장음표시 사용
31쪽
Nihil autem erat, quod magis caperet gene rota indolis adolescentem, quam Rectoris dignitas, quae supremam quamdam Principis majestatem reserebat. Nec vero quivis unus eligi poterat, sed qui nobilitate, divitiis, consilio, m ribus in sua Universitate praestaret . Doctrina quoque praeditus esse debebat , si fieri posset. Nam, praeter honores ejus reliquos , jus etiam habebat publice docendi, eoque nomine assignatum illi stipendium erat, & locus in albo Pr
fessorum primus. Quo loco obiter animadverto, mirum non esse, si Rectoris auctoritas nunc d mum ad Prosessores devenit , cum vel florentiusimis Gymnasii temporibus Rector inter Proseu
Dici vix potest, quanta cum pompa honoris hujus insignia caperentur. Id fiebat sextili mense, diebus D. Laurentio , & B. Virginis Assumptioni dicatis. Ac pridie quidem Rector hastas non minus ducentas , & chirothecas Sch laribus mittebat, ad eorum usum, qui equitare
vellent, & hastis ludere . Ex his autem duod cim equis insidentes, Bidello generali praeeunte, ad Prosessorum domos se conferebant, & ut adessent, rogabant ' cum interim Rector ipse quadrigis vectus Episcopum, & Urbis Praesides i vitaret . Res in Cathedrali templo agebatur , quod magnifice ornari solebat . Cum de hora
convenisset, praecedebant tibicines quatuor , totidemque tympanistae, pedissequi , ephebi hon rarii , & Scholares duodecim falces auratos se rentes . Hos excipiebant, qui Universitatis sigil
32쪽
lam, qui statuta , qui Caputium custodiebant p& postremus omnium Bidelius sceptrum argenteum humero gestans . Proxime sequebatur Rector ipse toga rubra auro praetexta ornatus, c
mi tantibus Syndico, Vicario, Consiliariis, Scholaribus reliquis, & Prosetaribus Gymnastica toga velatis. Cum ventum in templum esset, ubi aderant Episcopus, Urbis Praesides , Quaestores, Decuriones, & Adsessores, sedentibus omnibus, factoque per Praetorem silentio , oratio habebatur tu qua cum Gymnasii , & Magistratus laudibus novi quoque Rectoris merita conjungehantur. Absoluta oratione , Prosessor ex primariis unus Caputium Rectori imponebat , Sigil Iumque, & Universitatis statuta, honorificis ver- his adhibitis, tradebat . Tum Rector , actis de more gratiis, & chirothecis distributis , domum deducebatur per serum & vias Urbis majores apis
Paratu magnifico ornatas. Epulae succedebant ex
Consuetudine paene publicae, postea ludi , decursionesque, quibus praemia collato a Prosetaribus aere parabantur , Rectoris judicio distribuenda. Pompae huic auspicatissimae cetera respondebant. Numquam enim Rector in publicum prodibat incomitatus; nec ullis functionibus intererat, nis omnes praecederet praeter Episcopum & Urbis Proesides. Ejus auctoritas in Universitatem magna erat. Nam caussas omnes ad eam pertinentes, ex tribunali vel ipse per se, vel per suum Vicarium cognoscebat ; aerario scholastico praeerat I matriculis nomine suo auspicia praebebat; Collegiis, di Conventibus omnibus , in quibus B gra-
33쪽
gradus Scholastici distribuerentur, praesidebat; ite publicis disputationibus primus interrogabat, non Scholares modo , sed etiam , si libuisset , Pro- sessores , quoties ipsi inter se exercitationibus
cyclicis concurrerent . Rotulum condebat , e cussis & libratis Prosessorum meritis ' proludendi facultatem dabat , & proludentibus aderat : nequis ossicium desereret , ex chor diligens curabat deserentes autem pro suo jure monebat , di interdum etiam mulctabat. Nec vero commodis honor carebat . Etenim praeter jus armorum , Collegii emolumenta , &scholae regendae stipendium , exacto anno , lauream more nobilium obtinebat , eamque sine
sumptur &, quod plurimi fieri solebat , primis temporibus civis Patavinus, posterioribus Eques D. Marci, si munus eum dignitate sustinuisset, ritu solemni creabatur . Id quale quantumque esset pro moribus illorum temporum, ex dipi mate cognosci potest , cujus exemplum damus in Syntagm. XII. Honorem hunc interdum ipse quoque Syndicus, deficiente Rectore, conlequebaturi & quidem in medio ipso sui regiminis cursu , s sortet QVeniret, ut publica gratulatio Venetiis obeunda esset. Postrema incidit in annum MDCLXXVI. quam paullo accuratius describere placet c nerei , ut majoribus visa est , pulcherrimae , sed
novis moribus obliteratae , memoria intercidat.
