Quaestiones aristoteleae.

발행: 1867년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

quaeque ad praecepta accommodare Scit, ut in eo Aristoteles magis Vulgarem sermonis usum quam Subtile discrimen secutus es8e videatur. At dicat aliquis, Aristote lem, quippe qui sit empiricus inter philosophos, summam et absolutam boni idoam non agnoscere, sed ab experientia profectum ad notitiam boni pedetentim adscendisse. cuius rei testimonium esse quod philosophus το αγαθον ετερον ανθρωποις καὶ uγυσιν esse dixerit VI, 7.), contra λευκον καὶ oρθον ταυτον αεί. Adeo autem iam per se patet, hoc loco non de honesto proboque agi, quoniam notiones honestatis atque Virtutis ad animal nunquam pertinere possunt, cf. I, 10. 1099. b. 32.), ut in hunc errorem Carolum Pranilium dissert. de virtvt. dian0et. p. s 2.) incidisse mirer, qui probare tentat, apud Aristotelem notionem honesti bonique incertam et fluctuantem

esse. Et profecto quis sibi persuadeat philosophum, qui de philosophia morali scribat, ipsam boni notionem ita fluctuaro et in singulorum iudicio positam esse arbitrari, ut neque sit norma neque regula qua vera et falsa, hone8ta et turpia iudicentur. immo recte Κantius: hwer die begrisse der lugend aus erlahrung schol fen Wolite, wer das, was Dur allensalis ais bei spicti nur unVOlikOmmenen orlauterung dienen hann, ais muster Eum erhenninisSqueli machen Wolite, der Wiirde aus der iugond oinnach geit und umstanden Wandelbares, Eu heiner regel brauchbares, 2 vel deutiges unding macten. hriti k der reinen vernunR p. 371.) Τantum autem abost ut Aristoteles in ea quam Pratillius Voluit, sententia fuerit, ut permultis locis dilucido pro nuntiet, intellectum theoreticum etiam agendi principia constituere. Sio sapientiam,

quae intellectum the reticum complectitur, eam ob causam et Summam et αρχικωτάτην omnium scientiarum esse dicit, quod extremum et ultimum agendi finem rocte cogn08cat: η γνωοίςουσα τίνος ενεκεν ἐστι ,ακτεον εκαστον. -υτο δ' ἐστὶ ταγαθον ἐν εκα

στοις, ολως δε - αριστον ἐν τῆ φυσει παση. Metaph. I, 2. 982 b. 5. Et quod seri bit de Anim. III, 11. 434 a T: ποτερον γὰo πραξει τοδε ai τοδε, λογισμου ηδ' ἐστὶν εργον καὶ ανάγκη ἐνὶ μετρεῖν, nemo dubitabit quin hoc hunum nihil nisi illud αριστον sit, scilicet finis summus et norma immutabilis et aeterna, qua omnes actiones

humanas metiamur.

Principiis igitur per intellectum conceptis omnes scientiae artesque humanae sicut fundamento initioque firmo et stabili et constanti utuntur, a quibus proseota διὰ

νοια θεωρηι η cognitionem rerum humanarum et coelestium esse posse et ipsam philosophiam confirmat et comprobat, διανοια autem ποι χντική ad principiorum eorundem speciem similitudinemque res et artes dirigit, denique διανοια ποακτική ad Aempiternas ipsorum leges actiones nostras revocat, neque aliter tres illae διανοιαι ad βελτίστην εξιν et virtutis praestantiam pervenire possunt. Itaque principiorum cognitione neglecta et omissa neque σοφία neque τέχνη neque φρονησις esse poteSt: is sie

