Anastasii bibliothecarii Sedis Apostolicæ Collectanea. Quae in gratiam Ioannis Diaconi, cum ecclesiasticam historiam meditaretur, Græcis versa concinnauit

발행: 1620년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

3r. S. Maximi Epistola

luntates manifeste colligitur. Si enim

contrariam non habuit, naturalem habuit tanquam homo. Q d enim non est contrarium , naturale profecto est. Et nemo contra dicit. Nihil quippe in natura, vel in his, quae sunt secundum naturam, est omnino contrarium. Timor ergo est opinari, quod in eius proprie non est sermonibus scriptum , remoliri aduersarios propriae opinionis tanquam non bonae ad velamentum illius viri literas faciendum : secundum utrumque has praeter illius intentionem falso referentes. Ad uocatum quippe habet rationis sermonem omnem calumniatoris abigentem incursum. Et ego

quidem sic se illius habere sensum existimo, ab omni suspicione purgatum. Certiorem autem mihi hunc sanctissimus fecit Presbyter,dominus videt icet AN A-sTAsius Abbas a seniori Roma reuersus, vir scilicet incomparabilis, virtuteque diuina & prudentia venustatus: qui asserens, quod multum sermonem mouerit ad sacratissimos magnae illius Ecclesiae viros, propter Epistolam, quae ab eo fuerat ad Sergium scripta,percontans

cuius rei gratia, vel qualiter in ea inserta fuerit

52쪽

Ad Asirinum viresbyterum. M

iuerit una voluntas, S inuenit haesitan tes in hoc, SI rationem reddentes. Ins per &: eum, qui hanc per iussionem eius Latinis dictauerit dictionibus , domianum videlicet Abbatem Io ANNEM sam ctissimum symponum , affirmantem, quod nullo modo mentionem in ea per numerum fecerit unius omnimodis voluntatis : licet hoc nunc sit fictum ab his, qui hanc in Graecam vocem interpretati

sunt: verum nec quamlibet exinanitionem vel abolitionem naturalis secundum humanitatem Saluatoris voluntatis, sed eius quae nostra est, AI reproba facta, perfectam deiectionem de interemptionem. Iuxta quod &in inuicem eorum quae unius generis sunt efficitur bellum. Ostendere volens, ab omni esse peccato mundam assumptam carnem , secundum sacratissimorum eloquiorum , & paternarum doctrinarum traditionem. & apparet qualiter huiusmodi sermones concinentes sint cum his, quae modo sunt ab exiguitate mea recitata, & veluti astipulatores fa- pro Hos o Rio defensionis. Ego, cum haec ille ratiocinando respondisset,

miratus sum , oppido cognoscens subib

53쪽

3 S. Maximi ad Mar rest.

Iitatem ipsorum, & obstupui quodammodo super astutia eorum, qui pro uno frustra omnia gerere impie audent, revolunt, sicut eis ab olim moris, & nunc est, furtivis S falsis narrationibus, eos, qui contra se magnanimiter agoniZant, taliter, quin & absque omni ratione ad se insos attrahere, & sensum fraudare, qui De nullatenus sequitur. Necessario ergore hoc cum didicissem , significavi tibi

domino , honorabilis Pater, quatinus per omnia munitus, habeas qualiter insequaris aduersariorum phalanges : Verboque indefesse iaciens,& fide potenter superans , gloriamque hinc Vnigeniti in praeconium habens, & diadema huius communionem per gratiam Munitatem.

