장음표시 사용
121쪽
1o 6 OCTAVUM. Rogerius ad tempus substituatur , donee Gnduca. ν Rynaldus Perusii docebat ) vel alius e
cellens Doctor , ut lectura maxime necessaria non remaneat sene concurrente quod assert maximum
incommodum o damuum huic GFmnasio et quoniam ob eam causam multi Scbolares ex Mo Urbe disi Eunt , multi venire recusenν , m pauci , qui bis de Mur, contrissantur. Graviores sunt litterae Petri Pinti Rectoris , anno sequenti V. Kal. Iunias ad Triumviros scriptae , quibuS declarat, Gymnasium ad Mibilum redigi . Postea nihil valuit ad priorem frequentiam restituendam; quamvis primum quidem per Substitutos RNersum,& Μanticam, deinde vero per Joannem Cepha. Ium Prosessorem ordinarium scholae contuitum esset. Etenim anno Μ DLXXU. III. id. Novembr. concessa iacentia es Bernardino Bidelis Generali, non obsante Statuto, ut possit laborare, ligare
libras: σ hoc sanis ejus inopia, parvo num in re Scholarium . Non deerant prosccto ea tempestate viri praestantissimi, qui docerent; imo, si
quando umquam , certe per ea tempora in Italiae Gymnasiis redundarunt. Sed, jam propagatis per typographos in quolibet litterarum genere operibus luculentissimis, & pretio in dies min re prostantibus , eum domi quivis haberet unde disceret , minime necessarium videbatur huc &illuc peregrinari, ut hominum vox exciperetur. Ne Isocrates quidem Demonicum suum longa itinera suscipere jussisset, ut Philosophos audiret, si divinum hoc typographicae artis inventum in ea tempora incidisset . Id eum reputo, Val.
122쪽
de miror , ne nunc quidem deesse homines anistiqua bonitate, qui dilciplinarum Prosessores docere dictando cupiant . Quasi vero in tanta librorum copia, qui communi judicio probati sunt,& exigua parari pecunia possunt , dictata hominis nescio cujus excipere praestet, tempusque a ditioni destinatum scribendo fallere. Omnis jam, reperta typographia , docendi discendique ratio
commutata est, non secus ac belligerandi, repe to pulvere igneo. Ceterum, inclinante saeculo , augeri ac celebrari Gymnasium coepit ; jamque sub ejus finem scholarium tria millia Patavii erant , ut resertoculatus testis Inguisus de Comitibus . Sed hiequidem tumor fuit potius , quam bona & firma habitudo : siquidem paullo post defluxit , ut est in Diario Nicolai de Rubeis ad annum MDCΙΙ. Quod si quis a nobis quaerat, quae si in praesens Gymnasii frequentia, quidve sperari in posterum possit, ajo , assirmo , & confirmo , eam
esse tantam, quantam Venetarum regionum conditio requirit ; nec majorem pro temporum natura esse posse, nec umquam fore minorem. Ex
quo enim Senatus decrevit, nulli hominum in Veneto Dominio Doctoris titulum bono esse, nisi in Patavinis Collegiis sit acquisitus , nec sine Gymnasii frequentatione acquiri posse , omnino necesse est , talem esse in hae urbe studentium frequentiam , eamque perpetuam , qu
Iem & medendi ratio & jurisdicendi in tota Veneta ditione poscit . Fieri potest, ut annus
123쪽
io 8 OCTAVUM. aliquis non ita plenus sit , sed proximi dubἱo
procul erunt uberiores ' atque ita alternis pro rerum ac temporum discrimine .
124쪽
De Caussis Controversiis, quae ad Patavinae υerstatis Collegia
UNiversitatis Patavinae famam nihil est quod
magis amplificarit, quam caussae & contro- Veritae, quarum disceptatio & cognitio ad illam ex tota Europa olim deserebatur. Fere autem ad jus publicum Principum & populorum pertinebant,' Vel ita graves erant, ut licet in privatis ersarentur negotiis, hoc tamen quasi Themidis responso dignae viderentur. Propositae cum essent, statim Iurisconsultorum , qui Collegium componebant , concilio convocato , quatuor eligebantur praestantes viri , qui eas examinarent ; &sive convenirent , sive dissiderent , ad ordinem totum reserebant , ejusque tabellis judicium permittebatur. Placet ex multis , quae descriptae in Actis servantur, ad rei specimen, unam memOTare , quam anno saeculi praeteriti primo Μaxi. milianus Rheni Palatinus, & Bavariae Dux , ad Patavinam Universitatem transtulit . In Magica vertitur superstitione, hoc est in crimine utique atroci, exsecrando, detestabili, sed tamen interdum , pro arcanis quibus obscuratur , ita ambiguo , ut alii veneficium judicent vanitatibus obis tectum, alii fallaciam putent ingenii versuti ad quaestum & errorem, nonnulli etiam captae mentis
125쪽
I IO NON M.tis vitium existimari velint: nequid de illis di.
