Jacobi Facciolati De Gymnasio patavino syntagmata 12. ex ejusdem Gymnasii fastis excerpta

발행: 1752년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

vior, vel certior viris doctis ad fortunas via.

quam si se , publice docendo, populi judicio

committerent; nomenque praestantiae , ex alto disputantes , sibi compararent . Propterea nihil mirum, si tam multi vel exiguo stipendio , vel etiam nullo , operam suam Universitati praestabant si annum litterarium Iantopere producebant ; si scholas aperiebant ante lucem ; si acroases trahebant ad horas duas ; s e suggesto cum descendissent, inter se aut in scholis ipfs,

aut ad columnas, aut in aula Praesectilia , aut in apothecis magna aemulatione certabant si decretis & poenis coercendi erant , ne vel ipso vacationum tempore in Gymnasio perstreperent.

Principes viri , civitatum nobilissimarum Patriistit, summi coenobitarum Praesides , Episcopi ipsi

hunc sibi honorem deposcebant ; ut per multarum nationum homines , qui studiorum caussa Patavii erant, ad litterarum doctrina que famam pervenirent. Quamdiu autem civitas libera fuit,

vel uni paruit , nihil est in hac parte mutatum ; ac proinde non tam discipuli magistros colebant, & verebantur, quam magistri discipulos, ne quid sibi minus honorificum ab eorum suffragiis eveniret. Nam, illi ipsi , qui a Prin-eipe dati Doctores essent , non secus atque aislii , Universitatis judicio quotannis subjiciebantur. Μos hie, etiam imperantibus Venetis, dia tenuit; sed ita tamen , ut Gymnasticis conciliis , quae de re hac haberentur, Urbis Rectores

interessent, ad coercendos, ubi opus esset, juventutis impetus, eaque Prosessorum nomina n

42쪽

tu & auctoritate sustinenda , quae civitati &Reipublicae bono essent. Et quia , ne ipsa quidem interdum publicae Μajestatis verecundia regendis multitudinis judiciis satis est , praestantiusimus quisque maxime curabat , ut huic periculo per litteras Principis eximeretur . Inventi sunt etiam qui non aliter accedere ad Gymnasium vellent , quam immunitate hae in conditionibus posita . Ad extremum , Prosessores omnes Venetus Senatus exemit , qui docuissent per annos quinque, & florenis mererent sexagenis. De reliquis autem post biennium duntaxat deliberari ab Universitate voluit . Initio enim

Prosessor quilibet eligebatur ad annum ; ut si

forte expectationi minus responderet , anno elapso , poenitentiae locus esset . Eligebant autem

Iuris prudentiae studiosi Iurisperitos, Μedicinae Μedicos, Philosophiae Philosophos, cuncti reliquos.

Porro eligi non poterant , ex Universitatis &Principis decreto , nisi qui in Academia aliqua Scholasticos titulos & docendi jus obtinuissent. Atque ex Iurisperitis quidem scholas extraordiis narias saepe tenebat , qui in Iure alterutro probatus esset, modo illud ipsum, in quo esset prohatus , profiteretur ; ordinarias tenere nemo poterat, nisi esset probatus in utroque . Mirabitur fortasse aliquis, conditionem hanc, non nostris modo, sed gentium omnium legibus moribusque

firmatam, nunc denique Teliquarum rerum conversionibus obnoxiam deficere coepisse ; ut aliqui jam sine titulo Academico doceant , alii titulis translatitiis utamur ad ea profitenda , in quae

43쪽

18 TERTI M.

vel tempore compulsi sunt , vel fortunae eas sinciderunt. Sed qui Gymnasio praesunt viri sapientes, veritatem in rebus omnibus , non speciem secuti, magis quaerunt, quam bene aliquid fiat , quam quo titulo fiat. Qui electi erant, si

in electionem consentiebant, datis intra dies tres apud Actuarium Universitatis vadibus , spondebant, se personaliter lecturos per annum integrum,

boris I olitis, juxta saluta, eum scholaribus sex

ad minus, sub poena in saluto contenta. Nec tamen edebantur eorum nomina , nisi ea prius