22쪽

retnen vernun p. 672. Jam si quaerimus, quae ratio his virtutibus dianoeticis eum intellectu thoo retico intorcedat, primo quidem in aperto est, Sapientiae aliam rationem esse cum intellectu atque prudentiae et arti . illa enim intellectum comprehendi et contineri supra demonstraVimus, φρονησιν Ruiem et τέχνην ita tantum eum eo cohaerere, ut illo eis normas ae principia constituat. Seientia autem quamquam et ipsa a principiis initium facit, suis tamen argumentis utitur et leges quas i nsa sibi imponit, s0quitur. haec ad rerum singularium Veritatem intellegentia cognoseondam spectat, illae ad veritatem universalem rebus singulis aecommodandam Deinde virtutes prudentiae, artis, sapientiae, Si Verae Virtutes Sunt, Summam et absolutam perfectionem quandain suae quaeque partis διανοίας Significant, Scientia autem, quamVis per se quidem peri secta sit et Optima, tamen ad finem nunquam pervenire potest, eum res cognitioni suppositae infinitae sint, et principia ut conce88n, non demonstrata ponat. Itaque pars tantum σοφίας eSt, intellectuS Rutem Omnium δερετη -τακυκή. Duplex autem est Opus et munus, quo Virtutes dia Oetieae in ethica Aristotelea perfungantur oportet, primum quidem ut actiones humanas ad honestatis prae- copia dirigant, deinde ut ipsam honesti bonique naturam cognoscant, principia Constituant, optimum animi habitum et ad Virtutem percipiendam idoneum officiant. Qu0d utrumque virtutis intellectualis opus cum altero ita apte cohaeret, ut dissolvi ab eo nullo modo queat, et utrumque eundem finem petat, qui est omnium ultimus

Sed iam hic quaesivisse iuvabit, qua ratione virtutesidian etieae cum virtutibus ethicis conexae et e putatae sint. Ac primo quidem 0btutu ex ipsis Aristotelis verbis apparere Videbatur, virtutes ethicas exiStere et quasi nasci non posse, nisi ex praeceptis et legibus virtutis dianoeticae quid h0nestum sit quid turpe, quid officium quid maleficium, quid appetendum aut fugiendum diiudicetur. Othicae igitur virtutes sine dianoeti eis ne cogitari quidem posse videbantur. Tamen compluribus locis Aristoteles ipse hanc rationem inter ethicas et diari0etieas intercedentem ita sustulit et

in contrarium vertit, ut animus noster tum demum ad summam virtutis dian eticae felicitatem et praestantiam ascendere posse videatur, si ethica Virtute comparata et exercitata saeviores animi perturbationes propulsae sint et remotae. cf. Eth. Nie. VI, 13. 114ι, a. 36: νανιρον, ora αδυνατον φρονιμον εἰναι μη οντα αγαγον. QuRe qui-

23쪽

dem sententia quamvis cum altera illa toto coelo discrepet et pugnet, tamen diserte saepius utramque pronuntiat: δῆλον ουν, ora ora OIovi ε ἀγαγον εἰνοα κυρίως ἄνευ φρονήσεως, ονδε φρ0νιμ0ν ανεν τῆς ἐλκῆς ἀρετῆς. l 144. b. 30. cf. Eth. N. X, 8.1178. a. 16: συνεψευκιαι δε καὶ ὴ φρον σις τῆ του ηγους doενῆ καὶ αυ η τῆ φρονήσει,

Quam difficultatem sane gravissimam remoturus Trondolenburgius histor. beitr.

Zur philosophie, II, p. 385) suo iure oXp0suit: sedass dialoeti seli alles selir letolit die

