Quaestiones aristoteleae.

발행: 1867년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

SOPHI EN - GYMNASIUM

3쪽

philosophiao Aristoteleae systematis quo quis accuratius dialectica, physica,

ethica, sive nostram secutus divisionem philosophiam quam diei mus theoreticam, praeticam, aestheticam dividere Vult ac certa lege disponere, eo magis hac in re

haesitabit, quod Aristoteles morali philosophiae parti virtutes quasdam intellegentiae

inserit et omnino virtutum species duas, alteram ethicarum, alteram dianoeticarum statuit. Quam quidem de intellectualibus virtutibus doctrinam ab Aristotele, quod sciam, uno introductam tantum abest ut recentiores philosophi secuti sint, ut ethicam aut a scientia intellegendi et cognoscendi prorsus secernendam aut dialeetieae subiectivae omnino delegandam esse putaverint. Itaque Operae pretium erit, rationem sane peculiarem paulo diligentius exponere, quam Aristoteles inter logicam et ethicam intercedere eo statuit, quod virtutes dianoeticas sive intellectuales virtutibus moralibus addidit atque adiunxit, utramque speciem communi generi deoετῆς Supponendam arbitratus, idque eo magis, quod, qui adhuc unus hac de re uberius disseruit, Carolus Pranti. Uebor die dianoetischen Tugonden in der Nicomachisch0n Ethth des Aristoteles; Munchen, 1852.) a recta explanandae doctrinae ratione longe aberravisse mihi videtur. Suo iure autem vir doctus eorum opiniones refutavit, qui velut A. M. Fischer disput. de Eth. Nicom. et Eudem. Bon. 1847.) ot Ad. Th. Herm. Fritetsche Aristotelis Ethica Eudemia. Eudomi Rhodii Ethtea. Ratisbonas 1851.) demonstrare conati sunt, Ethicorum Nicom. librum sextum et septimum, quorum ille disciplinam, de qua agitur, sere solus amplectitur, non his sed Ethicis Eudemicis adnumerandos esse, itaque ea omnia, quae lib. VI. de virtutibus intellectualibus disputantur, non Veram Aristoteleam, sed Eudemi doctrinam esse. Neque enim firmissima Spengelii Abhandiungen derphilosophisch - philologischen Classe der Munctioner Ahademie III, 2, pag. 439 sqq.

pag. 500 sqq.) argumenta ex Magn. Moral. sumta reicere potuerunt, quibus ille decem Ethic. Nicom. libros integros et genuinos esse et ab ipso Aristotele prosectos, Eudemicam vero Ethicam ab Eudemo discipulo eius et auditore scriptam, magna moralia

4쪽

perpetuum praecipue huius commentarium essse certissime confirmavit. In quo quidem acquiescentes non dubitamus, quin virtutum dianoeticarum disciplina upra sit Aristotelea et plurimum valeat ad ethleae philosophiae eius partes planius co

Omnis autem antiquae ethicae systematis initium ae quasi fundamentum notio est ευδαιρεονιας. Quae quidem qualis sit, quomodo in Vita humana effici possit, qua via ae ratione h0mines nati ad eam perveniamus, aliis philosophis aliter placuit. Pendet autem ex definitione huius notionis εὐδαιμονιας tota disciplina moralis, eum id ipsum sit summum bonum, is finis, quem homines Omnes omnium Virium contentione summu Rppetere debent, id extremum et ultimum, quo sint omnia bene vivendi recteque faciendi consilia referenda.

Reeentiorum autem philosophorum plurimi et imprimis Κantius sin diage

Ru einer metaphysili der sitien, p. VIII. sqq.) eudaemoniam verum ethicae principium esSe posse negaVit; neque enim sufficere tale principium n0strae officii moralis cogniti0ni, neque sibi satis consentaneos esse, qui hoc constituissent. Etenim eudaemoniam nisi artissime cohaereret cum recta officii conscientia, nihil ad virtutem honestatemque, nihil ad bene beateque vivendum pertinere. Bonam autem animi eoDScientiam esse non posse, nisi officii praecepta propter se ipsa servarentur, detracta

omni utilitato vel felicitate, sine ullis praemiis fructibusque. Quod quidem concedamus oportet, si eudaem0nia, officii notione antea n0n definita, quid offieium sit aut non sit, diiudieabit. At Aristoteli eudaemoniam summum bonum esse placuit, quod sine honestate