Cum Venetiarum Dux electus suisset Nicolaus Sagredus ex Triumvirum ordine , statim conci lso utriusque Universitatis advocato, publica il
34쪽
li gratulatio decreta est . Igitur V. Kal. Mart. simul in Gymnasium convenere Syndici , Confiliarii, Scholaresque plurimi r inde autem, praeeuntibus Bidellis, ac servis publicis , ad Praetorem se Civitatis contulerunt Hieronymum Ba- Ladonam, ut litteras fiduciarias peterent ' quibus acceptis, eodem ordine in Gymnasium regressi sunt. Sub primam noctis vigiliam in quatuor cymbas Iuristae, in tres Artistae cum ascendissent, postridie mane Venetias appulere, & in Fuscarorum aedes laute instructas recepti sunt..tatim exposta in januae majoris fastigio insignia fuere D. Μarei, Gymnasii Patavini , Ducis Sa-gredi a & utriusque Syndici, conversis in rem
novam Civitatis oculis animisque. Tum sacrum rite factum in proxima S. Barnabae aede. Post, mensa extructa convivis supra centum , epulae ad tibicinem celebratae sunt. A prandio Syndiei bene comitati circa III uirum domos , ac principum ceterorum se contulerunt; idemque fecere postridie, studiosos Gymnasii fautores partim v ce , partim scripto invitantes ad gratulationis solemnia celebritate honestanda . Itaque ΙΙΙ. Kal. Mart. ad Salvatoris Baslicam undique ex comis posito itum est: ex illa autem, praemissis ordine post tibicines servis , Bidellis majoribus ac minoribus cum togis & ornamentis omnibust Gymnasticis , ephebis quatuor , & Cancellariis, Syndici processerunt , a duobus Ducis fratribus deducti, pone quos Consiliarii Senatoribus conis sociati, Scholares, civesque benevoli plane multi , regia via utrimque apparatissima . Ad Cu-
35쪽
ao SECUNDUM.riam eum pervenissent , Collegium illis datum
est, ubi Iuristarum Syndicus elegantem orationem habuit de Ducis meritis , gratulatus novam dignitatem , & fausta precatus Gymnasii Patavini nomine. Dux gravibus verbis cum resispondisset, in planum Syndici descenderunt ; ibique dimisso comitatu, cum Consiliariis , Bidelialis, ceteriique servis publicis primum ad S. Laurentii Moniales multis precibus invitati perre-Xerunt tum vero domum regressi ingenti magnificentia epulum dedere . Postero die multa osse iose ultro citroque facta sunt , gratesque Senatoribus actae. Pridie Kal. Μart. Syndici rurissus cum toto comitatu introducti in Collegium silere , Equitesque ex formula a Duce creati ;Consiliariis autem omnibus , qui adessent , jus laureae sne sumptu petendae, & sine argument
Tum experimento, more nobilium concessum est.
Principis beneficio incredibili animorum exultatione accepto , Artistarum Syndicus ornata ora.
tione gratias egit: inde autem post multa Iaetiatiae signa aetati illi non indecora Patavium reia dierunt . Hic quoque diem festum celebrare placuit . Ac primum quidem ad S. Antonii tem. plum cum venissent, sacris peractis , Deo opt. Μax. laudes gratesque egerunt: deinde vero Civitatis Rectoribus in Gymnasum invitatis, a Paratuque omni ad januam receptis, & in scholam maximam deductis, rem totam oratione exinposuerunt : postremo reliquum diei noctemque totam epulis & choreis dederunt. Propterea mirum non est , si suprema Gy
36쪽
mnasii dignitas , etiam cum senescere incipe. ret , magna quadam ambitione quaerebatur; tur- haeque interdum & contentiones inter petit res ortae Principis auctoritatem subsidio postula.
Scholares non sane multi ad hoc contendere fastigium poterant: attamen alia quaedam Universitatis munia erant , multaeque speciosi ministerii procurationes , quas quivis eorum obire
posset, non sine aliquo & honoris titulo, &emolumento; ut proinde illi ipsi, qui a litteris erant alieni, tamen Patavii esse, & inter Sch Iares censeri pulchrum sibi & commodum existimarent. Sed fac, nihil hujusmodi suisse , cujus
spe moverentur.' attamen quid poterat adolescenti contingere magis optandum, quam ex domestica disciplina & parentum imperio ad liberum
quoddam aetatis degendae arbitrium transire , pr cul a patria , procul a suis , ubi se venditare pro aetatis levitate posset; ubi multos inveniret
aequales sui , quibuscum societatem iniret ; ubi honore & immunitatibus gauderet I ubi ipse sibi Rectorem eligeret , & ex ordine suo ; ubi Μagistros ipsos judicio suo deligeret, sibique o sequentes haberet; ubi ipse quoque Μagister es.se posset, & ex loco superiore ἡocere, quod saepissime eveniebat, si serio & ex animo disciplinas colere vellet 8 Fatendum tamen est , tanta haec Scholarium bona illorum multis e. xitio fuisse , quod uti nescirent ; ut tandem necesse suerit alia detrahendo , alia minuendo , modum quaerere , qui & ipsis salutaris es.