form eines girhois avnimmi, Was resti in dem vortiatiniss der Woelis et virkung stetit, undidalier aus einen gemelnsamen ursprungiguruchweist. Etenim dubitare nemo poterit, quin duae illae animi facultates, dies εο ορμιγκον et το λογον ἐθον, ita arti8sime inter se cohaereant, ut una simul oriantur et crescant, ut altera alteram GODfirmet et augeat et ad virtutis praestantiam conformet. quaeritur Rutem, utra VirtUS prior sit et causa et quasi auctrix quaedam alterius, quaeritur, utra ab facultate animi virtutis vis et natura proficiscatur. Proxima autem agendi causa in asseetu παθος) posita est, eum appetitione ad agendum impellamur et id appetamus, quod SenSum vel animum asse it voluptate. ,,ορεξις igitur ultima motioni S eau8R, Ov ως μεν ουν επι - κινεῖσθω καὶ ποάττειν τὰ ζωα ορuωσι, τῆς μεν ἐ π ά τη ς αἰτίας τοι κινεῖσθαι ὀρεξεως ovσης, ταυτης γενομενης - δι αἰ Hi 60ς ῆ διὰ φαντασίας καὶ νο σεως. De anim. mot. 7, 701. a. 34. motus autem animi appetitione citatus per Se quidem rationi non est obtemperans. quaeritur quibus rebus effici possit, ut turbidi et appetentes animi motus praeceptis rati0ni8, του ορθου λογον, regRntur et Sedentur. itaque vi quadam opus est animo humano insita, qua appetitus concitati cogantur ut rationi oboediant, quae sit quasi vinculum quoddam, quo το ορεκυκον etio λογον εχον inter S 3 Coniungantur. Eam autem animi facultatem, quae efficit utantionis praecepta libidines cupiditatesque moderari possint, Aristoteles consistere docet in morali quodam impetu homini insito atque innato. Appetentem enim auimi partem ita comparatam esse iam supra demonstravimus, ut rationi oboedire et Virtutis particeps fieri possit: πενυκοας δεξασθ αι ἰοετην. 1103. a. 25. Aio naturalila quaedam neque disciplina neque consuetudine laeta aut quaesita inclinatio voluntatis oritur ad honestatem virtutemquo, et odium atque fastidium Vitiorum, quam Aristoteles ορμήν appellat: δεῖ δη et o ηθος mov-oχειν πως τῆ ὰoετῆ, στεργον - καλον καὶ θυαεοαῖνον To αἰσχρον. 1179. b. 31. Quae animi facultas eum omnibus communis et innata, non laeta sit, nemo indolem vitiosam excusare potest: Πασι γαρ δοκεῖ εκασι ατῶν ηγῶν υπαοχειν φυσει -ς. 1144 b. 4. et ad honestum impulsum quendam op0rtet

primo innasci irrationalem. qui profecto nascitur) atquo ita postremo rationem

24쪽

Haec est illa αρετὴ φυσικ' 1144. b. 3, quam adolescentibus tribuit Rhet. II, 12, 0t infantibus et indoctis ineruditisque hominibus Magn. Mor. II, T. -υτο ιδοι δεντις εκ των παιδίων καὶ ανευ λογου ζώνων.) Est illa quidem initium et fundamonium omnis virtutis, illa impellit et deducit hominem ad honestatem adamandam et conscientiam Virtutis vitiorumque exeitandam. Errant igitur, qui a rationali animi parte Virtutem proficisci opinentur. Aristoteles aperte profitetur, sublata illa naturali ad virtutem inclinatione voluntatis humanae fieri non posse ut cupiditates atque appetitiones ad rationis praeeepta revoearentur: εὰν rem του λογον την δερχθν λάβη προς τὰ καλά, o Dκ ἀκολουθεῖ τὰ παων ὁμογνωμονουντα, αλλὰ πολλακις εναντι o Drαι' mo μῆλλον ἀοχῆ εοικε προς την δερετην το πάθος εο διακείμενον - ὁ λογος. Magn. Mor. II, 8.

Sed hanc virtut0m ut ita dicam naturalem, quamquam ad honestatem efficiendam plurimum Valet et actiones morales gigniι et procreat, tamen per Se Solam Aufficere non posse ad constantem et immutabilem virtutis habitum manifestum est. Etenim sensus c0mmunis in rebus difficilioribus et contortis saepenumero quid honestum et rectum sit vix diiudieare potest, quin etiam.- officiis inter se repugnantibus nisi accurata et subtili causae cognitione atque existimatione confirmatur et dirigitur, caeco eas ui et perniciosissimis erroribus exponitur, Sicut c0rpori robusto et valido,

quod videndi sensu caret, gravissimae offensiones accidunt. Eth. Nic. VI, 13. 1144. b. b. sqq. Itaque fieri non potest quin sensui illi communi et innato ratio, consilium,