eudaemoniam homines assequi posse negat. Itaque omne ob eam unam Cau8am homines facere Voluit, quia deceat, quia rectum, quia honestum sit, etsi nullum con-8eeuturum emolumentum videant, et non eudaemonia honestatem sed honestate eudaemoniam metiamur oportere. Itaque eudaemoniam aetum esse animae desinit secundum Virtutem, 'pinnis ενεογειαν και' ceo1τήν. Neque eum expletam undique et perfectam

honestatis formam in animo habere existimat, qui tantum respiciat, utrum quis benean male fecerit, sed eum demum, qui secum reputet, quo quid animo, quibus Studiis, qua

is qu0que, qui agit, quodammodo conformatus agat, ac primum quidem si sciens, deinde si c0nsili0 capto, et c0nsilio propter ea ipsa capt0, p0stremo si firma perpetun

5쪽

et constanti voluntate agat. Eth. Nicona. II, 3. p. 1105. A. 31. of etiam V, 1. p. 1129. A. 6 sq.) Itaque temperantem non eum esse dicit, qui voluptatibus abstineat,

sed qui non dol0at hac abstinentia III, 10 sq. et III, 13. p. 1118. B. 30. Qua in re

non consentit cum Kantio, qui officium esse impulsum definit ad consilium invito VRPtum, senothigung Zu einem ungern iiberno menen gweoli. Aristoteles postulat ut honestus quisque officio libenter fungatur, ηδεως καὶ ακυπως, 1l20. A. 26. Porro virum bonum virtuteque praeditum actionibus virtuti consentaneis delectari docolet offendi contrariis, quemadmodum musicus ex modulatis cantibus Voluptatem percipiat, malos autem et discordes grariter et moleste ferat: ὁ γαρ σπουδαῖος, ῆ σπουδαῖος, ωιc καT' αοετὴν πραξεσι χέαοει, ταῖς δ'απο κακίας δυαεDαίνει, καθ cimo ὁ γυσικις ἔοῖς καλοῖς tiελεσιν ηδεται , ἐπὶ δἐ τοις ναυλοις umum. IX. 9. 1170. A. 8. Etenim hominibus qui studiosi sunt honestatis, ea sunt iucunda, quae natura et re vera iucunda

sunt, i. e. Virtus atque honeStas: χοῖς φιλοκαλοις εστὶν ηδεα ἔα φυσει ηδέα ' τοιαυχα δ'αὶ κατ' αρετην πραζεις. I. 8. 1099. A. 13.

Quae cum philosophus multis verbis dilucide demonstraVerit, tamen accuratissimum ethleae Aristoteleae existimatorem, dico Schleiermacherum, de ipso principio ita definito non rocte judicasso valde miror. Scribit enim: Auch desshalb, dasser Aristoteles) gur errei chung des hochsten den besitet ausserer guter sorderi, darfer nichi anders beurtheilt werden. Denn dies hangi davon ab , dass or nichi densitilichen werth aueli in dum ruti den der gesinnung Zu finden Weiss, sondern nur im beweglichen des handoins, Wogu os, da bei der art wie er die sitienteliremit der staalsielire verbindet, alles handein nur ein bilrgerliches sein hann, eines

anstandigen Wirhungsberulas und ausserer mittet bedars. - Immo Vero eX eis, quase modo eXposuimus, manifesto apparet, animum et consilium eius, qui agit, condicionem esse, sine qua nullum solis actionibUs sit pretium, nullus honor, nulla denique virtus. Illud quidem vir doctissimus recte monet, non solum animum de ernere, utrum honesta bonaque sit actio necne; rectam enim intellegentiam et peractionem animo consentaneam aceedere oportet. Errat autem quod ab Aristotele consilium et animum

despici contomnique dieit. Hoc modo principio ethicae constituto ipsa disciplina moralis qua via aeratione homines ad finem illum extremum et ultimum pervenire possint praescribit. Et cum omnia et studia et facta hominum sex viribus actibusque animi quasi sex sente proveniant, primo quidem demonstrandum est, qualis esse debeat condicio uniuscuiusque partis animi humani, ut actiones ad finem propositum perveniant, qualis habitus, ut omnes animi partes absolutam quoad eius fieri possit persectionem i. e. νὴν βελτίστην ἔξιν assequantur. Eth. Niconi. ΙΙΙ, T. 1114. A. 9. ora ἐκ του ενεργεῖν περὶ εκα α

