장음표시 사용
81쪽
- 67 Nonne celeritatem, quam a marito postulat, ipso versuum
concentu feliciter significat Laodamia XIII, 9 ΘCum venies, remoque move eloque carinam, Inque tuo celerem litore siste gradum.
Denique quis non sentit exspectantis animi dubitationem aut spem concinentibus aptissime versibus a Paride describi, XVI,
Tantaque vincendi cura est cingentibus ardent Iudicium donis sollicitare meum. Regna Iovis coniunx virtutem filia iactat; Ipse potens dubito, sortis an esse velim. Dulce Venus risit. Ideo haud frequenter syllabarum concursum parum numerΟ- sum Versus praebet nonnunquam tamen sonos male iteratos
mutatos esse Velles VII, 133 Accedit fatis matris miserabilis infans; nisi sorte gemitum quendam extremis horum vocabulorum litteris exprimi censes. At certe vana haec unius litterae agglomeratio videtur, XVI, 146, 48
Famaque de forma paene maligna tua est, Et tua materia gloria Victa Sua St...Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto,
XIII, 6 , Adde in Oenones epistula versum leoninum V, 13I Vim licet appelles et culpam nomine VeleS, sicut in Hermiones VIII, 29
Vir, precor, uxori, frater Succurre Sorori. Occurrunt nonnunquam hexametrorum clausulae eodem verbo constantes, IX, ΙΙ-ΙΙ3, etc. mulio saepius duo Vel
etiam tres pentametri similiter desinunt, III, 4-16 dedi, capi),a8, O, a comes, preces, pares), etc. haud raro trium distichorum primus pentameter clausulae similitudine cum tertio
82쪽
- 68 consonat, III, 72, 76 tuos, colos etc. denique leoninus saepe pentameter evadit, I, 6 patrios, deos), a exiguo, mero), 36 admissos equos , etc. Cf. Tolhlehn. o. cit. p. I 4 .
Hanc concinentiam eo minus vitare potuit Ovidius quo magis epitheta ab substantivis seiungere studebat. Non tamen omnino excusandus hic videtur, quia latinorum VerSuum concentus apta syllabarum longarum et brevium compositione et certa metrorum ratione constabat, consonantibus autem clausulis aut leoninis versibus repugnabat, adeo ut huiusmodi concinentia, decrescente et senescente poetica arte, apud Romanos sola postremo Viguerit, cum pristinae metrorum leges inscientia obsolevissent. Sed in admittendis talibus licentiis quaedam latinis poetis concessa esse meminerimus, et nos indulgentes praestemus oportet, quia levia haec vitia praefulgentibus virtutibus Sane obscurantur.
Nunc pauca de quibusdam Nasonis artificiis addam, quae incomponendis versibus usurpantur. Occurrit imprimis ille repetitionum usus, quibus splendor et gravitas sententiis additur, II, I 43
Stat nec matura tenerum pensare pudorem; In necis electu parva futura mora est.
Sollemnis hic est poetae mos, nec sane infelix labor, nisi cum intemperantius in eum ille proruit, IV, 143
Ut tenuit domus una duos, domus una tenebit; Oscula aperta dabaS; oscula aperta dabis .
In huiusmodi enim locis rhetoricae scholae naevos reperiri jure existimes, et minus his deliciis indulsisse poetam velles. Ρrobabilior sane ars illa est, qua verba contrarie relata Sunt, quoniam splendidius ita versus illustrantur et adverso sententiarum concursu acrius animos irritant, III, 7,
Sola virum coniunx flexit Saepius in domini serva vocata torum.
Plano hoc et tironibus etiam aperto artificio utinam ille tem-
83쪽
-69perantius usus esset, quia prava fit consuetudo, cui impotens poeta non moderaturi
Exquisitum magis et reconditum in Ovidianis distichis aliquid reperitur, quod pentameter expositio est sententiae in hexametro praecedenti inclusae, I, 3, 3I.