argumenta adiungantur, si ad veram virtutem homo perventurus est. haec autem qua opus est et rerum humanarum et prineipiorum Summorum certa et accurata CO -gnitio non nisi virtutibus dian0etieis comparatur, quae hominibus apertam recte vel inhoneste factorum consolentiam et constantem agendi normam atque regulam efficere possunt et honestatis virtutisque quasi leges quasdam constituunt e ratione prosectas, scientia confirmatas, ad ipsas res prudentia adhibitRS. ,,εὰν δε λαβη νουν .... τοτ'εσἔαι κυρίως αρετή 1144. b. 12. εοτε γὰρ ναuεν εἰναι δερετην , οταν ὁ λογος ενδιακείμενος τοις πάθεσιν εχουσι την οἰκείαν αρετην συμιμετρος ij καὶ τὰ παλγ τῶ λογω. Magri. mor. 1206. b. 9. Itaque non nisi et ethicis et dianoeticis virtutibus coniunctis et copulatis vera, perseeta, absoluta virtus existere potest, quae κυρία αρετή eam ob

1144. b. 26. Porro virtutes et rationalis et appetentis animi partis necessario coniunCtas

25쪽

esse iam ex eis elucet, quae de προαιρεσεως vi et natura Aristoteles disputat, quippo quae causa effieiens uniuscuiusque aetionis sit. haec autem e ratione et appetition

orta Eth. N. VI, 2) ab Aristotele aut ratio appetens aut appetitio rationalis appellatur, δρεκοκὰς νους ' προαιρεσις li 0ρεξις διανοηtimi. Eth. Nic. VI, 2. 1139. b. 4. Quo

modo autem ratio et appetitio, quamVis diversae natura et contrariae sint, tamen in unum copulari possint et coniunctase unam agendi causam et ἀρχήν effieiant, demonstrat Aristoteles ex unitate individua et consensu animi humani omnes partes et saeuitates aequabiliter complectentis. cf. Magn. mor. 1199 b. 38: ως - αιμα ελεσθαι παρεσται, καὶ η χελεία αρε θυπαρχει, ην εφαμεν μεμ φρονyσεως εἰναι, si κ ανευ δε τῆς φυσικῆς ὁρμῆς τῆς επὶ το καλόν. Quarum animi nostri facultatum si alterutra, id quod saepius accidit, neglecta altera per se sola valet et dominatur, simile quidem aliquid virtutis nasci potest, non perfecta et vera Virtus. Ac primum quidem si sola appetitio et voluntas, TO ορεκLικον, secundum naturam et indolem suam recte conformata est, ratio ὁ λογος)autem aut omnino hebescit et languet, aut viget quidem et excitatur, sed in malam partem: fieri quidem potest, ut bonitaten aturae Superante naturalis et nativa illavirtus, ῆ αοεΤη φυσική, oriatur quae tamen ad aSSequendam perfectionem summam vitae humanase propositam minime sufficit, aut ratio imperita in errorem deducta neque ipsa vera discernit nequo recta ot honesta prasescribit. falsae igitur opinonos do ζαι) nascuntur blandam Veritatis speciem offerentes: ενιοι γὰo m ευουσιν Ουδεν ηττον οις doζάζουσινῆ ετεροι οἷς επιστανται 1146 b. 9). quibus quo facilius et libentius, id quod debot,

το μος indulget, eo magis homo falsis illis opinionibus hue illuc raptus portolitabitur. Ita accidit, ut virtus alterius tantummodo facultatis animi nostri altera prorsus deficionio vel languento in gravissimum discrimen hominem abripiat: συμψήσεται τῆ α Οετῆ κακως χρῆσ9ω. ὀ γὰρ λογω φαυλω διακειμιενος καὶ χρωριενος τῆ do ετῆ, κακως αυτῆ χρήοεται. 1206 b. 5. Cuius quidem rei exempla plurima et gravissima res ab hominibus gestae produnt. Etenim saepissime atrocissima bella et externa et intestina, infandae erudelitates, ingentia civium nationumquo odia ex erroribus illis fanaticis orta sunt, in quos homines rapiuntur imbsecillitato rationis et ignorantia et Opinatione, non malo consilio animoque depravato, μβαίνει δ' εκ Πνος λογου η ὰφροσυνη μετ ακρασιας δρετή.