6쪽

αἱ νε ις γένονται. cf. etiam de Πεως notione, quae Trend lenburgius Oxposuit floAn. II, 1. p. 310 sqq. et Geschichte der Kategorientelire p. 94 sqq. Εam autem

ορῶμεν κia. Eth. Nicom. II, 5. 1106. A. 15. Apparet igitur, quoniam diversis animi facultatibus diversae respondent βελτίω iaεξεις, totam virtutum divisionem orituram esse e divisione psychologica. Ipsius autem animi humani discernit duas partes, alteram rationis expertem, το ἁλογον, alteram ratione praeditam, το λογον εχον, quarum illa amplectitur et vitam Vegetativam, quae hominibus cum plantis et animalibus Communis est gvακον sive θρεπτικον) et partem animi in appetitu positam, το ἐπιθυιι τικον sive ορεκεικον. In appetitu autem, quamquam hominibus cum bestiis communis est, tamen facultas oboediendi rationi inest, ita ut etiam appetitus rationis participes fieri possint. cf. Eth. Nic. I, 13. 1102. B. 28. φαίνεται δὴ κώ το ἄλογον διττον ' - μεν γὰρ φυτικον θυδαμ coc κοινωνεῖ λογον,το δ' εm Θυμ ηυκὀν κώ ολως δρεκτικον μετέχει πως, η κατήκοον ἐστιν αDTOυ Sc. -υλ6roio καὶ πειθαρχικον. Eud. II, 1. 1219, 31. εἰ δέ τι ἐστὶν ετέρως το αλογον, αφείσθω

Qua in re eis assentiri non p088umus, qui appetitus propterea quod rationi oboedientes et obtemperantes effici posSunt, τω λογον εχονει adnumerandos esse arbitrati sunt. Pergit quidem Aristoteles Eth. Nie. I, 13. 1103. A .: εἰ δε χοὴ καὶ τουτο

- δρεκεικOH φάναι λογον πειν, διττον εσται καὶ το λογον ἔχον, εο μεν κυοίως καὶ ε ναυαδ, - δε ωςπερ του παToος ακου ικον τι sed haee Verba re te intellecta efficere non possunt, ut ab divisione illa permultis locis ab ipso Aristotelo exhibita temere recedamus. Et quod scribit 1098. A. 4. τουτου δε se. του λογον εχοντος) - μεν ως εmπειθες λογω, τυ δε ιυς εχον καὶ διανοουμενον, ipsa Verba το δ' ωe εχον manifesto demonstrant, philosopho non idem et par esse To μετέχειν λοrou et To εχειν ἁ γον. itaque scribit Eth. Eud. II, 1. 1219. B. 30., non eodem modo duas animae partes rationis participes esse. alteram enim ut imperio, alteram Vero ut obsequentiae auscultationique natam: Oυ τον αυτον τροπον μετέχειν λογον φαλλα - μεν TH ἐπιταττειν, τυ δε

τω πείθεσθαι. Deinde duplicem quidem esse partem animae rationis participem ipse identidem dicit, velut Eth. Nic. VI, 2.; divisionem autem prorsus aliam esse infra Videbimus. Quid autem quod ἐπιθυμίαν et Iulio ν partes esse του ἀλογον manifesto declarat 1111. B. 12, et saepissime ethicas virtutes, i. e. appetitus rationi obtemperantes ei parti

7쪽

animae adnumerat, quae per se sola rationis expers est 2 Eth. Eud. 1220. A. 10:

Animadvertendum etiam est, Aristotelem in libris quos de anima scripsit, partem animae appetentem - ορεκεικον) plerumque nominare sensitiVam τὴ αἰo 9ζοκόH. Utraque autem notione rem eandem Significat, neque enim homini sensus esse potest sine appetitu , neque appetitus cogitari potest sine sensu, ut ipse ait de an. II, 2: εἰ δ' αἴσθησιν suε0, καὶ ναντασίαν καὶ ὁ Οεειν, o v γὰο αἴ69ηοις, καὶ λυπη τε καὶ δον , Oπου δε μοτα, ἀνάγκης καὶ επιθυμία. 413. B. 22. Iam si quaerimus, quae Virtutes his animae humanae partibus respondeant, apparet primo quidem facultatem animae vegetatiVam, To θ ρε-κον, Virtutem propriam habere non posse, quia nihil valeat ad actiones hominum conformandas veloorifigendas. cf. 1144. A. 9 - 1102. B. 12. Ea autem Vis animorum atque naturae,

