Anastasii bibliothecarii Sedis Apostolicæ Collectanea. Quae in gratiam Ioannis Diaconi, cum ecclesiasticam historiam meditaretur, Græcis versa concinnauit

발행: 1620년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

S. MAXIMI MARI TRES

EX DISPUTATIONE MAXIMI

eiusdem cum Pyrrho Patriarcha. PT V Nonario ad respongendum

habes,qui aperte antecessori meo Imam Iolantatem Domini nostri Iese Chri messe tradidit M A x t M v s. Quis fuera de re aucto, itate agnisi epistola huimin-tevr s,qui eam ex persona Honor, scripst adhuc superses, m qui totum Occident. m cum aliis Dirtutibis sum Agmatibu ei Chri Lanae illustrauit;an qui Constanti' poli quae ex corde erat loquebantur I, R RHus. Mi hanc composuit. M A x t M v s. Is igitur ipse,cum ad diuum Constantinum imperatorem ex persona rursis sancti Papae Ioannis de hac epistola siriberet, dixit:

i Vnam doluntatem diximis in Domino, non diuinita-

'' iis eius O humanitatis, sed humanitatis solius. Cum ' enim Sergiis scripsisset, quoii quidam duo baluntates '' in Christa contrarias dicerent;diximus,chri u n n duas voluntates cotrarias habuiT ,carnis inquam et siritu , sicut nos habemus post peccatum : sed bnam tantum, quae naturaliter humanitatem eiu signabat, et c

32쪽

PAPAE ROMANI

, AD CONSTANTIN v MImperatorem filium. Heraclij,

P O LOG I A PRO

HONORIO PAPA, Propter unam in Christo voluntatem, cuius aiunt eum calumniatores

mentione ecisse.

O M IN v s,qui dixit de tenebris lucem splendescere,qui eripuit nos de potestate tene---brarum in admirabile lumen suum, lumen veritatis, re veritas tumunis, in quo complacuit omnem plenit dinem diuinitatis habitare, M per eum reconciliare omnia,in ipso pacificans per sanguinem crucis eius,sive quae in coelis sunt, siue quae in terris, propter eminen-

33쪽

tem magnitudinem diuitiarum bonitatis suae in faciem Ecclesiae suae respiciens, vestram praecognitam sibi & praedestinautam benignitatem ad fidei nunc integritatem vocare dignatus cst : itavi omni fallaci caligine procul amota, per voS victricem faciatveritatem. Quin tum enim ex diuersis suggestionibus, quae ad nos Cateruatim venerunt, quinimmo &ex ipso quoque auditu didicimus, omnes Occidentales partes scandaligatae tu bantur, fratre nostro Pyrrho Patriarcha perliteras suas huc atque illuc transmi fas noua quaedam S pr ter regulam fidei praedicante,& ad proprium sensum quasi sanctae memoriae HONORI kM,Papam deces rem nostrum attrahere festinante, quod a mete catholici Patris erat penitus alienum. Igitur ut vestra benignitas causam totam rei discere possilii subtilissima veritate quae ante breuis intercapedinem temporis gesta sunt,enarrabo . SERGI VS reuerendae memoriae

Patriarcha pr dicto sanct recordationisse Romanae urbis Pontifici significauit, quod quidam in Redemptore nostio

domino Isisv C H R I s To duas con-- trarias dicerent voluntates. quo prae-

34쪽

Ad Constantinum Is

satus Papa compereo,rescripsit ei, quia Saluator noster sicut esset monadicus unus ,ita dc valde mirabiliter super omne gentis hominum conceptus & natus e

set. Et sancta quoque ipsius incarnata dispensatione docebat, quia Redemptor noster sicut esset Deus perfectus, ita etas et & homo perfectus: ut quam primus homo per praeuaricationem amisit, sine aliquo peccato natus primq imaginis nobilem originem renouaret. Natus ergo est secundus Adam nullum habens nascendo vel cum hominibus conuersando peccatum. etenim verbu caro factum in similitudine carnis peccati,omnia nostra suscepit, nullum reatus vitium ferens ex traduce praeuaricationis exortum. Similitudinem ergo intelligimus, non ca nis eius, sed peccati. Etenim carnem Dominus veram suscepit ex intemerata Mbeata Virgine Dei genitrice, consubstantialis nobis effectus. Ergo similitudinem carnis peccati sanctus dicit Apostolus, quam similem nobis peccatoribus sine peccato cum anima rationali suscepit. & idcirco unam voluntatem secundum primam formatione Adae naturale humanitatis suae Dominus noster I Esus