Sed etiam fieri potost ut homini optima sit et rerum cognitio et intellegentia et prudentia, indigeat autem bonae voluntatis atque consilii probi et honosti. Tum rationi vera et recta proponenti tantum abest ut voluntates atque appetitiones obtem perent, ut hominem ad maleficia et scelera abripiant, ut ille ait: se video meliora proboque, deteriora sequor

26쪽

Bona autem et honesta Voluntate omissa, ne maκτική quidem Jιύνοια ad virtutis praestantiam pervenire potest, immo loco νοονήσεως Virtutis nihil relinquitur nisi calliditas quaedam et sollertia, quae remota ab honestate perverse Veram prudentiam imitatur. hane Aristoteles δεινο ορε α appellat. 1l44 a. 29.) quae eum idonea et apta sit ad assequenda ea, quae sibi propo8uit, pars prudentiae non levis est, nam

Quae eum ita sint, virtus sine intellegentia easteus impotus est et insatiabilo et inexplobilo perfectionis et oudasemoniao desiderium. at sino illo naturali impetu nullum virtutis desiderium oritur, quod significans dieit 11 44 a. 8: ' μεν γὰο α Οεrq

aspectu aliquid offensionis habent, cum hoc loco virtuti ethleae, quam praeceptis prudsentia datis obtemperare oportere supra exposuimus, id imponi videatur, ut cuiusque actionis finem recte constituat et eo fungatur munere, quod opus proprium Summae et os επισιημονικου Virtutis est. At haee sententia non ita intellegenda est, quasi virtuti ethicae finis agondi ultimus et extremus exquirendus et constituendus sit, sed id tantum efficero debot, ut voluntas humana ad finem ratione Virtutibusque dianoeti is propositum dirigatur. quo saeto prudentia, qua Via ne ratione homo ad finem illum honestum et probum perVenire possit, domonstratur. Consentit etiam eum haea Verborum sententia, quod Aristoteles addit: εTι To εργον ἀποTελεῖ μι καm Tην cIO0νην ἐν καὶ την - θικὴν α Οετήν : opus illud, quod in assequenda eu daemonia positum est, per-- fieitur secundum praeeepta Virtutis ethleae et prudontiae, altera enim efficit ut homo

finem summum appetat, altera Viam ae rationem demonstrat.

Videmus igitur sententias Aristotelis supra commemoratas l 144 b. 30. 11 8a 10.) minime inter se repugnare. Prudentia autem perseetn ot nbsoluta cum non modo quae in caecorum sensuum et quasi divinationis cuiusdam obscurae tenebris latebant, in seientiarum certarumque cognitionum lucom producat, sed etiam actionibus humanis ubique adiuncta constantiam quandam et perpetuitatem virtutis efficiat, virtutes iam non caeco casui e minissae sunt, Sed ne0essario fiunt, neque singulae hie illic oriuntur, ut non sunt homines omnes OmnibuS ενκαταφοροι, Sed generatim ex necessitate notionis universae, ita ut ex virtutibus multis naturalibus una perfecta Virtus existat: ἄμα γαρ τῆ νοον Gι μια ovση πασπιι υΠαρς0υσιν αρσαί. 1145. R 1. Huius summae virtutis qui ita particeps est, ut affectus omnes eum ratione Omnino conSentiant, non iam ex perturbatis voluptatis dolorisque motibus pendet nec

27쪽

extrinsecus aut bene aut male vivendi suspensas habet rationes, sed ad vitam philosopho vere dignam ascendit ratione sola moderatam: δοξειε δ' αν καὶ εκαστος εἰναι τουτο, εἷπερ τὼ κυριον καὶ Miεινον. Ita propius Recedit ad puram, a materia liberatam, rationis actionem, ad conspectum et cognitionem veritatis ipsius. In hae autem Vis et Datura eudaemoniae atque summae beatitatis posita est, nam intellectio veri actio est divinae partis naturae nostrae. respondet etiam egregie notis et attributis eudaemoniae propriis, nam est ea vitae condicio, quae omnibus desideriis humanis satisfacit et quae nullius rei nisi sui ipsius causa expetitur et euius Causu cetera omnia expetimus, quae denique omnibus desideriis expletis cumulatam quandam et quasi divinam voluptatem parit. itaque cum vita theoretica quasi soluta sit liberataque a rebus et materia et ideas tantum spectet ac perfectas rerum formas, haec