54쪽

DIFFLORATIO

EX EPISTOLA

EIUSDEM S. MAXIMI

illustrem, Tyrrhi sane si Sophroni, Hiero- sol mitani Episcopi, atque Papa H norij mentionem facit, ita post aliqua

prosequutus.

labis dignatus es significare indigno seruo tuo propter Abbatem Pyrrhum. Et post pauca. Et futurum profecto esset, ut hac forte pro causa ad kedargutionem illius & omnium, qui secu ndum illum impiam nouitatem sectantur ita differenter , ad diuinitus conseruanda tua & famosisItina vestigia properarem. atinus scirent omnes, qui secundum vos pietatis sunt amatores, illorum una

55쪽

S. Maximi Epiriola

cum omni prorsus inscitia, impietatis quoque superfluam abundantiam. Sed tismui ne putarer extra sacra quicquam agere iura, praeter voluntatem hoc faciens sanctissima: Sedis Apostolicorum virorum, qui uniuersam plenitudinem, Catholicae Ecclesiae bene ducunt, de ordinate secundum diuinam legem deducunt. QDniam hac diuina videlicet lege consistunt caelestia & terrestria , Moportet ab ea nequaquam exorbitare,

sed quae sunt diuina secundum Deum

agere illos, qui sancte secundum vos viuere propomerint: quatinus & Deum gestorum habeant curatorem , & sine successu receptionem . QVpniam,famosissime domine, peior his est, quod Mantea intimaui, etiam ab antiquis haereticis noua fides & expositio. Hanc enim multis quibus perdurauit annis i , Episcopatu ad manifestationem reprobae mentis suae, inam Deus & ad nequitiae propalationem saepe nouit longanimiter sustinere r non ut hanc ampliorem perinducias reddat, sed ut hanc ampliorem

factam iiii ius puniat) decessor quidem eius impie in utero aluit, iste vero magis impie genuit. ta rursus posteriores ho-

56쪽

Petrum Illustrem. 3

rum in contemptum excolunt diuinitatis. Et paulo post. Et quod adhuc deterior illis ea mos, re veluti speciale omnium peruersorum haereticorum indicium, quia & suae ipsius impietatis obnoxios, describunt innoxios. Sophronium quippe , qui prudenter diuina perdocuit praedicauit Ecclesiae Catholicae dogmata,se in errorem mouisse hac illacque susurrant. Et oE pauxillam. Diuinus enim Sophronius,ut ipsi testamini, laudabili simi, in Afrorum regione mecum & cum omnibus peregrinis Monachis moras agebat, cum ipsi peruersitates illas fabri- Carent aduersui omnes. Et pact pusilia. Et erat quidem domus omnium per di- Uinam concordiam & unanimitatem in unum Dei fauente gratia in uniuersitate , quae sub sole consistit, pacifica retranquilla fide munitis Ecclesiis. Hi vero, qui horum inuidebant consonantiae, ac in Christum Deum confessioni, veluti quandam caliginosam nubem,

stridentem vel grauem fluctum maris ac barbarorum , nemine hos moUente, quam solo daemone turbationis amico, qui genus humanum ad simultatem concitauit, repente contra veram Christia-

57쪽

38 S. Maximi Epistola

norum fidem nouam excogitaUerunt ecthesim . Deinde sententias pro ea, compositiones iniustas. De in actiones monumentorum. Deinde Synodos latrocinales, Ac concursus Episcoporum

non voto conuenientium, sed violentia contractorum, non exhortatione properantium, sed ex fuga barbarorum peregre proficiscentium. Dein iussiones Scaninas huc atque illuc aduersus pios transinissas. Nam eum, qui tunc imperabat, sophistice muneribus in seruitutem redigentes. Et tost pauca. Ex proprio nomine viro ecthe n producere perspa- serunt. Paulo poct. Fit antem horum inimicus pariter ae defensor, an potius asserendum fautor & accusator horum publicans argumentum : M innotescens quod ipse nequaquam ex se fuerit mo

tus, sed ab illis coactus, impiissimam fecerit ecthesim in scriptis pro se ipso haec

dicens, M raxionem reddens Ioanni sanctae memoriae quondam Papae senioris Romae. Et poli pauxillam. Conuincunt autem seipsos, quod isti valde manifeste fortissimi hanc fecerint, re nullatenus ille. Neque enim quodlibet super hoc habuit studium, ut pote ad alia ciri

