Anastasii bibliothecarii Sedis Apostolicæ Collectanea. Quae in gratiam Ioannis Diaconi, cum ecclesiasticam historiam meditaretur, Græcis versa concinnauit

발행: 1620년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

que linguae quaedam rerum gestarum conscripta series ad tuam notitiam deuenisset. Quapropter qui tantae me imperitiae recognosco, ut nec ipsius linguae meae, in qua natus sum, ne dixerim alienae, vim penetrare sufficiam; ac per hoc nunquam interpretandi quacumque ramtione conamen arripere praesumptissem. consentiens a magistris reprehedi, quam

te a praedicta torpore meo texenda Historia remouere,satisfacere tibi ecce pro viribus maturaui. Credes plane a te corrigendum, quicquid meum distortum, poliendum quicquid repertum fuerit

impolitum. Sane fateor, testimonium mihi perhibente conscientia, mallem haec re huiusmodi ab aliis fieri, non tam

laborem fugiens, quam imperitam Vndecumque scientiam meam, si tamen

scientia, aeno magis inscitia sit dicenda, non nesciens, si alua pace fraternitatis tuae, seu scribendae a te Historiae proposito, haec omittere potuissem: qui profecto tanta luce sapientiq rutilas, ut a monon quod necessarium, sed temerarium experiri saporem proposuisse videaris. Itaque mihi, interueniente obedientia,

sata ab aliis rustica falce collegisse, At ad

22쪽

od Joannem,Diaconem. F

aream Latinitatis fideli humero transuexisse sufficiat, nil videlicet addenti vel

minuenti. TUUm autem erit,adiectis sem, tentiis,veluti quodam ventilabro iudicij opus histori dilatare, & verba nostra, quae in ea inserenda decreueris, quasi quaedam frumenta purgare. Verum nos sic S: haec & alia interpretandi propositum sumpsimus , ut nec ab ipsa verborum usquequaque circumstantia discessisse noscamur,nec pro posse a sensus veritate decidisse videamur. Porro nouis. simorum temporum breuia quaedam O-l puscula transtuli,quoniam priorum temporii gesta priores, immo maiores nostri transferentes, nos in huiuscemodi opere praeuenerunt, quemadmodum &lon-' ge praestantius transcenderunt. Igitur' post Chronographiam tripertitam,quam te hortante transtulimus, realia quaedam breuissima opuscula, quae ad petitum diuersorum patrum & frErum nostrorum . interpretati sumus, ad manus nossrcvenire contigit Apologiam quarti I o AN- Ni s Romani Pontificis pro Ho Nostro Papa a calumniatoribus impetito, quod unam Domini nostra I Esu CHRis Trtantum scripserit volutatem. Quae vid

23쪽

licet Apologia satis hunc,ut reor,excus bilem reddit, licet huic sexta sancta Synodus quasi haeretico anathema dixerit, uin Dei solius iam iudicio positum reprobationis telo co derit : cum haereticus non ex erroris tantum deceptione, quantum ex eiectione non recta&contentiosa pertinacia generetur. Quis auteerit, qui nobis interim dicat, utrum ipse pro certo dictauerit Epistolam,de qua illum anathematiZandi fomitem calumniatores susceperunt: cum & exscriptoris vel indisciplinatione, vel in Pontificem odio quid contingere tale potuerit Quamuis non ignoremus, docente sancto Maximoin Epistola sua,quam Marino scripsit Presbytero, sanctissimum hac scripsi ne Io ANNEM Abbatem. Esto, re ipse dictator extitit: quis hinc illum interrogauit quis intentionem inuestigauit quis hunc corrigere voluit, &il-- te percontanti, aut emendare conanti restitae, vereontientionibus seruiens re- sulcauit praesertim cum in Evangelio il- 'si i , Io, quo dicitur, Nolite iudicare, O non iudicabimini, det cetera, nihil aliud praecipi magnis etiam magistris Ecclesiq videtur,

nisi ut ea facta, quae dubiu est quo animo

24쪽

Ad Ioannem Diaconem. Ffiant, in meliorem partem interprete- mur. Sunt quippe quaed in facta media, quae ignoramus quo animo fiant,

