장음표시 사용
11쪽
tos & ingentes dedisse libros, quod
unum aliquem exiguum, qui bonus esset, scribere nesciret. Id ita
Vit , ut quamvis pro nostrae hujus magnitudine Universitatis multa p, raverim, vestrisque judiciis subjece rim, tutius existimem, libellum mittere, Vel praemittere. Fortasse ne is quidem ex illis erit, qui Baille to probabantur : sed tamen mala quoque, si parVa sint, serri possunt,& pro humana conditione debent. Non ignoro, quid mei muneris sit, quid rei natura serat, quid dignitas vestra postulet: sed, ut nunc est, satius videtur talia quaedam dare, ex quibus sine magno temporis di
' Baillet Iugem. T. II. P. I. pag. Isr. Monseur du ulay moit de eeux, qui sent de gros livres, fauted' etre capabies 4'. en faire de petits , qui solent
12쪽
dispendio cognoscere possitis, cujusmodi Gymnasium sit curae vestrae commissum; quale nos a majoribus acceperimus, quale posteris tradit ri simus
13쪽
De Sebolaribus, oe eorum Rectore.
C iscutis di concertationibus.
14쪽
De GFmuinii frequentia , . infrequentia, earum. que casis.
De Caussis re Controversis, Patavius Uis versitatis Collegia asseruntur.
Do Θmnasii Gue is ad retapiendos alandosque Scholares insituris.
De Omnasii Regimine. SYNTAGΜΑ XII. Compromissum de Artiam Rectore, er vetera quaeudam Titulorum di omata.
15쪽
endo Vedum per la Fede di Revisione,
ed Approvazione det P. Francesco Ant mo Mantoa Inquisitore Generale det S. ossietodi Padova , net Libro intitolato I Sinnismata XII. ex Fasis Θmnasi Patavini excerpta Iae bi Faeciolati non V effer eos' alcuna contro laSanta Fede Cattolica ' e pari mente per Attestato dei Segretario Nostro, niente contra Principi, ehuoni costumi; concedi amo Licenza a Gio: Manis fra Sta atore di Veneria, che possa essere staminpato, osservando gli ordini in materia di Stam. pe, e presentando Ie solite Copie alle Pubbliche Librerie di VenezIa, e di Padova.
16쪽
De GF mnasis Patavini Origine. Ut res Gymnasi Patavini cura. runt , quamdiu Civitas liberasuit, vel suis Principibus partiit, nihil sere memoriae publicae retinendae caussa litteris mandarunt vel siqiata satae ab iis scripta , per bella & incendia periere. Itaque initia ipsa rei tantae in tenebris latent; atque illi ipsi Seri. ptores, qui propius aberant ab origine , scholastica jura, quod deesset auctor melior, ad inveteratam consuetudinem retulere . Hoc nomine extulit se primum tanti operis sabrica , Epist po praeside, tum pro veteri inter litteras ac religionem societate , tum pro ejus aetatis moinre , qua Episcopi non in rebus modo sacris , sed plane omnibus civitatis Principes habeban
Historici nostri, aliique non pauci , qui celati aliquid statuere conati sunt, fundamenta pri
17쪽
ma posita fuisse putant anno post saeculum duodecimum altero & vicesimo , secuti auctores sine nomine editos post Rolandini Chronica , qui scriptum reliquerunt, Fridericum II. Imperatorem, Bononiensibus iratum , eorum scholas per id tempus ad Patavinos transtulisse . At nos ab iis discedere cogimur cum aliis de caussis, tum vel maxime, quod ex Sigonio de Regno Italiae, ex Ghirardacio, ex ViZZano, & ex Chronicis Bononiensibus habemus , nihil movisse Friderieum in re hac ante annum MCCXXV. tunc autem conatum esse , interdictis Bononiae studiorum exercitationibus, Neapolim scholas avertere; urbem videlicet suam, in qua publicam litterarum & artium omnium Academiam an no superiore condiderat. Illud vero propius fidem est, expulsos Bononia juvenes , & Neapolim invitatos, in loca migrasse viciniora , Patavium dico, urbem Friderico non sane devotam, sed in qua tameri bonarum artium studia, qu quo modo poterant, exercebantur. Nam superi ribus annis docuisse Patavii Paduanum Arsegninum Grammaticum , & Antonium Lium , seu Leum , qui Iurisprudentum Vertex dictus est, scribit Scardeonius l. II. classe VIII. & X. Per haec autem ipsa tempora Simonem Legum D ctorem invenimus , qui testis affertur in Actis Cathedralis Ecclesiae anno ΜCCXXVII. & alios passim eodem titulo ornatos . Iuris quoque Canonici Doctores memorantur in vetustis ta bulis apud Coenobitas Dominicanos ' ubi reserin
18쪽
tur fundi emptio , in quo eorum templum &coenobium conditum est. In C. N. A. Anno ejusdem Nativitatis Ιχ26. Ind. Iq. die I 3. exeu
tis Octobris , praesentibus Domino Iordano Priore S. Benedicti, Magisero Rufino Decretissa , Magia IIra Iacobo Decretalla. Ex quo loco manifestum est, etiam ante Gregorianam collectionem suis. se apud nos Decretallas , idest Decretalium ripistolarum interpretes , qui priores Collectiones exponerent, unde ducta & prolata longius haec studia sunt.