37쪽
- SECUNDUM.set, & civitati. Nunc pro ratione temporum , di Italiae statu pauciores sunt , sed plerique omnes modeste vivunt, & id agunt , quod a
Rectorem quoque sui ordinis amisere anno MDCCXXXVIII. Cum enim dignitas haec, quae non sine maximis sumptibus sustinebatur, hae ipsa de caussa desecisset, ad Prorectorem venit; tum postea traducta ad Syndicum est; inde potaro praeceps in Prosyndicum decidit , hoc est in
Scholarem Germanicae nationis Consiliarium , qui fortunis plerumque destitutus cum esset , omnia privatis rationibus metiebatur. Hinc novi consilii necessitas. Potestas igitur omnis, aliarum Universitatum exemplo , ad Prosessores translata
est, primique omnium Electi sunt Triumviralibus litteris Ludovicus Pighius Institutionum Civilium interpres, & Jo. Baptista Maazinus Μ
dicinae Practicae Doctor , qui Pr rectores ac Syndici dicerentur . Cum res anno toto bene
processisset, confirmata in perpetuum est decreto Senatus I sublatisque nationum Consiliariis. quorum jam nullus esset usus, negotium Trium. viris datum est, ut sapientia sua providerent, ne quid ex nova regendi serma res litteraria detrimenti caperet. Id plane salutare Gymnasio fuit. Jam enim bona illa , quae in Scholarium regimine olim quaesita fuerant, manentibus malis, interciderant . Laudanda in primis summi viri opera Nicolai Troni Equitis , Urbis Praesecti& Propraetoris, qui nec rumusculis territus mavile ominantium , neque callidis quorundam com
38쪽
filiis deceptus, qui ex juventutis erroribus quaesum faciebant , rem totam suis oculis cognovit, prudentia explicuit , constantia perfecit &absolvit.
39쪽
EX quo litterarum & artium studia coiere in
corpus unum , quae Universitas dicta est,
ea prima cura fuit quid enim potius Z ὶ ut Prosessores idonei , & in suo quisque genere
haud dubie praestantes scholis praeficerentur: nez solum habita ratio est , ut multa doctrina es sent, sed etiam ut recta . moribusque doctrinae similibus; ne sorte aliquis ea doceret , quae nescire melius esset ; vel quae doceret , exemplo Corrumperet. Itaque statim instituta examinum ratio, legesque conditae, quas qui Prosessores eligerent , sne ullius injuria aut offensone sequerentur. Sed alibi aliter. Si latius excurrere velimus, inveniemus in plerisque Gymnasiis o dinem ipsum Protesiorum de Collegis adsciscendis per certa quaedam experimenta judicare, em rumque nomina Gymnasiarchis proponere, ut jure eligendi suo absque erroris periculo utantur. Patavini nostri, publicis apertis scholis , aliam quamdam iniere viam , lege lata , ut ex aliis Gymnasiis, praesertim vero ex Parisiensi, & M- Toniens, quae tunc maxime florebant , viri coleberrimi conditione qualibet invitarentur; rati videlicet , discipulos ipsos magistrorum consilia sortunamque secuturos. Hac de caussa, peculiari duce ac Rectore scholaribus concesso, quem sibi ipsi ex ordine suo in annos sngulos eligerent,
40쪽
id vel in primis ad eum pertinere Voluerunt, ut cum magistratum iniisset, statim adhibiti, in consilium Gymnasii nationibus , de anni conseisquentis Prosessoribus per eorum suffragia deliberaret , aliis confirmatis , aliis dimissis , aliis a. Iiunde evocatis, pro varia hominum fama , &Scholarum, quas regerent, frequentia. Quamvis autem arbitria hare summo civitatis Praesidi, quia cumque esset , subjicerentur , qui & mutare quaedam , & addere interdum nomina alia , &Pro cujusque merito, atque aerarii viribus partiri stipendia solebat; attamen magna semper Gymnasticae deliberationis habita ratio est , ne juventus, coitione facta, quod non raro minabatur, ad alias abiret Academias. Illud enim ce tum & exploratum est, non tam rectam juvenis
tutis institutionem primis illis temporibus quaeri consuevisse, quam Urbis frequentiam, undecumque tandem esset . M quae frequentiam comitabantur, Reipublicae opes. Huc spectant decreta legesque omnes, quae ad Professorum electionem pertinent; huc docendi arbitria studentibus ipsis, ad ingenii existimationem colligen. dam, permissa I huc multiplex illa scholarum copia , in quas discerptae suere Iurisprudentia, Medicina, Philosophia, pro Vario temporum ac
nationum usu, pro aliarum Universitatum consuetudine, pro juventutis desiderio, cui nihil est satis , ubi sentiat sibi indulgeri . Et sane ita
fieri necesse erat ante inventam typographiam, Cum homines magis , quam libri quaerebantur, di fama regebat omnia ; nec ulla erat vel brevior s