Princeps probasset , atque edi jussisset . Edita Cum essent, atque albo per classes adscripta, qui Rotulus dicebatur, exempla quatuor valvis Gymnasii, Praetorii, basilicae Cathedralis, & Antonianae per servos publicos affigebantur . Scholares quoque eligi poterant, si & doctrina praediti essent, & moribus castigati , dummodo intra mensem Doctoris insignia in Patavinis Collegiis titulosque adipiscerentur . Quod si quis eorum experiri dumtaxat ingenium cuperet, scholae quaedam erant scholaribus ipsis libero jure assignatae, nec sine salario, quamvis exiguo florenorum X. modo disciplinae , quam tradere aliis volebant, per annos quinque in Patavino Gymnaso operam dedissent ; vel saltem per annos quatuor, si nihilo plus quam Tractatum unum se interis pretari profiterentur. Illud quoque in conditi nibus aliquando fuit , ut qui ex hoc ordine scholam regere vellet , atque inter Prosessores censeri , ostenderet se publicam disputationem laudabiliter habuisse, ex Universitatis decreto an

44쪽

ni MDXXXIX. XIV. Kal. Decembr. & Μ DXL. pridie Kal. Iul. Atque ex Artibus quidem Sophisti ea maxime, & tertius Avicennae liber m teriam animosae juventuti praebebat , quam publice explanaret. Iuris autem scholae ex hoc oris dine quinque erant , prima Universitatis, quam qui teneret , quidquid ex universa Jurit prudentia sibi placeret , explicare poterat , nisi aliter

Rectori videretur secunda Autenticorum ' te tia trium librorum Codicis ; quarta Eeudorum; quinta Artis Notariae. Sed in utraque classe alio tempore aliae , modo plures , modo paucio

Patavinis quoque adolescentibus , qui inter

scholares non censebantur , exercitationis nomine condonatae scholae sunt anno MCDLXVII. V. Kal. Febr. qui Loci Tertii dicuntur, ex Jurisprudentia tum Civili tum Canonica, ex Philosophia, ex Logica , ex Μedicina. Et ne quid a Gymnastica turba ejusque suffragiis sibi timerent, eligendi jus Praetori concessum est, Praesecto, duobus Quaestoribus, Universitatis Rectori, & seniori ex Decurionibus civitatis . Sed huic quidem anno ΜDCLIX. propter controversas de suffragii serendi ordine , proponendi iacultas Ioco suffragii attributa est . Postea haec ipsa se. cultas intercidit, quod ex decreto Senatus non. Septembr. ΜDCLXXIII. quilibet profiteri nomen possit, modo probet , se in urbe hae honesto loco natum. Nemo autem rite electus censetur, nisi ex tribus suffragiorum partibus duas saltem serat , ut est in decreto IV. non. Maj.

MDCLXXXVIII.

45쪽

go TERTI M. ΜDCLXXXVIII. Certum singulis assignatum

stipendium est florenorum XX. numquam augenis dum. Attamen anno MDCLV. VI. id. Decembr. Senatus facultatem Triumviris concessit , ut pro sua sapientia & temporum conditione stipendium Locis Patavinorum Tertiis augere possint ad florenos usque quinquagenos. Atque a stimationem quidem penes Μagistratum esse voluit, sed aris bitrium sibi reservavit. Quid quod etiam peregre venientibus , seque extra ordinem Gymnasio offerentibus aliquando locus fuit Anno enim ΜCCCLXXXVII. decretum est, ut quivis unus Lutetiae , vel Bononiae probarus, titulisque scholasticis ornatus, Patavii docere publice posset, modo sine salario; quamdiu autem doceret, emolumentis aliis, atque honoribus ejus disciplinae, quam traderet, frueretur. Ex iis, quae hactenus dixi, satis opinor manifestum est, quam magna olim Prosessorum tu ba , quasique alluvies in Gymnasium exundarit 'quorum alii vix annum explebant , alii ad docendum prodibant per dies paucos, nonnulli etiam post electionem schola sua, quaesitis caussis, abstinebant &, cum diu nomine tenus Iocum Occupassent, denique abibant. Quod obiter m

neo , ne quis minimarum rerum amatorculus

magnopere sibi placeat, si forte in vetera quaedam incidet Professorum nomina, quae Historici nostri praeterierunt, nosque ipsi posteritatis memoria parum digna judicamus. Corpus enim litterarium , non secus ac naturalia , partes habet