In te fingebam violentos Troas ituros; Nomine in Hectore pallida Semper eram Atque aliquis posita monstrat sera praelia mensa, Pingit et exiguo ergama tota mero.
Heroidum librum licet totum evolvas, vix in locum incides quo morem illum Ovidianum non deprehendas Atque ego hunctantum abest ut vitiosum esse existimem, ut contra laudandum saepius affirmem, scilicet quotiens non mera sententiae repetitio effertur, sed artificioso incremento progreditur oratio cum Verone graVius nec diversum prorsus quicquam in pentametro expromitur, tarda et languida incedit expositio
Firmius o cupidi tandem coeamu amanteS, Nec careant vera gaudia nostra fide.
XIX, 2. Nil ego peccavi, nisi quod periuria legi,
Inque parum fausto carmine docta sui. XXI, 8Ι.
Nonnunquam Verba ipsa in quadrantem ordinem disposita esse et paria paribus relata dicas, XIX, 8 'Certe ego tum vento audirem laeta sonantes, Et nunquam placida esse precarer aquas.
Iam ne minutioribus rebus diutius immoremur, felicem Ovidii indolem in metrica arte satis enucleate explicatam SSe existimo. Quantum autem hac parte ille emineat, vel inde iudicari potest quod apud posteros nec minore quam Vergilius auctoritate valuit, nec pauciores sui imitatores habuit, carminum vero normam, qualem hic in disticho statuit, religiosissime obsemarunt. Longo sane intervallo antecedit Maro, et cum asone Sententiarum affectuumque gravitate alii quoque elegorum scriptores certare possunt; attamen in pangendis eleganter et subtiliter Versibus summus hic est in Heroid epistulis artifex et sorsan
84쪽
ceteris anteponendus. Liceat sententiam Luc. Muelleri, qui rem ac tetigit, referre, de re et VII, p. 4oM et Maronis, etsi fuit poeta quam Versificator longe melior, placita probavere haud pauci. Deinceps Ovidius, noVae auctor artis, pleraque Veterum licentiarum, quae mixtae erant latina proprietate et graeca, dum recidit, pariter elegantiae et libertati prospexit. Hunc igitur virum, qui principatum haud dubie tenet artis latinae, Veneremur, hunc imitemur. Hic sciat se plurimum profecisse, cui plurimum probetur Ovidius. Huius quot sunt Versus, totidem sunt artificia, quovis Ρhidiae illa vel raxitelis opere non minora. Et quod semper est perfectae indolis poeticae, cum sentias artem
inesse summam, laborem persentiscis nullum o Tum ex animadversionibus in hoc capite collectis forsitan aliud concludere liceat, quod ad Her epistulas Ovidio vindicandas haud parvi momenti sit, scilicet inter haec et cetera Ovidiana carmina, quod
quidem ad elisiones, caesuras rhythmos, clausulas, totumque versuum artificium attinet, nihil interesse .
85쪽
UTRUR QUAEDAM MER. EPISTULAE. QUOD AD POETICAS VIRTUTES PERTINET, GENUINAE AN SPURIAE ESSE VIDEANTUR.