similis et aequa est vitae summae intellectionis, i. e. dei ipsius. intellectio aut0m summa se ipsam intellegit, si est quidem quod optimum est, et est intellectio inti l-leetionis intellectio: αυτον ἄρα νοεῖ εἴπερ ἐστὶ - κράτιστον, καὶ ε ιν η νοησις νοήσεως νοησις. Met. XI, 9, 1074 b. 33. deus autem qui se ipsum cogitet et universalem inter subiectum et obieetum oppositionem hoc modo tollat, summa et perfecta beati

11 8. b. 28. Homo autem eius particeps fieri potest Π0n quatenus homo est, sed quatenus ei aliquid divini inest. Itaque divina animi nostri natura dominetur oportet in hominibus et valeat: εφ' ο ν ενδπεται, αθανατίςειν, καὶ παντα ποιεῖν ποος ζῆν κατὰ το κρα-των των ἐν αυμ.

Itaque Aristoteles animo humano actionem attribuit absolutam, a materiae condicionibus liberatam, neque res neque usum respicientem, quae Virtutibus του ἐπιστημονικου, intellectu, sapientia, prudentia efficitur. Neque tamen id omittendum est, beatitatem illam et felicitatem ut ita dicam theoreticam virtutibus alterius animae partis neglectis et omnino deficientibus hominem nullo modo assequi posse. Animus enim humanus si ad vitam illam thooreticam, divinam et summo philosopho dignam ascendere contendit, a perturbationibus et asseetionibus cupiditatum, laetitiae, metus

liber esse debet et solutus. quin etiam non nisi animus Virtute moderatus et continens eudaemoniam in vita theoretica positam comprobabit et finem summum et extremum homini propositum esse agnoscet. Itaque ethica Virtute quasi initio et fundamento quodam utamur oportet, a quo ad eudaemoniam Virtute diano etica c0mparandam enitamur. Vitam autem theoreticam a rebus remotam et aversam ita raro

hominem assequi posse, ut deo tantum tribuenda esse videatur, ipso Aristoteles dicit 1177. b. 26: δ δε τοιουτος αν ε' μος κρεῖττον ii κατ' ανθ ρωπον. Ipsa tamen sola summam felicitatem efficit: ἐφ' ο ν διατείνει η θεωρία, καὶ Mi ευδαιμονία, καὶ οἷς

28쪽

1178. b. 29. Eodem modo virtutem dianoetieam, quae ad vitam theoreticam hominem perducat et potestatem του θεωρειν nobis asserat, ipsam per se solam, quatenus existat, boatum philosophum reddere dicit 1144. a. 6: Mo ἐνεργεῖν ποιεῖ καὶ τῶ πεσθαι

Iam si quaeritur, num theoria sola et absoluta, quippe quae ne minime quidem ad conserinandam voluntatem aut ad mores eorrigendos aut Omnino ad agendum pertineat, in philosophia morali pertractanda sit, si paullo a curatius ethicae Aristote- eae consilium ac rationem aestimaverimus, id negare non poterimus. Eudaemoniam enim finem ultimum et summum totius philosophiae ethicae esse Aristoteles expressis verbis identidem docet. quae quidem cum in Vita theoretica Ρ0sita sit, ipsa Vita theoreotica eaequo animi humani saeuitates ae virtutes, quibus eam impetramus, nullo modo a philosopho in ethica describenda praetermitti possunt. Itaque cum Schleier-maehero non consentimus, quod dicit: isdie dianoetischon lugenden liaben einen demstulichen gegonuborstehenden und also relativ davon ausgeSehlOssenen charaeter