oppido pulchras & nobiles, quae sub aspectu p

46쪽

m debent, atque omnibus ostendi ad imitationem; non tamen iis caret, nec Vero carere potest, quae sunt hominum oculis subducenda . Ardor iste atque impetus ad docendum diu mansit, aluitque discentium studia & contentiones; sed cum tandem resedisset, breviore alia mi-. nusque operosa per typographos aperta ad famam

via, ipsum quoque discendi desiderium comm dius expleri per libros coepit, quam per homines; & in patria , quam extra patriam . Iam& pauciores ad Gymnasium studentes convenire,& magis de compendio suo , quam de Prosesso rum fama & praestantia laborarer unde orta electionis avertendae necessitas . Itaque primum

scholas majores ordinarias vocant ) sibi Senatus reservavit, quibus ipse Doctores pro sua auctoritate daret et tum minoribus etiam , quae extraordinariae dicuntur, si intra annum Vacarent,

absque Universitatis judicio consuluit ἔ postremo idibus Octobr. ΜDLX. omnem prorsus eligendi facultatem scholaribus ademit , quam tempus i. nutilem Gymnaso secerat , turbisque excitandis ae dissidiis dumtaxat idoneam . Jus hoc Univeris statis longe pulcherrimum , quod sibi scholares superioribus annis necessarium putabant , & aliquando interpellatum incredibili animorum impetu ac prope seditione vindicaverant , anno MDLXI. idib. Septembr. velut onere aliquo sublevati lubentibus ablatum declararunt , decreta. etiam in eos poena , qui de illo rursus asserendo ad Universitatis concilium serrent, aut alibi quippiam moverent. Tanta jam facta erat, mutatis

47쪽

31 TERTIUM.

tatis temporibus voluntatum & consiliorum m

latio. Sunt qui putent, Atheniensium studia intercidiri, cum eorum electio & probatio , quii, Athenaeo docebant , ad publicam auctorit tem traducta est. Theophrastus enim , qui discupulos bis mille habuisse sertur , cum id scitum

auditat, statim abiit; nec nisi abrogata lege, mulctatoque Sophocle, qui eam tulerat , redire voluit . Sed ibi quoque alia temporibus aliis erepublica fuere. Verum cum homines publicae scholae regendae cupidi assuevitant Universitati supplicare , jam

quod ab ea non poterant, per eam obtinere coinnabantur; & quod valde mirum est , multi s-mul ad illam confugiebant auxilium petentes, pro sua quisque virili parte sine obtrectatione alterius. Id vero est ejusmodi , ut mihi videatur pro ea, quae nunc est vivendi ratio, Adt rum fide indigere.

Ληκο MDLXI. IV. M. Decembri Coram magnioseo D. Rectore Petro Maccioleno cum praesentia

D. Acciolini Lercari bndici, conυocatis Dominis Consiliariis expositum fuit , per mortem excellentissimi D. Antonii Carbari vacare Lecturam Crimis natium , m ob id cupientes excellentissimi Doctores D. Ludovicus Leonus , D. Petrus Leonus, D. Ostignanus, D. Diomedes de Barbobus Soncιnus, D. IV b Bellirottus lecturam ipsam consequi , r

eursum habuerunt ad Universitatem, eam rogantra,

ut dignetur eos ad Claris os D. Reformatores proponere oe commendare. Quapropter honestae petiationi annuentes , cum omnes digni Cr honorati m.

48쪽

Hores fini, captum fuit, ut fiant litterae comme dantiae Clari simis Reformatoribus , pro dicta L EZιιra ad D rem sorum Doctorum, deferendae per Ioannem Antonium Rofatum Bide Ilum specialem. Ex Cod. XLIV. p. 24. Interdum etiam cum proposita nomina qua,

dam fuissent , paullo post proponebantur alia,

subinde vero alia, atque alia; siquidem ageretur de schola ordinaria, quam aegre saeculi mores, aperto Gymnasio, vacuam esse patiebantur.

