in lucem prodiisset, Ovidii carmina
inter prima Latinorum opera numerantur, quae typis mandata sunt; nam editio princeps operum, Romae a. 47I, duobus voluminibus in fol. comprehensa, ex recognitione Io Andreae Al. Vulgata est, eodemque anno Bononiensis quoque editio, a Francisco uteolano accurata Ovidianas er Epistulas inter cetera carmina impressas protulit deinceps vero cum reliquis operibus collectae aut seiunctae illae meritam sane editorum
et emendatorum curam in se conVerterunt . His peram trenuam navarunt eminentissimi in litteris viri, Aldi, augerius, Micyllus, Bersmannus, Heinsius, Burmannus, omneSque in praefationibus ingenium, suavitatem, colorem artemque harum epistularum exquisitissimis verbis laudaverunt. Postremo apud recentiores ad illustrandos et emendandos difficiliores Heroidum locos plurimum neque incassum laudatissimi insudarunt inter Gallos Amar, inter Germanos, Iahn, Loers, Meiael, Sedimayer, alii, quorum opera et commentariis resanatus omnino et perpolitus Ovidius studiosis contigit. Una fuit omnibus sententia, eademque admiratio quam uido Morillonius disertissime in dedicatione editionis suae, I 316, effundit et Cum superioribus diebus a dialecticorum maeandri mentem relaxarem, Sacrum illud Musarum deversorium repetens, in Heroides illas Ovidianas forte incidi. Dii boni, quam multiplici eruditione refertas, quam lepidissimis salibus concinnatas Omne tulit punctum, ut inquit Flaccus, qui miscuit utile dulci. Quod quidem aut nemo, ut puto, aut noster hic Naso est assecutus qui ita seria mellitis figmentis, figmenta seriis miscet, ut satis nescias plusne utilitatis aut
109쪽
voluptatis prae se serat. Quod cum nonnunquam egregie fecerit, in Epistulis praesertim singulari quodam modo mihi fecisse
Tum ad transferendas et versibus et pedestri sermone Heroides
ex latina in recentiores linguas iam pridem eruditissimi viri, Itali, Galli, posteriusque Hispani, oriugalli, Angli, Germani aliique
varia fortuna se accinxerunt . Eas attento animo acinius nostras perlegerat, et nonnullo in huius tragoediis locos ex Epistulis adumbratos odoratus est nasutus existimator . Denique
iam a primis recentioris aevi aetatibus, Ovidii exemplum secuti, nonnulli ingeniosi viri Heroidum genus retractarunt si Epistulas Heroidum Ovidii exemplo effinxere latino carmine Eobanus Hessus, Balduinus abitavius Io. Meursius, et in sacrarum Heroidum libris Claudius spencaeus. Didonis ad Aeneam epistulae respondit Nic. Heinsius, . a1 poematum Phaedrae ad Hippolytum Sidronius S. . . Denique hoc carminum genus imitati sunt ex recentioribus multi . Quondam enim poetis quibusdam libuit in una et altera Heroide lascivire; quo pacto clarissimus ex Anglis Pope epistulam
Heloissae ab Abaelardum composuit, in qua pectoris amantis affectus et dolores exquisita arte descripti sunt. Non mirum autem est poeticis omnibus coloribus hanc esse pictam, cum quia argumentum sollerti iudicio delectum fuerat, utpote ad hoc carminum genus plane accommodatum, tum quod ipsa personae huius litteratae natura et indoles, non ex heroico aeVO sed ex recentioribus temporibus sumptae epistulam amatoriam felicissime admittebat. Haec in Gallicam linguam libera imitatione translata a nobili quodam poetas, renovandi huius carminum generis quasi signum fuit, unde plures heroidum et heroum
epistulae eruperunt, quae tamen magna parte non Vulgatae Sunt, et merita oblivione obrutae iacent β.
I. V. in edit Lemair. Vol. VIII, notitiam litterariam. a. ageotte, p. cit. p. 77. 3. V. in edit Lemair. Vol. VIII, p. 36a mi liii. . . in edit Lemair 'lotii liit. p. 361. s. V. Colardeau opera. 6. Cf. Laharpe, inera varia et Heroid Praesitionem.
110쪽
Ex ista poetarum turba, qui se ad scribendas Heroid epistulas accinxerunt, unus multo dignissimus Ovidius est quem litterarum studiosi diligenti manu versent, ut qui huius carminis inventor et idem persectissimus scriptor exstiterit. Nam quod apud Propertium invenitur Arethusae ad Lycotan, aut Corneliae ad Paullum epistula, non ex hoc tenui principio fluxisse illud poeseos genus, neque magis ex aliquo graeco fonte manasse existimori sed cum Naso ingenii indole ad elegos propensus esset et in tr oediis scribendis, quo tempore hae Epistulae compositae sunt, Versaretur, ideo ad excogitandum hoc poeticum genus choris et fabulis
Graecorum, praecipueque λουοὶ Ot impulSum eum eSSe cenSeo, praesertim cum huiusmodi carmina et scholasticas rhetorum consuetudines referrent et publicis lectionibus optime essent
Arellii enim Fusci et Porci Latronis officinis informatum Ovidianum ingenium in omnibus plane Heroidibus eminet, ita ut non harum ulla huic abiudicari possit. Nam neque in sermone, neque in numeris totoque dicendi genere quicquam vitiosius uspiam inveneris quod illo poeta omnino sit indignum ideoque
Spurium carmen prodat immo emunctis naribus iudicanti omnes illae Epistulae videri possunt eadem manu effictae esse, Sive argumentum, inVentionem, fabularum narrationes, descriptiones, sive sententias affectusque, sive denique totius orationis tenorem intueriS. Sibi enim constat Ovidius cum hoc carminum genu tractat, quod in re amatoria versabatur. raeterea cum ille nimium sui amator esset, atque mentis vi et intentione induere personas
nequiret quas descripturus esset, ideo eius ingenii lineamenta, scilicet nitidam facilitatem, leporem, urbanitatem lasciViamque in omnibus epistulis deprehendes. In depingendis vero amantium moribus affectibusque, dulcioribus praecipue, sed nonnunquam et gravibus incitatisque, eminere Ovidium fatebimur. Feminas illas quidem velles minus delicatas esse et non expolitas ad