Sammiliche werho, philos. bd. IlI, p. 314.) Neque enim virtutes dianoeticas, etiamsi

nihil ad honostatem cognoscendam et effieiendam valeant, eam ob causam a philosophia ethica excludendas et segregandas esse neque re vera nihil ad agendum et ad bene beateque vivendum pertinere supra demonstravimus, immo fere omnes ita comparatae sunt, ut Sine eis neque de principiis, e quibus omnia praecepta moralia pendent, neque de rebus singularibus recte iudieare possimus. Errat in eo quoque

solarn VOn itinen das maasS RHAgehen muss, Wolohes die walire milleigwisehen denentgegengesetzten felitern bestimmen muss, also bloss um der elliis hen lugendenwillen. Ex eis, quae de doctrina Aristotelea Supra pluribus verbis exposuimus, manifesto elueet, rationem quidem quae inter virtutes intellectuales et ethicas intercedit, saepius quasi adumbratam magis quam satis accurate et dilucide ab Aristotelo demonstratam, tamen re vera nullam neques dubitationem neque haesitationem relictam esse. Denique Aristoteles summum et absolutum bonum in vita theoretica positum cogitatione quidem set mente complectendum et Omnium virium contentione appetendum atque ad eius normam totam vitam dirigendam esse docet, neque tamen

infitiatur, id deis magis quam hominibus tributum esse et ab hominibus non quatenus homines sint, sed quatenus aliquid divini eis insit, impetrari posse. Itaque finis quidem proximus homini ευπραξία est: ῆ δ' ἄνθραπιος εστι, κώ

29쪽

πλειοσι αἱρεῖται τὰ κατ' αρεχην πραττειν. 1178. b. 5. haec efficit την δευτέρανευδαιμονίαν X. 8), quae in honestate et in actionibus honestis consistit et quasi gradus felicitatis inferior est, per quem ad altiorem illum summae et fere divinae beati talis ascendimus. Itaque ubi de praeceptis moralibus agitur, Aristoteles finem illum ut ita dicam proximum honestatis adipiscendae respieit, et saepissime eum eum aliis deterioribus qui virtutum contrarii sunt, comparatum Optimum esSe et summum vitae humanae propositum docet, neque tamen haec eis repugnant aut obsistunt, quae de vita theoretica et eudaemonia aliis locis exponit. Etenim qui veram et agendi et cogitandi honestatem dignitatemque adeptus est, peculiari illa vi perfectae virtuti insita ad summum eudaemoniae gradum ultro aSeendet.

Doctrina de virtutibus intellectualibus quatenus ex ipsius Aristotelis verbis apparet, exposita, reStat ut cum nostra eam Virtutum intellectualium expositionem comparemus, quam Carolus Pranilius suber die dianoetischen lugenden in der nicomachischen oththides Aristoteles. Miinchen 18b2) protulit. Qui vir doctissimus

tantum abest ut eum nostra Virtutum dianoeticarum interpretatione consentiat, ut duas tantummodo virtutes intelleetuales agnoscat, σοφίαν et φρονησιν, quarum altera Sit αὐετη του ἐπιστημονικον, alteris αρετη του λογιστικου. Iam si quaerimus, quid ipse Aristoteles de divisione et numoro virtutum dianoeticarum disputet, quoniam si ipse expresSis Verbis quinque esse asseVeret, nemo iam de placito philosophi dubitaro potest, duos ethicorum Nicomacheorum logos perlustremus oportet. Etenim Eth. Nic. I, 13. 1103. a. 4. dicit: ,,λεγομεν riso, αὐτων τας μεν διανοητικας τας δε ηθικάς, σοφίαν μεν καὶ συνεσιν καὶ goo νησιν διανοητικας, ελευθεριοτητα δε καὶ σωφροσυνηνῆλκας. At qui paullo accuratius rationem totius loci et rerum sententiarumque quasi contextum examinaverit, non dubitabit quin hoc loco tantum absit ut Aristotolos Omnes virtutes dian etieas enumeraturus sit, ut exempli gratia qualescunque commemoret, quod Vel eX eo dilucide apparet, quod σοφίαν et φρονησιν, quas inter Summas reserendas esse supra demonstravimus, hoc eodem loco cum inferiore illa virtute συνεσεως componit et comparat. At Eth Nic. VI, 3. 1139. b. 15. expressis verbis suam de numero Virtutum intellectualium sententiam hunc in modum exponit: εσεωδη οἷς αληθευει η ψυχὴ τω καταφαναι ii α φάναι πεντε τον αριθμον ' ταυτα δ' εστὶ τεχνη, ἐπιστήμη φρονησις, σοφία, νους. Sunt igitur quinque numero vires animiot saeuitates, quibus animus Verum enuntiat Vel aiendo Vel negando, ars, Scientia,