35쪽

is Ioannis IT. et vae Epistola

Cnaeis Tus habere dignatus est, non duas contrarias quemadmodum nunc nos habere dignoscimur, qui de peccato sumus Adae geniti: quoniam corruptibilis per transgressionem primu; homo e fectus, & Creatori suo subdi contem. nens, sensit carnem, quae prius erat sibi subiecta, nihilominus repugnantem, repeccato suo totum genus humanum fecit obnoxium: sicut dicit Apostolus, Regnauit mors ab Adam usq; ad Moysim, etiam in eos qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricatiora Adae. propter re nos qui per praeuaricationem & peccatum illius

nascimur,duas contrarias habere volun- tates dignoscimur: duas aute dico, mentis & carnis inuicem reluctantes, sicut idem beatus docet Apostolus, Caro conra

Escit aduersu spiritum, Osiritus aduersus camnem. Haec autem inuicem aduersantur ,

Ut nora quaecumque vultu , ica fuciatis. Et hoc omne humanum patitur genus sub peccato constitutum,quoniam nemo cst mundus ab hoc peccato praeuaricationis,

nec infans, sicut scriptum est, cuius est unius diei vita super terram. Et quemadmodum Spiritus sanistus per David ait, Ecce enim in iniquitatibm conceptus um, O in delictis

36쪽

Ad Constantinum Imp a

deliras peperit me mater mea. Sicut enim m i dam omnespeccauerunt, secundum Apostolum , ita in Chri o omnes iustis asan tur. Et, cui per unum hominem peccatores conmiuti sunt multi, ita O per unum hominem iussi constituentur multi. Ergo v-nus solus est sine peccato memator Dei re hominum homo Christus Iesus, qui in mortuis liber conceptus &natus est. In dispensatione itaque sanctae casenis suae duas nunquam habuit contrarias voluntates, nec repugnauitvolutati mentis eius voluntas carnis ipsius. Neque enim habuit quodcumque peccatum, qui venit dimittere peccatum mundi, quemadmodum Set ipse dixit: misexv Danai chu arguet me de peccato et M alias taliter ait, Venit princeps mundi huius , O in me inuenit i nihil. Vnde scientes, quod nullum in eo, i'

cum nasceretur & conuersaretur, esset omnino peccatum, decenter dicimus ,αveraciter confitemur, Unam voluntatem

in sanctae ipsius dispensationis humani tate, & non duas contrarias mentis MCarnis praedicamus,secundum quod quidam haeretici velut in puro homine deib

rare noscuntur.

SEcvNDvM hunc igitur modum

37쪽

as Ioannis IV. Papae Epirio

- iamdictus decetar noster praenominato Sergio Patriarchae percontanti scripsis se dinoscitur, quia in Saluatore nostro: duce volunt tes contrariae,id est,in membris ipsius penitus non consistunt, quoniam nihil viiij traxit ex praeuaricatione primi hominis. In nobis enim, non in eo , coaptatur quod scriptum est , Scio enim quia non habitat in me, id est in carne mea, bonum. Et iterum, Non quo volo bonum hoc a ,sed quod nolo malum hoc facio.. Si autem quod nolo malum iEud facio, non iam ego operor ilet id,sidquod habitat in me pecca-nia. 23. tum. & post haec, Video enim aliam legem in

. membris meis repugnantum legi mentis meae,s ti captis item mein lege peccati quae ess in membris me s. Hinc ergo hae duae contrariae . .: voluntates mentis re carnis, quas Apo-

stolus docet, in nostro nequaquam Sal-: uatore fuerunt, eo quod hic luctaminis stimulus ex praeuaricatione protoplasti sumpsit initium: quoniam a Redempto-