Itaque anno ΜDLXIV. V. Kal. Iulias, mortuo Iulio Salerno, qui scholam primam Iuris Civilis vespertinam tenuerat, statim Universitas proposuit sponte sua Camillum Plautium Placentiis num , Raynaldum Rocluscum Perusinum , Tobiam Nonium, Franciscum Μanticam, & Boni- facium Rogerium: tum pridie Kal. Aug. excitavit Μagistratum , proposito Romano Prosetare

Cysio Campana, & Bononiensi Antonio Iavarina : ad extremum nonis Octobr. commendavit

rursus Raynaldum Rocluscum , & Μarcum Antonium Eugenium; illudque adjecit, scholares multos jam Urbe excedere, Veritos , ne proximo studiorum curriculo deesset , qui loco Salemni doceret . Revera defuit , quia Rocluscus ab Universitate Triumvirum permissu invitatus, iis conditionibus operam suam obtulit , quae accipi non poterant. Nec mora , scripsit pro Iosepho Gualdo Vicetino , & Hieronymo Benvoglienti Senensi, Prosessoribus diu multumque per Italiae Gymnasia exercitatis; tum pro Nicolao Gratiano Utinens, pro Prospero Pasotto, pro Ioanne C Ron-

49쪽

Roncagalloc tandiuque strepuit, donec primum quidem substituti duo Rogerius, & Mantica j si sunt scholam aperire, deinde Ioannes Ceph lus ex Ticinensi Gymnasio in eam deductus est

Hac aetate, sublatis scholis , quae minus necessariae videbantur, reliquis Senatus ipse, auctoribus rei Litterariae Triumviris , Prose res tribuit, constituto stipendio in annos sex . Elapso sexennio, eos confirmat, & stipendium plerumque auget, non ea tamen summa , quae mens Tam ejus primam excedat , quod vetatur Senatusconsulto III. id. April. Μ DCXXII. Olim

certa quaedam merces, nec sane magna , scholis minoribus constituta erat, quae nulla conditione augeretur' ne quis per socordiam in illis desideret, sed ad majores strenue contenderet. Nunc omnes pari jure gaudent' nec ratio scholarum habetur, sed temporis , atque hominum o Patavinis autem nec scholae primae tribui poterant , nec augeri salarium ultra flore nos CCC. Rep

gula fregere Medici duo meritorum magnitudine, primum Benedictus Silvaticus anno MDCXXXII. alterum Ludovicus Carensius anno ΜDXXVI. Carensio de re hac Medicorum Collegium gratulatum est; concessitque, ut in gentis suae stemmate, ad memoriam posteritati tradendam , florenos pingeret.

Ne illud quidem omittendum videtur, Theologiae, & Sacrarum Litterarum Prose res primis temporibus ab Episcopo eligi consuevisse; atque adeo ne illis quidem , quae proxime consecuta

sunt, inconsillio Episcopo, admissos suisse. Ex

50쪽

multis autem saeculi sextidecimi monumentis apparet, ad ipsam quoque Μetaphysicorum electionem Episcopos operam aliquam contulisse; quod 1 chola haec ad Theologiam referretur ejus que gratia esset inducta. Sed paullatim Episcopalia arbitria penitus obsolevere : nisi sorte ubi religionis ratio aliter poscere visa est . Etenim saeculo sextodecimo cum exorti per Europam novatores essent , ne quid apud nos turbaretur, compellati Episcopi sunt, ut a Prosessoribus, &magistris omnibus etiam elementariis religionis

morumque rationem poscerent ' Velitumque Decemvirum decreto non. April. ΜDLXVIII. nequis in toto Veneto dominio sine Episcopali syngrapha scholas haberet, carceris poena atque exilii non parentibus edicta. Ceterum, ex quo Venetus Senatus urbis hu-3us potitus est, scitu digna sunt , quae ad Gymnasii famam per doctores celeberrimos sustiisnendam decrevit, jussit , impendit . Placet primum ejus afferre decretum , ex quo , quanta suetini reliquorum temporum curae, & quo consilio susceptae, conjici poterit. A. MCDUI. XVII. Kal. April. in Rogatis. Quia secundum formam promissionum nostrarum factarum communitati nostrae , m civibus Paduae Nos tenemur tenere Studium Paduanum in culmina , o secundum relatiouem nobilis viri ser MOcbariae Tris aut militis, Capitanei nostri dictae rer- C et να,

SEARCH

MENU NAVIGATION