cum bono & malo fieri possint, de quibus temerarium est iii dicare, maxime ut condemnemus. Denique duo sunt, in quibus temerarium iudicium cauere debemus, cum incertum est quo animo quicquam factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit, qui nunc vel malus vel bonus apparet. Q intum autem temerarium sit iudicium praecauendum, aperte Dominus indicat, qui de Sodomitis more nostro loquitur, dicens: De- Gen. it. flendam, O videbo, utrum clamori m, qui ve- 2I. nit ad me, opere compleuerint,an non es ira, ut sciam. Et rursus per Moysem, Ne maledicas Levini'. surdo, ait, nec coram caeco ponas ofendiculum.

od eisdem pene verbis Apostolus monet, se nussu que, inquiens , nostrum ii

pro si ratione reddet Deo. Non ergo amplius inuicem iudicem in sed hoc iudicate magi, , ne ponatis omendiculum fratri, ve candalum. Q in sautem magis surdus, vel mutus dicendus est, quam is, cui, cum exanimis S dissolutus iacet in sepulcro, nec auris patet . ad obiecta solemniter audiendiam, nec 's aperitur ad obiecta rationabiliter Lem .

25쪽

fellendum. Verum de huiusmodi iudiciis sufficiunt quae venerabilis ANASTA -sius Apostolicae Sedis Praesul ad ANASTASIvM Imperatorem scribens, sacrae Scripturae auctoritatis pondere grauida docet. Sed ne videamur tam sanctam, tamque reuerendam Synodum accusare,vel temere reprehendere,licere nobis opinamur de illa sentire,quae sanctos Patres nostros de Chalcedonensii magna Synodo sensisse non ignoramus. Q rum unus, sanctus videlicet Papa GRE COR Ius, usque ad prolationem tantummodo canonum hanc suscipiendam fore signauiL. Beatus autem aeque Papa GELAsius in tomo de anathematis vinculo

qualiter eadem Synodus recipienda sit, luculentis exemplis,& nonnullis diuinis testimoniis innuit , ubi horum circumstantiam tali deliberatione concludit. Haec, inquiens, & huiusmodi exempla nos edocent, & testimonia diuina confirmant,no omnia passim 1 quocunmque dicta, vel ubicumque scripta indita

ferenter accipere, sed Ietentis bonis quae noceant refutare. Nam de hanc quoque sanctam Synodum canonica quaedam

Capitula promulgasse, Graecox una sc*i-

26쪽

Ad Ioannem et laconem.

pta testantur, quae tamen pene omnia, quia Sedes Apostolica non approbauit, tota Latinitas reprobauit. Sed quid de, hac sola dicimus cum S secundam uniuersalem Synodum , quae primo Con- stantinopoli celebrata est, in causa pri. maius Ecclesiarum , Sedes Apostolica non admittat: quin & omnes Synodos sic recipiendas decernat, Vt Chalcedo- inensem Synodum admittendam fore praedictus sanctus Gelasius Papa describat,pro fidei scilicet communione,& veritate Catholica & Apostolica, pro qua hanc fieri Sedes Apostolica delegauit, 'factamque firmauite Verum , si omnia cxaggerare volumus, quae in HONOR 11 Papae excusationem colligere possumus, facilius charta nobis quam sermo defi- Ciet, S interpretandi propositum ad dictatiosi is profecto vertemus eloquium. Vnum tamen dicemus, quod reticeret proculdubio non debemus, quia talis esti dictus Honorius, qualis est pronun- , ciatus: quod si talis non fuit, cui sit praefixa sententia, profecto non erit: qu niam sicut scriptum est, esonio victitissam i est

cie, Dcud autem in corde. ' - T.