58쪽

Ad Petrum Illustrem. 3y

cumlatus. Post breuia. De quibus omnibus miseri nec sensus Apostolicae Lai sunt sedis, de quod est risu, immo, ut

magis proprie dicamus, lamento dignis simum,ut pote illorum demonstrativum audaciae, nec aduersus ipsam Apostolicam Sedem mentiri temere pigritati sunt: sed quasi illius effect i consilij , M veluti quodam ab ea recepto decreto, in suis contextis pro impia ecthesi actioniabus secum magnum HONORIVM acceperunt, suae praesumptionis ostentationem ad alios facientes viri in causa pietatis maximam eminentiam. Quis ita,

que , o famosissime , & qualis Sophronius haec &: tam atrociter & per tantiam

temporis facere his falsiloquis persuasite quae hos non rogauit Ecclesia i quis pius re orthodoxus non supplicauit Antistes, cessare illos a propria Laeresi clamando& obtestando Si quidem ultima sua ex pirabat facer Archadius , Si spiritum Deo tradebat, sed nec usque ad horam illam eos rogare cessauit. Et pra pom. Q id autem ae diuinus HONOR ius, quid vero ae post illum Seuerinus senex, quid denique & is ,qui post hunc extitit, sacee Ioannes Porro is qui nunc praesidec

59쪽

beatissimus Papa, omisit quicquam sup- plicationi conueniens e Nonne Oriens Itotus & Occidens lacrymas, lamenta, iobsecrationes, deprecationes ex aequo tam Deo per orationes , quam his per Epistolas afferebant Sed Deus quidem horum profecto beatorum virorum fidem admisit, de pro ea vicissitudinem in saecula conseruauit. Illi autem Domini contemnentes inducias , ad conuersionem hos benigne cohortantes,& horum egregiorum facta per tot tempora supplicatione torpentes , suae nequaquam passi sunt caelestem fidem praeferre. Post aliqua. Diuinus ergo magnusque Sophronius tunc Alexandriam veniens,

mox ex prima lectione ( dederat enim ctiam ipsi Cyrus ad retractandum illa nouem impietatis capitula j lugubre

quiddam re ingens vociferatus , fontes emittebat lacrymarum, illu fervide obsecrans, supplicans, expostulan3, in pauimento ipsius vestigiis prouolutus,quo nihil horum super ambonem contra C tholicam Dei Ecclesiam praedicaret.

quippe cum haec liquido impij essent

Apolinaris dogmata. Et paulo post. Tali, xcxwri, prae omnibus reueren-

60쪽

dum caput, diuina Deo perosis insulta- tyonibus, Sc inuicem scenicis quodammodo illusionibus lacerabant, & sacratissimum Sophronium tam miserabiliter

lamentatum, utpote contritionem more

cuiusdam secundi Hieremiae Catholicae deflentem Ecclesiae, tantumque diuinorum lapsum bene valde compatientissime dogmatum deplorantem, hullatenus consolati sunt. Et post nonnulta. Si enim Romana Sedes non solum repro- bum Pyrrhum, sed & malo sentientem male credentem non nescit, perspicuum profecto est, quia omnis, qui eos, , qui Pyrrhum reprobauerunt, anathc-matigat, Sedem Romanam, id est Catholicam Ecclesiam anathemati Zat. Omitto enim dicere , quia utique Ac seipsum, qui talis est, si duntaxat Sedi Romanae communicat, Catholicaeque Dei Ecclesiae. Obsecro igitur , benedicte domine mi, praecipere omnibus, ne Pyrrhum sanctissimum vel almificum nominent. Neque enim tale quid facra reginta eum vocari permittit. A cuncta enim cecidit sanctitate, qui nimirum ab E

clesia Catholica sponte prosiliit. Non enim fas est illum ex quacumque laudo

SEARCH

MENU NAVIGATION