Anastasii bibliothecarii Sedis Apostolicæ Collectanea. Quae in gratiam Ioannis Diaconi, cum ecclesiasticam historiam meditaretur, Græcis versa concinnauit

발행: 1620년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

s Exilium S. Martini

que multitudo populorum usque ad hippodromium conferta conuenientium illic. Statuerunt ergo reuerentissimum virum in medio solarij dispositionis, praesentia totius Senatus subnixum hinc & inde. Facta est ergo constipatio subito non minima re exiens ab Impera. re Sacellarius apertis ianuis triclinil insolarium, diuidere uniuersum populum iussit. Veniensque ad Lanctum ac vent. rabilem virum MARTINvM Apostolicum,dixit ad eum: Vide quomodo Deus. te duxit,&tradidit in manus nostras.Tu nitebaris contra Imperatorem, quid tibi spei erat 3 Ecce dereliquisti Deum, Mi dereliquit te Deus. Et continuo exclamans Sacellarius quendam astantium excubitorum tonsorem , praecepit sine mora auferre psachnion summi At Apostolici atque praecipui pastoris omnium Christianorum , qui orthodoxam sanctorum Patrum & Synodorum conse sionem, hoc est fidem confirmauit, Mnoui erroris exortos auctores, noUOS Videlicet haereticos, cum impiis dogmatibus eorum canonice dc synodico anathematiEauit. Cum ergo incidisset psa clinion viri excubitor, corrigiam

112쪽

campagiorum eius, statim tradidit eum Sacellarius Praefecto urbis,dicens: Tolle ..cum , domine Praefecte , re continuo timembratim incide illum. Cum his ain ..tem omnibus iussit astantibus anathematigare eum. quod& fecerunt. Non responderunt autem huiuscemodi voci viginti virorum animae. Sed omnes quique hoc ipsum videbant, dc sciebant

quia est Deus in coelo conspector eorum quae fiebant, di inista vultu cum multa

moestituditie recedebant tribulati. Suscipientes ergo eum carnifices,exuerunt exterius eius pallium sacerdotalis stolat,& scindentes alas tunicae, quae erat interius a summo usque deorsum, circumposuerunt ferrea vincula in Lanctam eius

ceruicem per omne corpus eius trahentes eum vi,non concesserunt penitusci alicubi residere,& animam refocillare,sed a Palatio duxerunt eum publicantes & delione stantes per medium ciui talis ad Praetorium,& gladiu S coram eo. Erat autem dolor mAgnus beato illi, de inenarrabilis. oppido enim erat fessus Minfirmus, prae tantis incommodis futurus relinquere animam a pressura passiopum, ta tenuitate corporis. Attameri

113쪽

bi miliam S. Martini

gaudens spe confortabatur in Domino: re quo magis cum afflictione & vi trahebatur,eo sereno obtutu duehus cum multa constantia animae iustus, cum vno solummodo indumento a summo discisso in duas partes,& sine cinctorio sequeba. tur,adeo ut interiora eius quodammodo nuda panderentur, Ss multifaria quidem continuo populorum conspectis quq fiebant, gemebant, ut veritatem dicam, Iacrymabantur. Pauci autem ministrorum Satanae gaudebant, & subsannabant, re capita transeuntes sicut scri-- ptum est mouebant, dicentes : Vbi est Deus eius,& ubi fides eius,& ubi doctri. si na ipsius Qui cum venisset in Praetorium dehonesiatus,& a carnificibus vinculatus cum gladiis,coniecerunt eum in unum carcerum cum homicidis, & post unam quasi horam tulerunt cum inde, dc transposuerunt in eam quae dicitur Diomedis custodia in praetorio Praefecti. Tanta autem instantia & vi trahebant eum vinculis nexum, ut dilaniarentur crura & poplites eius,& sanguis effveret per ascensum scalae eiusdem custodiae. Sunt enim scopulosi Sc asperi valde, cpenitus in altum porrecti gradus. Erat