SED . ecce, dum prolixius Praefatio adet

27쪽

xe nostra girigitur, ab interpretandi stu , dio procul abscessimus : ostendere gestientes, quod in Apostolicae Sedis petra, quantum ad fidem pertinet, nec etiam per Honorium inuentum sit via. quam terpentis, id est virulentae sectae, vestigium. Sume igitur iam memoratam IOANNis Papae pro HONORIO Apolo-l giam: sume etiam 3c pro eodem ipso

Apologiam ex Epistola MAXIMI Monachi , & reuera Philosophi, Christique Dei nostri Martyris, missa Marino Pres bytero, difforatam. Ipse quippe beatissimus Maximus non solum in iam dicta, sed & in ea quam scripsit ad Abbatem

TH ALAssivM Epistola, iam nominatum defendit Honorium. Verum etiam In

Epistola sua dogmatica , quam ad PE TRvM scripsit illustrem, magnum huncae diuinum appellat. Ex qua scilicet Epistola de eodem Papa Honorio,& HIerosolymitano Sophronio,de quo in translatis a nobis scriptis saepe memoriam fecimus,atque de Pyrrho Constatinopolitano haeretico Patriarcha,dissiorata quaedam atque translata en tibi afferimus, Praeterea interpretati sumus ex Epistola

sancti Maximi ad Marinum

28쪽

Foannem GDraconem. sscripta presbyterum circumstantiam de Spiritus sancti procellione, ubi frustra

causari contra nos innuit Graecos, cuni

nos non causam vel princ pium Filium dicamus Spiritus sancti , ut autumant ;sed unitatem substantiae Patris ac Fili, non nescientes, sicut procedit ex patre, ita eum procedere fateamur ex filio, missionem nimirum processionem intelligentes : pie interpretans , Vtriusque linguae gnaros ad pacem erudiens, dum scilicet& nos & Graecos edocet secundum quiddam 'procedere, Si secundum

quiddam non procedere Spiritu sanctum ex Filio: difficultate exprimendi de alterius in alterius linguae proprietate significans. Siquidem & huiusmodi pia interpretatione sanctus olim ATHANA-sivs Orientales Sc Occidentales super subsistentiae vel personae nomine dissidentes uniuit , dum unum idemque virosque corde credere, sensuque retinere perdocuit: licet ob linguae varietatem aliter atque aliter ore confiterentur, re importunis contentionibus descruirent. Transtulimus etiam quasdam Epistolas Tnto Dosti Papae successoris prae

icti Pape IO AN Nis, iuxta quod ordo

29쪽

poscebat, scriptas ad Paulum successorem Pyrrhi, & consecratoros eius: quOrum, scilicet Ioannis ac Theodori , eximioru Sedis Apostolicae Praesulum, stylus Epistolarum Latina redolet eloquentia:ex quo liquido constat,non Graece ibias, sed Latine fuisse dictatas. Vnde nomiandum,quod nonnulla, quae Latine fuerunt edita, Latinitas funditus mole obliuionis obruta deplorasset,nisi ex Graecorum post fonte librorum haec hausta sitibundo pectore resumpsisset, sicut Epistolam beati Papae FELicis in PETRvM sententiam proferentem Antiochenum damnationis. Quinimmo sicut Mipsum quoque CLEMENTEM , quem Rufinus nostrae linguae redditum, restitutu, & redeuntem ad Gaudentium scribens innuit :& quod Latine scriptus fuerit Mamissus, rursusque receptus, signanter ostendit. Excerpsi nihilominus , re tibi

ecce transsatam praesento,quandam nar- rationis circumstantiam ex Epistola sancti Maximi ad Thalassium scriptam Abbatem , quid Constantinopoli Legati

Romani gesserint, gratia imitandae constantiae in causa maximae pietatis ad re- dargutionem pusillanimorum, oc agno,

30쪽

Ioannem Diaconem. 6scendae potestatis Apostolicae Sedis, contra eos qui ab ipsa quid violenter exto quere nituntur. Porro ecce nihilomi nos exhibeo tibi exiiij gesta sancti Papae. MARTINI , quae ad petitum venerabilis Martini Episcopi Narniensis edideram: una cum Hypomnestico declarari te breuiter gesta sanctorum Maximi Philosophi, utriusque Anastasis, nec non Theodori, ac EuprepiJ,& aliorum.

SEARCH

MENU NAVIGATION