quae est in appetitu posita τὰ δρεκτικον), quae libidines et cupiditates τὰ παθη)complectitur, huc illuc homines raperet et ad corporis voluptates actionesque homine indignas committendas alliceret, nisi rationis particeps esse posset. Quod eum accidit, e rationesλomo et appetitu Ορεξις) nascitur consilium captum προαίρεσις, Willensentselitiessiang). Hoc enim actionis principium vel causa efficiens, unde motus proseiseitur, non cuius gratia res agitur: πραξεως ἀπ' η προαίρεσις ὐθεν η κίνησις. 1139. A. 31. Hanc autem saeuitatem unam oboediendi rationi τὰ δρεκοκον continua exercitatione ἐνεργεία)sensim pedetentimque ad habitum immobilem atque constantem εξιH excolere et conformare potest. Sic tres illae animi nostri formae et species, τὰ τρία ἐν τῆ φυχῆ

γινομενα πάθη, δυνάμεις, εζεις, progressu pSyehologi eo et quasi antecessione quadam inter se Conjunguntur. Hic autem habitus, qui efficit ut homo rati0ne congruente et conspirante cum appetitu, consilium rectum et bonum capiat, optimus est ad finem illum assequendum homini ut supra exposuimus propositum, id est, felicitatem Summam et absolutam atque ob eam ipsam causam idem habitus propria est et Vera suae partis se. του ἐπιθυμηοκου) Virtus sive ερ αρετ . Hanc virtutem consuetudine moribusque eonfirmandam et exeolendam Aristotelos nominat ἀρετην et θικήν, Virtutem moralem. cf. II, 1. 1103. A. 37.: η δ' ηθικη εξ εθους περιγίνεται ὁθεν κω -υνομα

Itaque jam definitionem virtutis habemus non nisi formalem. Est enim rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Sed addit quoque, qualia esse debeant praecepta rationis. Virtus enim, quae ad mores pertinet, in perturbationibus - γη) et actionibus πράξεις) versatur, in quibus est et nimium et parum et mediocritas. αντη γάρ εσα περὶ παθη καὶ πράξεις, ἐν δε τουτοις ε σειν υπερβολη καὶ ελλειψις καὶ - μεσον.) Ratio ορθος λογος) autem nimium et parum

8쪽

fugit, mediocritatem, quae aequaliter abest ab utroque extremo, exquirit atque hanc exoptat et tum demum bene suum munus explet et absolvit, cum eam in unaquaquere Sibi ante oculos proponit, ad eam tamquam normam sua opera revocat ac dirigit. Est ergo virtus mediocritas quaedam, non rei κας' αυχο τὰ πραγμα), Sed quatenus Ad DOS i. e. agentes pertineat προς ημας in , quam veluti signum quoddam sibi pr0-

positum petat. Eth. Nic. II, 5. 1106. B.)Cui virtutis definitioni si pa adjungimus quae in formalem partem ab Aristotele

de hae notione dicta esse modo commemoravimus, philosopho virtutem esse habitum apparet ad consilium agendi capiendum aptum et expeditum, in ea mediocritate positum quae ad nos comparatur, quaeque ratione est definita et ut prudens definiat: ἔξιc προαιρεοκη εν με Tyra ουσα τῆ 0ς ημῶc μι Φενη λογω καὶ ως Γν ὁ ψρονιμοc ορισειεν.lI, 6. 1106. B. 36. Qu0dsi postulat, ut pars animi in appetitu et cupiditato posita rationi obtemperet atque mediocritatem in rebus omnibus teneat, etsi omnis virtutum moralium vis ab hac temperantia pendet, officium munusque rationis esse oportet, UniuSCuiuSque et affectus et actionis quid medium sit et rectum et bonum cognoscere et OStendere.