De quarundam Epistularum an non consentiunt docti viri, et iam diu an ab Ovidio conscriptae omnes sint acerrime disputatum est quae quidem dissicilior est quaestio quam fructuosior. Quidam eruditissimi auctores sex postremas, amatorum litteraS, seminarumque responsiones indignas hoc poeta pronuntiarunt et tanquam spurias abiecerunt, Sabino adiudicantes . At eodem decimo quinto et sexto saeculo doctissimi alii viri tres tantum earum XVII, XIX, XXI, Sabino ascribentes Ovidio detraxerunt ;alii denique duas solum postremas, aut etiam unam XV suppositiciam existimarunt . Recentioribus vero temporibus nobilissimus Lachmann in libello academico an . 8η scripto, octo
tantum epistulas, I, II, IV V VI, VII, X XI, Ovidio tribuit;
ceteras autem, quasi elisionis ratione aut polysyllabis in penta- metri fine positis ab ovidiano usu discrepantes, illo indignas
putat. At Lachmanno adversatur non minus eruditione clarus L. Mueller , cui illius argumentatione neque a codicum consensu neque ratiocinandi firmitate tam identur graves, cenum
ut sit inde et firmatum epistulas reliquas, praeter illas Octo, nullo pacto videri posse scriptas ab ipso Ovidio hic igitur
edicit omnes ferre illius esse cuius nomine prolatae sint, si modo XV XX XXI, excipias, quas argumentis ex codicum inspectione sumptis suppositicias censet et tamen statuit nullam omnium
I. s. Domitium Calderinum, ad Her. XV Ia6 Maligerum, ad Her initium; Vossium, De poetis latinis. a. s. Aldum in calce edit T. I. 3. Cf. Stephanum, Distr. ad Horat Burmannum, in edit Heroid. q. De remetrica prooemium, p. 46 sqq.
86쪽
Epistularum post Augusti et Tiberii tempora scriptam, p. it.,
p. 48. Nuperrime vero fervidius exarsit circa Ovidianas Heroides certamen, et diversas in parte scriptae sunt gravissimae commentationes. Nam si Lachmann ex prioribus litteris sex detrahit, Ovidio praesto sunt plures advocati etiam inter eos qui sex postremas quasi spurias abiciunt; proposito meo satis fuerit reserre sententiam Birtii, o cit. p. 389 de epiSt. 3 8, 9 Ia, 3, 4, acutius quam Verius egisse Lachmannum non latuit. . . apparetque ex iis quae novissimus Eschenburgius composuit Lachmanniana argumenta excutiens, firmans, amplians, vacuam a vitio omni tertiam decimam esse, Vacuam et tertiam, exigua tantum culpari posse in Hermiona, Deianira, Medea, graviora aliquanto in Hypermnestra. η Et nuper laudata commentatione sex illas
praecipue epistulas discussit doctus vir Tolhlehn v. h.)et neque argumentis, neque oratione, neque metricis rebus
dispares ceteris Ovidianis esse statuit. Quid igitur de insensissimo Lehrsio censes qui Avers. liber Die og. p. cit. heroides omneS, quia essent ineptiarum plenissimae, vidi indignas
esse pronuntiavit Θ Mirum sane videbitur tam eruditum philologum minime odoratum esse quantum hae epistulae vidianum nescio quid redoleant. Ceterum tantae auctoritatis adVersario parem patronum opponere possis, Zingerietum , qui omnibus collectis locis, quibus in ceteris Ovidii carminibus similes reperiantur loci, omnes Heroides genuinas esse putat. Sunt etiam qui Lachmanni auctoritatem primum secuti, deinde mutata voluntate ab diversa parte steterint qualis Eschenburg, Opinione praeiudicata rem metricam de Heroid epistulis aggressus, posterius examinata diligentius Ovidiana loquendi ratione, a priore sententia se descivisse declaravit, et iam omnes eroides, praeter Sapphus epist. , Ovidio tribuendas esse statuit . Nihil igitur egisse videturAL Bilger, qui epist. XV et XVII impugnavit et indignas esse
87쪽
- Ovidio demonstrare conatus est Gravissimae huic visae sunt ratiocinationes Birtii op. cit. p. 38 sq.), qui arte metrica diligenter excussa epistulas inter Se comparmit, et quantopere haeduae a ceteris discrepent comprobare aggressus est. Sed Birtii animadversionibus repugnat Ries et evincit illius tabulis nihil confirmari, quia similitudines inter priores et posteriores epistulas tales eniteant ut Ovidianam originem prodant. Hanc cognationem inter ep. XVI et XVII ceteraque poetae scripta exstare fatetur Bilger, sed nihil hac ex re concludi posse censet; nam et ei, qui Ovidii carmina imitari vellet, saepius ea erant legenda,