114쪽

Papaedi Minyrae

Eutem ipse beatus praesentis vitae proximus iam carere, suppliciis anima deficiente etiam ante gladium,cum iam non valeret conscendere cum se trahenti- btis . Introducentes ergo eum quomodocumque in custodiam decidentem saepius &surgentem, posuerunt in scamno indutum calibis& catenis. Tunc enim, quando traditus est a Caipha Pilato ut crucifigeretur,hoc est a Praefecto, continuo cum exuerent eum carnis ces , grauiter algoribus vexabatur. erat enim intolerabilis hiems . Imposuerulei grauita sima ferri pondera, & nullus aderat ei

hominum eius proprius, excepto uno solummodo Clerico adolescente: quique commanens ei in custodia,&superstans , lamentabatur magistrum, sicuti Petrus. Erat etiam conuinctus magistereustodiae eidem beato, quoniam sic erat mos,ut futurus pati per gladium Conuinciretur magistro custodiae. Erant ergo duae mulieres, genitrix & nata,praenominatae custodiae claues tenentes, quaequo

aspicientes importabilem dolorem Sancti illius, qui inter tot poenarum genera, quae aderant,algore quatiebatur durissimo et motae compassionibus quaerebane

115쪽

Exilium S.Martini

aliquam exhibere misericordia cum eo. re contegere eum, sed non audebat propter conuinctum Z custodiente carnificem. Putabant enim actutum venturam

censuram ut trucidaretur. Post quasdam vero horas, cum vocassent quida ab imo ex ordine militari magistrum vigiliae carnificum, descendente eo, una mulierum ergastulorum illorum pietatis viscere ducta accedens amplectensque bellatorem Christi,& Apostolicum patrem, portansque recinauit eum in proprio thoro suo, contegens utiliter Si inuoluens. Mansit autem Vsque ad vesperum sine voce. Vespere autem facto, misit ad eum Gregorius Praefectus Eunuchus excubiculariis maiorem domus suae, Cum

paruis cibariis, qui refecit eum, dicens,' Ne deficias in tribulationibus, confidia

V mus in Deum, non morieris. In quo ma- ' gis aggravatus ille beatus ingemuit. Ab- ' stulerunt autem ferrea vincula Continuo ab eo. Seoienti vero die abiens Irn-perator in Patriarchium visendi gratia

Paulum Patriarcham,(proximus enim erat mortii narrauit ei quae consummata sunt in sanctissimum virum. Ingemiscens

vero Paulus, de conuersus ad parietem

116쪽

dixit: Hei mihil At hoc ad abundantiam iudiciorum meorum actum est. Percontatus aute ab Imperatore quamobrem hoc dixerit, respondit: Numquidnam,domine, non est mirabile talia pati Pontifices Tunc attentius adiurauit Imperatorem sufficere ei in his quae passus est , nihilque amplius sustinere. Vnde audiens beatus ille ac Apostolicus vir,quod non suscepit quod expectabat, non gratum habuit tale promissum, sed

penitus moestus effectus est. Festinabat enim explere bonum certamen, & abire ad eum quem desiderabat. Interea defuncto Paulo,& Pyrrho residere nitente, atque quibusdam Ecclesiae contradicen tibus , Ar prohibentibus , libelluinque eius publicantibus in Palatio, asserentibusque quoniam &a beatissimo Paulo anathematigatus est : Pyrrhus reprobatus est Sacerdotio propter libellum quem fecerat Romae. & multa commotione facta, post dies octo defuncto Paulo,dirigitur ab Imperatore ad Diomedis custodiam ad magnanimum Papam Demosthenes rescriptor & collaborator Sacellarij,& Libelli fius cum eo. Intrantes vero, dixerunt ad eum: Dominator no-

117쪽

ys milium S. Martini

ster eximius Imperator misit nos ad te, dicens: Ecce in quanta gloria prius consistens , in qualem ordinem teipsum duxisti. nemo tibi fecit hoc, sed tui pse tibi, metipsi. Ipse autem nihil aliud respon-D dit, niti solum hoc. Gloria & gratiarum,a actio per omnia soli immortali Regi. Dicit ad eum Demosthenes rescriptor: Significauit tibi dominator, dic nobis ea quae de Pyrrho expatriarcha hic & Romae subsequenter gesta sunt. Pro qua causa abiit Romam 3 iussus, an proprio proposito Respondens sanctus Papa di. xit: Proprio proposito. Ait Demosthenes et Libellum illum quomodo fecit ecompellente aliquo Respondit sanctus vir, nemine, sed propria propositione. Demosthenes inquit: Veniente Pyrrho Romam,quomodo suscepit eum sanctus vir Theodorus decestar tuus Papa uti Episcopum 3 Respondit aequanimis Papa,& quomodo non qui prius quam veniret Pyrrhus Romam, manifeste scripsit huc, hoc est beatus Theodorus ad Paulum , utpote ad eum, qui indecens fecerit,& alterius thronum inuaserit. Deinde autem sponte sua eodem Pyrrho vemente Romam ad vestigia beati Petri,