prudentia, sapientia, mens sive intellegentia. Atqui non dicit, quinque esse virtutes dianoeticas. Miror profecto quod hac in re viri docti haesitaverunt, cum paullo supra 1139. a. 21. ipsa Aristoteles καταφασιν et α φασιν in διανοία positas esse dicat εστιδ' ὐπερ εν διανοία καταφασις καὶ ἀποφασις, τουτ' εν ορεξει δίωὶ ις καὶ φυγή.), et

30쪽

do duabus διανοιας partibus 1139. b. 12: καθ' Rς ουν μαλιστα ἀληθευσει εκάτερον, αυμααρετ α αμφοιν. itaque quinque illae animi facultates nihil nisi αρετῶ διανοίας, i. e. αρετῶ διανοητικαὶ esse possunt. Quod quamquam luee clarius est, tamen Carolus Pranilius negat p. 9: hes ist selir lelelit gesagi, Aristoteles galile im gangeti hin dian etische cardinaltugenden aus; aber diese angabe ist, so gela88t, Wenigstens nurhalbwahr, Wenn nichi Aogar ganz falsch. Rem ipsam, quam modo eXposuimus, ne Verbo quidem tangit. Requiescit in eo, ut nostram virtutum interpretationem ap

Atqui causam ae rationem in re ipsa positam perlustremus Oportet, qua C. Pranilius deductus a manifestis Aristotelis verbis restesserit, antequam quae Vera Sit dianoeticarum virtutum explicatio diiudicemus. Pranilius enim eam ob causam Gχνην,εm Miην, νουν Virtutibus dianoeticis adnumerandas esse negat, quod intellectualibus

animi facultatibus in philosophia ethica locus esse non possit, quippe quae ad πρῶξιν tantummodo pertineat et omeli atque bene vivendi disciplinam contineat: sedas principdor praxis im Volt steti und tieiaten sinne dessen, Was eben des menSehen πραζις Sein haran, i si es aucti, WElehes der entWichiung der Aogenannien dianoetischen lugendenim se hsten bucho gu grunde liegi. l. l. p. 9.) Sed notio πραξεως ab Aristotele non adumbrata modo, sed certis finibus ita circumscripta est, ut de ea dubitare nemo possit. itaque quid significet hominis πραξις him voltiten und tiessten sinne . vix dieere possumus. deinde iam supra demonstravimus ethi eae Aristoteleae principium

summum esse eudaemoniam. itaque nullo modo eas animi humani vires ae facultates omnino praetermittendas esse existimamusi quarum opera homines eudaemoniam adipiscantur, dico intellectuales et theoretieas) tamen partem ethicae philosophiae longe maiorem de officiis, de agendi norma atque regula agere per Se patet, eum VirtUS et honestas condicio sit, sine qua eudaemonia in vita theoretica posita impetrari nullo modo potest. Neque tamen eam ob causam virtutes ethicae per se solae principium philosophiae moralis Aristoteleae continent, sed eis quasi via utamur Oportet qua ad absolutam et perfectam cognitionem perveniamus. cf. X, VII.)Deinde quod Pranilius dicit p. 10: isdie gWeite seite des ἄλογον ist ais επιθνιυγοκον das dem λογος gehorchen mussende, also der receptive passive Movc, und hiemit Eugleich der exste theti des λογον εχον, dessen gweiter theii das ansicli desselben seto κυρίως τον λογον ἐν ἐαυτω πον I, 13), der active, hochste λογος - νους ist primum quidem num suo iure Pranilius νουν παγχνεικον idem e88e significet, quod επιθνιι μκον, h0c loco praetermittere volumus, quamquam illud quidem maxime dubium esse videtur, si respicimus quae Trendeletiburgius disputat de Anima p. 493, quippe qui νουν παθητικον amplecti dicat homnes facultates, quae, a sensu inde ad imaginationem, mentem

SEARCH

MENU NAVIGATION