Caeterum, ut negare non ausim , quod multi
scribunt , anno demum ΜCCXLI. Imperat rem, rursus Bononiensibus infestum , de scholis illis ad nos transserendis cogitasse , quod jam Patavium ab anno ΜCCXXXVI. in fidem accepisset, sic valde miror, quomodo & Imperiale diploma , & omnis rei tam gravis memoria ita intereiderit, ut in publicis actis, & in vetustis magisterii laureaeque tabulis, quae Privile. gia dicuntur , non alia forma honores titulique
1 cholastici conserantur, quam ex inveterata con suetudine , oe Romanorum Pontificum indulgentia.
Utcunque sit , ex hoc ipso anno , & ex hac potissimum caussa Historici gravissimi Blondus, Sabellicus, Sigonius, Egnatius, Cavatius, & alii Gymnasii Patavini exordium & originem duisci volunt. Illud plane certum est, Victo expulsoque anno MCCLUΙ. Imperiali Vicario Acci lino , Gymnasium hoc majorem quandam speciem, & publicae Universitatis formam sumpsΩse. In quo arcana Divinae Providentiae consilia A 2 obi.
19쪽
obiter notare lubet . Cum enim saevissima Ae elotini dominatione Patavium conflictaretur, duo illi ingentium bonorum sontes aperti sunt, quibus adhuc viget ac sustentatur, D. Antonii sepulcrum, & publicum Gymnasium e quae honaajunt Antonium ipsum, morti proximum , laetitia quadam nec opinata divinitus persulam, per ambages, ut Prophetae solent, Patavinis praenunis classe. Sed rem paullo altius repetamus. Expulso ab Herulis Augustulo, una cum Romano Imperio cecidere litterae ac disciplinae;
nec vero stare poterant inter caedes atque incendia, quae irruentes undique Barbari Italiae intulerant. Afflictas & labantes saeculo sexto pauci quidam docti viri sustinuere: at vero , ineunte septimo, plane jacuerunt; nisi quatenus religionis ratio poscebat, ut essent in Episcoporum : dibus, Romae vero praesertim , qui sacram doctrinam & cantum Ecclesasticum traderent iniis
Octavo non defuere Grammatici , qui latinam eruditionem se tenere profiterentur e quo quidem nihil amplius requirebatur, nondum coninstitutis majoribus disciplinis, unde immensa quaedam rerum discendarum moles temporibus no-9ris incubuit. Hoc vel maxime Carolo Μagno scuti Gallia, ita etiam Italia acceptum referre debet. Princeps hic velut e coelo missus ad reis parandam Romani Imperii dignitatem non putavit rem tantam sne litterarum praesidio perfici posse . Itaque, expulsis Longobardis , quantum otii ab armis suit , tantum litteris tribui
20쪽
jussit , praegressus ipse exemplo suo . Nam &Grammaticum Petrum Pisanum , grandi jam et, tale cum esset, audire voluit, & Dungato Μ nacho, & Paullo Diacono, & Alcvino Anglo, viris ejus aetatis eruditissimis , plurimum usus est. Horum consilio Palatinas scholas instituit; Episcopales, & Coenobilicas auxit; &, ad Imperialem dignitatem cum pervenisset, Gymnasia Generalia tria in tribus Imperii partibus condenda judicavit, ad quae, tamquam ad commuin
ne artium omnium ac disciplinarum emporium, studiosa juventus conveniret. Fortuna etiam ipsa ejus famae atque honori savit . Etenim omnes
fere Academiae , quae certo auctore carent , ad haec tempora ortum suum reserunt , parentem
que Carolum Vocant . Et ne quid ejus gloriae vel ex ambiguo deesset , singulare Caroli Calvi studium erga litteras ac disciplinas , Scriptores non pauci nominia sunt litudine decepti, ad Μa
Saeculo nono humanitatis & doctrinae studia friguerunt . Attamen Ludovicus Pius patris eis xemplum secutus curavit , ut nihil Episcopis. aut Μonachis deesset , non solum ad religionis munia cum dignitate obeunda, sed etiam ad docendi onera sustinenda . Qua in re Synodi UI. Parisiensis Patres ejus consilium & providentiam laudibus extulerunt, additis precibus, ut pate nae voluntatis memor de tribus ipsis publieis
Gymnasiis pro regionum opportunitate constituendis tuendisque serio cogitaret.