. re nostro natura suscepta est, non criminis culpa. Sed ne quis nonnunquam minus intelligens reprehendat, quamobrem de humana tantum natura,& non etiam de diluina natura docere sciatur.

ctenim Christus in duabus naturis in

38쪽

vna persona unitis cognoscitur, ador - ,

tur,&colitur Deus S homo perfectis; Debet qui super hoc ambigit scire, quonia ad hoc facta est responsito ad iamdicti Patriarchae interrogatione Praeterea Mhoc fieri solet, ut scilicet ubi est vulnus; eibi medicinale occurrat auxiliti. Nam Mbeatus Apostolus hoc siepefecisse iditio scitur, se secundum auditorum consuetudinem praeparans: S aliquandoquidem de suprema natura docens, de humana penitiis tacet: aliquando vero doliumana dispensatione disputans,in ste- rium diuinitatis eius non tangit. Lienim ipse hic quidem de diuina natura ait, CHRISTUS I et vetitus , O Dei sapientia. i alibi autem de incarnatione eius ita

xit : .eod actum est Dei minibus , quod in inmum est Dei inanias est hominibus. Sapientia autem & stultitia,

virtus & infirmitas , contrariae adinvicem absque dubietate ponuntur. Ergo, ne contraria sibimet docet beatus Apostoliis 3 absit. sed audientibus semet configurat sapienter, secundum tempus doceris, Ut prouida nutrix paruulis quidem

lac praebens , perfectis autem solidum tribuens cibum . Quid ergo est quod ait,

39쪽

xo Ioannis IV. Papa Epistola

uia insimum est Dei omus est hominibus; . ia fluctum est Dei, napientius in homini-

' Hoc totum capitulum de dispensa.tione Christi, non de superna natura illius docere videtur: volens ostendere, quia Deus homo factus animam habuitae corpus humanum, quod stultum asserit& infirmum. Sapientia enim humana diuinae collata stultitia est: fortitudo verti carnis cum Dei virtute comparata, infirmitas est. Quia profecto condita hinmana sapientia cum conditrice sapientia comparata, stultitia est. Igitur connectentes utraque, & Christum Dei viri item re Dei lapientiam secundum diuinitatem, naturam diuinitatis eius confitemur, secundum eius sanctae carnis

dispensationem, quod stultum & quod

infirmum est Dei, naturam humanitatis veraciter praedicamus, quoniam hoc infirmum & stultum, fortius & sapientius est omnibus hominibus. Omnes enim homines , sicut etiam superius dictum

est, sub peccato praeuaricationis nascuntur. Dominus autem noster I Esus CHRISTus absque peccato existens, S nullum secum vitium ferens vetustatis,

non soli via fortior, sed re sapientior est

40쪽

Ad Constantinum Imi. M

omnibus hominibus , quamuis infirmum nostrum & stultum sola miserico dia suscipere sit dignatus. Qui vero ex peccato primi hominis nati sunr, fili j irae ac tenebrarum a sanctae Scripturae magisterio nominantur. At vero Christus, cum lux vera sit, sedentes in tenebris umbra mortis illuminare dignatus est. Quid enim doceat Apostolus scribens ad Ephesios audiamus. Et ruis,inquit, C, D mortui essetis dialectis S peccatis. vectras, in x. quibus aliquando ambulastis secundum aculum mundi huius , secundam principem potestatis aeris siritus, qui nunc operatur insiliis di dentiae, in quibus f nos aliquando conuersati sumus, in desideriis carnis facientes vo- ,

luntates carnis es cogitationum, di eramus natura si irae,sicut O ceteri. Ecce i stae sunt

duae voluntates contrariae, mentis scilicet SI carnis , quae in Sattiatore nostro modis omnibus non fuere. Nos has ex

peccato progenitoris Adae, qui & se, M 'omne humanum genus obnoxium fecit, habere dinoscimur , ut aliquando quidem, carnis aculeus menti resistere appareat, aliquando vero voluntas mentis voluntati carnis contradicere satagat: vitaliter cum Apostolo gementes conm

SEARCH

MENU NAVIGATION