ita ut necesse esset eum permulta memoria retinere, et nisi essent
similitudines, epistulae illae nunquam genuinae putatae essent . Ceterum multa inepte dicta ei videntur, et aliena ab usu Ovidiano, et sensu carentia, et arti grammaticae ac metricae repugnantia, denique vitia nimis multa esse quam ut illas epistulas, una cum ep. XVIII-XXI ab Ovidio compositas esse credamus o cit., p Ι2J-Ι27 . Haec propria sit huius viri opinio, quoniam vidianae virtutes, quas in his epistulis agnoscit, nescio cui imitatori tribuere maVuli. Ego vero quaeram quis esse potuerit callidissimus ille artifex, et cur ille tam subtilis, elegans, sollers lepidusque Pseudovidius nullum sui vestigium in grammaticorum commentariis reliquerit. onne melius dissiculias de hac quaestione expeditur, si epistulas Ovidianis fere omnibus notis signatas ab ipso Ovidio compositas esse censes λIn tanta caligine et sententiarum diversitate, cum damnatarum Heroidum materiam tenorem, scribendi artem considero, quidem eorum opinionem libentius amplector, qui leviora ista Omnia esse argumenta iudicaverunt, quam ut ullam Her Nasoni detraherent. Nam cum ipse Muelle pronuntiet bonitate aut pravitate incertorum librorum definire aetatem esse apertam temeritatem, nonne mira videbitur illorum levitas qui audacibus decretis has aut illas Heroides suppositas statuunt Nullam enim satis certis argumentis Ovidio abiudicari posse illi istenderunt, et
1. Paridise Helenae epist sintne Ovidii 13 p. Marpurgi, 888.
88쪽
- 4 ad probandam suam sententiam tantum locum iactant m. II,
Ι 8, I Aut quod Penelopes verbis reddatur Ulixi Scribimus, aut lacrimas, Phylli relicia, tuas; Quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason Hippolytique parens, Hippolytusque legant; Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem Dicat et Aeoliae Lesbis amata lyrae. Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus, Scriptaque diversis rettulit ille locist Candida Penelope signum cognovit Ulixis; Legit ab Hippolyto scripta noverca Suo Iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae; Quodque legat Phyllis, si modo vivit, habet; Tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit; Det votam hoebo Lesbis amata lyram.
Quoniam in hoc loco vidius prioris tantum partis epistulas
commemoravit, quas feminae amatoribus scribunt, et protinus Virorum nomine responsiones a Sabino concinnatas esse addit,
inde illi temere colligunt se eas, quibus heroes scribant et seminae respondeant, ab vidi non esse compositas. Nec modestiore et circumspectiore iudicio pronuntiaverunt illi qui tres solum epistulas, XVII, XIX, XXI, huic detraxerunt, cum argumentum aliud non afferant, nisi ad quasdam prioris partis Heroides a Sabino responsa vulgata, et inde concludant harum
puellarum quoque litteras ab eodem conscripta esse. At ea prorsus audacior est asseVeratio neque proposita conclusio ex ratiocinatione exoritur; nam si huiusmodi argumentum Valeret, eodem iure abiudicare vidi possent eas omne quarum mentionem hic non secerit. Quam autem Vanae Videri possunt argutiae eorum qui, cum memoraSSent, ut Lachmann secit, inmerus epistula vocem nihil
pro pyrrhichio positam , exclamant hoc ab Ovidii usu esse alienum, quippe qui semper ultimam huius verbi syllabam produxerit, ideoque spuriam habendam esse totam epistulam At
89쪽
- 73 notati sunt alii huius poetae versus' in quibus correpta finali nihil adhibetur, Trist. IV VIII, 38 V, VIII, a
Mitius immensus quo nihil orbis habet. Te quoque sim, inserius quo nihil esse potest.