Quae cum ita sint, Aristoteles in ethicis facere non potuit quin de parte animae rati0Πem complectente s- λογον ἔχον) et de optimo eius habitu, i. e. de virtute intellectuali ageret, id quod lib. VI. Eth. Nic. fecit. Aristoteles autem has virtutes D0minat do1τὰς διανοηοκάδε quia notio διανοίας totam rationis. -υ λογον εχοντος) vim et facultatem amplectitur, quamobrem idem etiam τον ορθον λογον esse significat, nam recta ratio nihil est nisi eiusdem virtus ἀρετή). Itaque Micheletus Conspoetus odit. Eth. Nic0m. Berol. 1848. lib. VI. e. 1.)suo jure dicit: hroetam rationem dofinire nihil aliud est quam de virtutibus cogitationis exponere. Usam autem de virtutibus dian0eticis quaestionem Eth. Nie. lib. VI. ineunte hunc in modum instituit, ut hae virtutes omnes nisi ad mediocritatem rectam Virtutibus ethicis definiendam et constituendam Valere non videantur: DQuoniam Supra diximus medium esse deligendum, non nimium neque parum, medium autem ita eS8e,

ut recta ratio so λογος ὁ δρθος) praescribat, de hoc distinctius disseramus. Atque animi quidem virtutes ita distribuimus, ut alias m0rum, talias cogitationis esse diceremus. Eas igitur, quae ad mores pertinent, persecuti sumus: de ceteris nunc diS8eramus ' Haec verba, in initio lib. VI. posita, ad eam quam modo diXimus, Sententiam perducere posse, ut re vera saepius perduxerunt, nemo negabit. Tamen eam non Veram Aristoteleam de virtutibus dianoeticis doctrinam esse postea videbimus, quarum nonnullae quidem aut omnino aut partim non ad philosophiam activam con-

9쪽

serendae sint neque officii et bene vivendi praecepta contineant, sed ad philosophiam

contemplativam spectent et in sola cogniti0ne et aestimatione p0sitae sint. Quod ex metaphysica Aristotelis doctrina iam per se et necessario sequitur. Etenim ad εὐδωμονίαν, ad summum finem natura ipsa impositum pervenire homo non potest nisi a δυνάμει tendat ad suam ενεργειαν, cum tota rerum natura, etiam unaquaeque res et unumquidque animans pro se percurrat hane viam necesse sit, si optimum suum habitum την βελτί ην εξιπι assequi vult. H0minis autem propria ενεργεια in cogitandi facultate, in ratione p0sita est; cuius ενέργεια est duplex, altior autem ἡν ενεργεια -υ επισ l ονικου, quae est proXima sur0 illi actui divino, νοησει νοήσεως. Sunt enim duae partes animi, quatenus rationem teneat του λογον εχοντος), quarum altera ad ipsa rerum principia spectat et materia non laeta ideas et formas divinae naturae insitas secum volvit. Hae autem vicissitudini temporis atque spatii non subiectae, immotae manent et immobiles, cum prineipia sese aliter habere non possint, υσων αἱ ἀρχαὶ μην ενδεχονται αλλως ἔχειν. 1139. a. 7.) Eam animi facultatem - ἐπιστημονιακὴν appellat, quae autem ei subiectae sunt ideae et formae rerum immutabiles, et imprimis ipsa cogitatio, cuius neque eSt corruptio neque generatio, το ἐπι σε proν. cf. Metaph. VI, 15. 1039. b. 24. η του λογον ουσία ουκ εστιν ovτως ωςυνθειρεσίγα ovdi γαρ γένεσις. Altera autem animae rationalis saeuitas ad res spectat quae etiam aliter se habere possunt et aliter se habent, τὰ ενδεχόμενα αλλως ἔχειν, Scilicet res Veras, quae et esse possint et non ESse, ideoque cum corpore cohaerent et eum materia: η τῆς τλης ν υσις Toιαυε 1, ωςι' ἐνδεχεσθαι κω εἶναι καὶ μή. l039. b. 30.) es. X, 8. 11 78. a. 14. Quoniam autem quod aliter sese habere potest, idem est atque id, cuius principium penes no8 est, i. e. quod sub nostram deliberationem vel consultationem syoυλευσις)et opinionem doζα) cadit, Aristoteles hanc animae facultatem et o λογισυκόν et βουλευτικον sive do ζα ικον nominavit: βουλευεται Περὶ του ε μενου καὶ ενδεχομενου. 1139. b. 7. et doζα ἐστὶ του ἐνδεχομενου αλλως εχειν. 1039. b. 34. cf. VI, 5. 1140. b. 26. Duo autem sunt aetionum humanarum genera, quae quidem ad haec ἐνδεχύμενα αλλως εχειν pertilaeant, alterum του ποιεῖν, alterum του πρώττειν, quorum illi praeter actionem ipsam aliqui sunt fines et opera ipsis actionibus meliora, huic autem nihil nisi ipsa muneris functio. Nic. Eth. I, 1. τὰ ιμεν γάρ εἰσιν ενεργειαι, τὰ δε παρ' αυτὰς εργα τινα.) Itaque quoniam et o βουλευοκον spectare potest aut ποακtia aut ποιητα et alteri generi rerum cognitioni subiectarum respondet altera animae rationalis saeuitas, ex similitudine quadam atque affinitate eis cognitio duplex comparatur: καθ' ὁρεοιότητάεινα καὶ οικειό ν α η γνῶσις υπαοχει auro ιc. 1139. a. 10. cf. de Anim. III, 2. 42T. a. 28.