cam , qui inter ludiorum praestigias magicum mmne artificium reserunt . Quomodo puniri debeat, legibus constitutum est; quomodo autem cognosci , & manibus teneri, non ita plane &aperte constat. Hoc enim ipsum , nisi salior, ad ejus malitiam & calliditatem pertinet , qui
tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret ,
dare operam, ne insidiae, quas hominibus tendit, in aperto sint. Paullus Papponerius cum uxore Μaevia & tribus filiis , Gumperto annorum XXII. Iacobo annorum XX. & Cypriano annorum XI. ex pago quodam Noricorum in vincula ducti , mulis Iorumque criminum comperti , praesertim vero magicae superstitionis, exusti sunt; Cypriano tamen prius in carcere baptizato, quem mater cum utero ferret, Daemoni sacraverat.
Quosdam maleficii socios morituri indicarunt, inter quos Ioannem Clasium textorem , & Annam cum filia Ursula, qui rite damnati eandem
poenam subierunt. Insimulatae sunt etiam sceminae tres, Barbara, Sempronia, Μaria, & in carcerem conjectae. T ta controversia de his est. Barbaram enim india
cavit primum Iacobus Papponerius Paulli filius qui dixit , se bis eam vidisse in nocturno sagarum conventu ; deinde Clasus textor; tum Ursula Annae filia, & Anna ipsa , quae illud insuper addidit, Barbaram filios duos cum peperisset, puerum anno ΜDLXXVII. & puellam bi-ςnnio post, utrumque veneficiis ac devotionibus
126쪽
Interemisse ; & quidem intra annum aetatis primum, ut est in more sagarum.
Semproniam idem Iacobus indicavit, & Gu
pertus frater: asserentes se eam vidisse in nocturis nis sagarum conventibus . Confirmavit eorum mater Maevia; addiditque, septem ante annos ejus incantationibus magicis excitatam tempestatem
suisse , quae segetes exussit I itemque mulierem gravidam ad abortionem ejus maleficiis compul fam periisse Mariam denique Iacobus Papponerius , Anna ,& Ursula ejus filia se vidisse affirmarunt inter
sagarum coetus nocturna solemnia celebrantem.
Atque hae indicia primum inter quaestionis tormenta facta sunt, postea vero ad judicum is
Missi sunt igitur Patavium qui quaererent primum , utrum indicia haec satis gravia suerint, ut sceminae in vinculis haberentur; & utrum deintineri tamdiu debuerint , dum se de criminibus purgarent. Tum de eo quoque consultum Colis legium est, utrum pro ratione eriminis, quod a Theologis & Iurisconsultis inter crimina exceapta numeratur , ex plurium judicio , qui tamen nec loci , nec temporis meminerunt , sceminae nulla suspicione diffamatae torqueri possent . Et quia foeminae istae multis exceptionibus aecus tiones repellebant , & advocatos postulabant Phinc ortae quaestiones aliae admodum triginta duae, quibus singulis responsum a Collegio est. I. Utrum plurium indicia sine caussis aliis satis aleant ad eos torquendos, qui sunt indicati. II.
127쪽
o1 NONUN. II. Utrum indicantis inimicitia, quae infirmat indicium , probari debeat per duos testes , an satis sit ad infirmandum, si praesumatur, vel probetur per testem unum.