Et in Metam lib. X, ao, pariter breviatur ultima denique
producta et correpta in eodem versu apparet haec syllaba, Epist. Ponto III, I, II 3 Morte nihil opus est, nihil Icariotide tela. Denique licet quondam in prosodia poeta quilibet erraverit, non ideo protinus statuendum sit carmen esse suppositum ut si Horatii ad Pis Epistulam spuriam esse contendas, quod in ea hic peccet, syllabam natura productam corripiens in voce palus v. 6 SQ Regis opus; sterilisve diu paluS... Νempe optimi aliquando dormitant poetae ac quasdam sibi licentias concessas esse putant, prorsusque non legis morositate obstringi se patiuntur, ut qui non in criticorum usum, sed ad oblectandos homines liberalibus studiis politos carmina compO
Eadem ratio et iudicandi norma, quod ad abiudicatarum epi stularum orationem pertinet, retinenda est; quam in Heroidibus XX et XXI ieiunam et scabram Burmannus, nullo alioquin argumento horum vitiorum prolato, aliique audacter dixerunt; Lachma vero o. it. plures, et Merhel praef. p. Io earum quasdam non vidi solum sed etiam eius quidem aequali aut
amico indignas esse pronuntiarunt; nam Lehrs obelo in omnes Saevit, adeo carere ea orationis lepore et elegantia videntur. De hac quaestione primum viderint docti viri an consentiant mihi enim solum propositum est quaerere an arte solita has epistulas poeta perfecerit; quatenus autem assidua lectione existimare possum, non ab ovidiana consuetudine abhorrere videtur damnatarum Heroidum oratio, sive virtutes sive vitia intueor. Ceterum earum venustatem eruditissimi alii editores laudaverunt, inter quos r. Ileusinge de ipsa XXI ep. scripsit, non aquam
90쪽
aquae, nec lac lacti similius videri, quam haec carmina reliquis Ovidii poematis et imprimis prioribus illis epistulis. meque aliter de hac quaestione sentit doctissimus Loers qui diuturnum
studium in has Heroides contulit et omnes censet e dulcissima Ovidii vena fluxisse . Nempe in aestimanda poetarum oratione circumspectum adhibendum est iudicium, nec Voculam aut phrasin raram etiamque απαξ ειρημ.εv' statim damnare licet. Nam si haec facultas commentatoribus concedatur, neScio an plurima carmina temere delenda et abicienda sint. Vide quid de nostratis Racinii aut Ρaschalis etiam oratione saepius recidere et mutare voluissent grammatici, nisi codicibus cohibiti fuissent; nonnunquam enim eruditi viri, strictam sermonis legem observantes furorisque poetici obliti, audaciores Voces et praefulgentia lumina, quasi vitiosa, emendare cupierunt. In hoc quaestionum genere una salus est, si Veterum auctoritatem et codicum testimonia amplecteris et tenes quae quidem eorum sententiae repugnant qui Epistularum partem Nasoni detrahere conantur. Cum enim antiqui omnes grammatici nihil dubium fecerint quin tota series Ovidiana esset, neque ullum Vel minimum indicium de nescio quo alio auctore compertum habeamus, recentiorum de hac re argumentationes ex fecundis mentibus exortas esse et minime fidem facere existimandum est.
Quidquid igitur ad C. Scaligero usque ad atrocissimum Lehr-sium de spuriis Heroidibus disputatum est, incerto fundamento mihi videtur esse stabilitum Una sit legitima de harum epistularum fide ambigendi causa, videlicet si non asseveratione inani, sed argumentis et rebus penitus inspectis nullam fere posterioribus Heroidibus cum prioribus similitudinem esse comprobetur; alioquin ego diversa ac tu, si libuerit, asseVerare potero et mea
vice simillimas eas esse omnes contendere
facies non omnibu una, Nec diversa tamen, qualem decet esse Sororum .
Equidem fateor, etsi quasdam harum epistularum partes asperiores et fluxas arbitratus sum, nunquam dubius steti quin