cognoscimus Ho ὁμοίω ro ὁμοιον.) Itaque quod Aristoteles de διανοία dieit Metaph. V, 1. :

10쪽

unde ethicam proficisci demonstravimus, non respondeat ut eam ipsam Eth. Nie. 1139. a. 27. adsciscat et comprobet. sevor μἐν Ουν η διανοια καὶ χν ει θεια πρακτική, τῆς δε θεωρηΠκῆς διανοίας καὶ μ' ποακοκῆς μηδε πονηρτικῆς ιο ευ καὶ κακῶς ταλη ς ἐσυ καὶ φευδος.) Quae tres saeuitatis rationalis partes quantum ad virtutes dianoeticas recto intellegendas et disponendas valeant, si Virtutes ipsas paulo diligentius examinaverimus, manifesto elucebit. Ceterum iam nunc apparet ex metaphysica Aristotelis sententia, etiam eam animae partem, quam ιο ἐπιστημονικον philoSophus nominat, si de optimo animae habitu agitur, sine quo eudaemonia esse non potest, ad energiam suam et perfectionem summam adduei oportere. Ambas enim animae facultates, et To ἐπιστημονμον et τὰ λογιωκον, et theoriam et aetionem moralem, ita inter se coniunctas esSe neeeSSeest, ut neque agentes divinae nostrae partis obliviscamur, quae ipsis actionibus leges imponit et quid verum quid falsum sit aestimat atque diiudicat, neque speculationidoditi ab ethicis actionibus et communi omnium salute recedamus, immo m ἐπιστημονιοκον quae sit agendi norma, quae agendi regula atque praescriptio inquirit et docet. Itaque suo jure philosophus doctrinam de virtutibus dianoeticis artissime cum virtutibus ethicis coniungendam esse statuit. Quin etiam n0n nisi illis adiunctis moralis virtus

ad suam perfectionem et energiam perVenire potest. Veram enim Virtutem eam εξιν eSSe iam antea vidimus, qua non Solum feeundum rationem laetum sit et caeci

affectus et impetus quamquam inviti rationis praeceptis obtemperent, sed etiam ita laetum sit, ut ipsi affectus cum ratione plane consentiant, ut et D δρεκεικόν et ὁλογος omnino inter Se congruant. Itaqne si virtus facta est manens et immobilis habitus Constantia, καo obci, et temperantia, ἐγκρατιέα lib. VII.) confirmatus, tum demum homo ad purum notum materia liberatum, ad μον θεωo ικον, pervenire potest, quem omnibus ethicis virtutibus praestare dicit. Qua quidem in re assentiri non pOSsumuS,

quod Schloiermachor. dicit l. l. p. 126): is es ist ein missuerstand des Aristoteles,

melcher unierscheidet ZWischen schonen handiungen und den schonsten, und keine Eudaemonie anerhenni oline ein rivolistandiges leben. Verum.quidem esse demonstrare tentavimus, Aristotelem duas agendi rationes proponere, quarum alteri altera praestet, bonas quidem esse actiones secundum rationem, meliorem vitam theoriae deditam.

Falsum autem est, quod vir doctissimus inde colligit, agendi principium et normam

non unam eonstitutam eSSe. Tantum enim abest ut morales hominis actiones a vita theoretica separari possint, ut haec demum agendi normam constituat. Itaque eommune et proprium omnium di Oetiearum virtutum opus esse apparet quid verum sit perspicere et explorare: o Myο ρων dε νονντικων ρορι- αλήθεια

SEARCH

MENU NAVIGATION