118쪽

Papae et Martyris ὴ,

quomodo non haberet eum suscipere praeceitar meus,& honorare,ut pote Episcopum Respondens Demosthenes dixit: Vere veritas sic se habet. Vnde autem sumebat ea quae ad usum sui corporis erant necessaria Dicit beatus, Manifeste de Patriarchio Romano. Ait conis

certator, halis panis dabatur ei Respondit honorabilis vir : Vos domini mei, nescitis Ecclesiam Romanam Dico enim vobis, quia quisquis venit illuc miserabilis homo hospitari , omnia ad usum praebentur et , & nullum immunem suis donis sanctus Petrus repelli venientium illuc: sed panis mundissimus& vina diuersia dantur non solum ei, sed& hominibus eius pertinentia. Si ergo in miserabilibus hominibus haec fiunt, qui venit etiam honorabilis sicut Episcopus, qualem sumptiam habet susciperet Dicit ad eum Demosthenes: Nos didicimus, quia vi fecit libellum Pyrrhus Romae, requia lignea vincula sustinuit, Ac mulcadolendo passus est . Respondit vir ille beatus, & dixit: Nihil tale factum est.

Nam iii si quia formidine aliqvi tenen- cur, non possunt forte loqui veritatem.

Hic sunt Constantinopoli plurimi, qui

119쪽

1oo Exilium S.Martini

tunc erant Romae,& sciunt quae ibi gesta sunt. Ex quibus interim superest Plato

Patricius , qui tunc Exarchus erat, quique direxit homines suos tunc ad Pyrrhum Romam. percontamini cum de his si mentior . Verumtamen, quid volumus plurima quaerere Ecce in manibus vestris retinetis me,& quodcumque vultis consummate in me, Deo indulgente in vestra est potestate. Vtique si membratim inciditis carnes meas, sicuti Praefecto iussistis cum me traderetiS, non communico Ecclesiae Constantinopolitanae. Ecce hic sum, examinate me, retentate, & inuenietis experimento gratiam Dei, & fidelium seruorum eius. Iterum Pyrrhus in medium venit, qui totiens anathematietatus & nudatus est diuino honore. Stupefactus autem Demosthenes Rcscriptor , & admirans super

hac voce aequanimis Papae audaciam atque constantiam pro Christo in morte sua, equidem ad hoc positus erat calix passionis. Similiter & hi qui consequen-

res erant ei stupentes, accepto libellario seriatim cuncta dicta a beato viro, conscribentes recesserunt. Fecit ergo reuem

entissimus Papa in eodem Diomedia

120쪽

Martyris. Iorergastulo octoginta quinque dies post

primas nonaginta tres, hoc est omnes simul CLxxv III. Venit igitur Sagoleba Scriba, dicens, quia iussus sum auferro te hinc, & transferre in domum meam,

Ac post dies duos dirigere te quo iusserit

mihi Sacellarius. Interrogante aute in P pa quo ducendus esset, vel in quem locum, noluit ei dicere. Rogabat ergo Sanctus ille, ut sineretur in eadem custodia, quousque exularetur, SI ad horam auferretur de custodia. 32 nec hoc concessum est ei. Sed circa occasum solis dicit venerabilis Papa his qui erant in ergastulo Accedite fratres, vale faciamus, quia ecce nunc aderit qui auferat me hinc. Et haec dicente eo, hauserunt singuli calicem. Et surgens sereno vultu cum multa constantia atque gratiarum actione, dicit ad unum concurrentium sibi dilectum, qui erat ibi: Veni, domine Sater & da mihi pacem. Erant porro praecordia fiatris illius, sicut mihi ipse referebat in illa hora, qualia ut coniicio discipuli

illius contemplantis Dominum in cruce. Non valens ergo, ut aiebat, cohiberet seipsum , vocante eum beato ad osculum, irrugi it fratri ut leo. Cum eo autem.

SEARCH

MENU NAVIGATION