ΙΙΙ. Utrum capite damnati , cum alios indieant, poenitentiae sgna dedisse debeant, ne odio aut animi levitate indicare censeantur quamVis sagarum poenitentia rarissima sit. IV. Utrum illa omnia , quae requiruntur in Constitutione Carolina XXXI. ad habendam quaestionem de magiae suspectis ex indicio unius, requirantur etiam ubi plures indicant. V. Utrum in criminibus exceptis, cujusmodi est sagarum maleficium , infami credendum sit personam indicanti famae integrae . Quid si infames, qui indicant, plures sint λVI. Utrum in criminibus exceptis , qui a
pluribus probrosis & infamibus indicatur , trahi possit ad quaestionem , quamvis ipse sit fama
VII. Utrum quis interrogari per quaestionem& tormenta possit , si plures asserant , eum in sagarum conventibus suisse, quamvis nemini no-
VIII. Utrum de illo , qui accusatus a pluribus est , quod sagarum conventus frequentarit, sine ulla loci vel temporis significatione, haberi quaestio possit. IX. Utrum in crimine hoc & similibus exceptis admittantur testes singulares de circumstantiis , qui tamen omnes de rei substantia & eL sectu inter se conveniant : tum etiam utrum istius
128쪽
ris habeant ad reum torquendum. X. Utrum, cum plures sunt indicantes, requiratur ad fidem , ut quilibet eorum inter qua instionem confirmet, an quaestio necessaria sit dumtaxat in unius indicio. XI. Utrum in criminalibus caussis unius testimonium mulieris sit admittendum: utrum ex duarum mulierum testimonio torqueri aliquis possit:
XII. Utrum mulierum delationes & indicia ex eo majorem fidem saetant, quod nihil sit in virorum dictis, unde infirmentur. XIII. Utrum plurium minorum delatio satis habeat ponderis & fidei ad quaestionis tormenta
XIV. Utrum verisimilitudo criminis, quod ab unius delatione pendet, satis valeat ad torquen
XV. Utrum qui socium indicant magicae suis petuitionis , si ipsi aliis criminibus sint implici.ti , satis idoneum ad quaestionem & tormenta indicium faciant, praesertim cum plures sunt. XVI. Utrum indicantis poenitentia & revocatio extra judicium iacta ita infirmet delati nem judicialem , ut non amplius torqueri reus possit. XVII. Si nulla instrumenta magica inveniantur apud reum . utrum delatorum fides ita infirma sit habenda, ut tormentis locus non relin
129쪽
exceptis lassiciant ad quaestionem habendam e tum quae indicia revera lassiciant. XIX. Utrum judex in criminibus atrocioribus& occultis promptior esse debeat ad tot quendia m. XX. Utrum in crimine, de quo agi Lur, Per
sonae dignitas eximat a tormentis.
XXI. Utrum in criminibus atrocioribus grais vior de reis habenda sit quaestio, quam in aliis:& eum sagae plerumque pervicaces sint, & m leficio ad silendum obduratae, quodnam sit hoc in crimine tormenti genus opportunissimum. XXII. Quoties possit in quolibet judicio toris queri reus, & quamdiu in tormentis detineri. XXIII. Ad summam quinam si quaestionis modus pro varietate criminum adhibendus. XXIV. Num judex possit quaestionem inc piam intermittere, & post dies aliquot repetere. XXV. Quid sentiendum sit de infusione aquae frigidae in tergum rei, qui fune torquetur. XXVI. Cum sagae pervicaces & obstinatae esse soleant, utrum, & quando repeti tormenta possint , non quidem ex novis indiciis , quod eratra controversam est, sed ex iis, quae jam per quaestionem primam purgata videntur. XXVII. Utrum jure ac legibus nitatur quod
vulgo serunt, neminem ultra tres vices intermingari per tormenta possie ; & num die uno trina haec quaestio haberi debeat , an pluribus . Quid squis tot criminum postuletur, quorum examen die uno absolvi nequeat λXXVIII. Utrum locorum consuetudines in to
quendi modo sequendae sint. XXIX.
130쪽
XXIX. Num torquendi modum & rationem judex superior inferiori praescribere possit. XXX. Utrum in criminibus atrocioribus &exceptis dandum sit reo actorum exemplum, an satis sit indicia illi coram judice aperire. XXXI. In eriminibus atrocioribus concedendine sint reo advocati , quorum fiducia audacior fiat ad negandum. XXXII. Utrum collatio sagarum , & interr gatio unius coram altera , utilis sit ad earum
maleficia detegenda, & purganda indicia. Qui vis, opinor, intelligit, quanti negotii sit,
tot quaestionibus , nec sane de medio sumptis, facere satis. Attamen, quod usuvenerat, Collegii Patres pro sua gravitate & sapientia sngitulatim responderunt. Et ne longum faciam sum ina responsi suit, in nullo crimine , quantumvis gravi & occulto, communem judiciorum ordinem praetereundum esse e quoties de sortunis & capite agitur, non esse levibus aut obscuris probatio. nibus locum: in criminibus exceptis augeri pro illorum modo poenas posse, non tamen legibus, aut naturae injuriam facere licere, vel misso, vel
imminuto probationum examine et ceterum ubi
de scelere agitur vel in Deum , vel in Principem , solemnia quaedam , quae ex forensibus sor mulis & sola consuetudine pendent , praeteriri
Nunc caussae potissimum Catharenses ad P tavinum Iurisconsultorum Collegium afferri solant, ubi ex deditionis pacto cum Venetis iniis to , & peculiari ejus civitatis jure , supremia