Anastasii bibliothecarii Sedis Apostolicæ Collectanea. Quae in gratiam Ioannis Diaconi, cum ecclesiasticam historiam meditaretur, Græcis versa concinnauit

발행: 1620년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

sit Ioannis IV Epistola

.uteantiar, quidem seruio legi dei , carne vero legi peccati. Dominus autem noster unam voluntatem humanitatis naturalem l uscipere dignatus est, quam in pro--pria carne potestative ut omnium Do . minus circumferebat, co quod omnia Istrutant Deo: nullum profecto habens afferres ex praeuaricatione pecca tum, quoniam solus sine peccato & cri- Uine praeuaricationis est natus. PRAEDI CTVS ergo decessor incus docens de mysterio incarnationis Christi diccbat, non fuisse in eo, sicut in nobis peccatoribus, mentis SI carnis contra' rias voluntates : quod quidam ad pro prium sensum conuertentes, diuinitatiscius & humanitatis unam eum voluntatem docuisse su spicati su lat. quod verii, tali omnimodis est contrarium. Verum, tamen vellem, ut interroganti responderent,secundum quam naturam dicant Chrilsti Dei Vnam voluntatem. Si secundum diuinam tantum, de humanit te ipsius quid respondebunt e quoniami & homo perfectus est, ut non cum Ma-:nichaeo condemnentur. Porro si secun- dum humanitatem Christi dixerint,

quod haec voluntas Deus esset perfe-

42쪽

istus, observent ne forte cum Photino & Hebione iudicentur. Iam vero si ex utra. quet natura unam voluntatem esse dixe rint, non solum naturales voluntates,sed dc ipsas naturas confundent; ut nec hoc,

nec illud, id est diuina & humana, intelligi possit. Sicut enim utrasque naturas in adunatione unius Christi, ut impius Nestorius , non partimur ; ita differemtiam naturarum penitus non negamus, sed neque confundimus, quoniam utracque naturas cum adunatione unius personae Christi Dei idenarrabili conso. nantia confitemur. Quia enim unam voluntatem dicunt diuinitatis Christiae humanitatis, & unam simul. operationem ; quid aliud, nisi quia de unam naturam Christi Dei secundum Eutychianam &: Seuerianam diuisionem operari noscuntur Denique orthodoxi Patres, qui in toto mundo claruerunt, sicut utrasque naturas , ita re voluntates ac operationes Christi docere concordi praedicatione monstrantur. Comperimus autem, quod Charta quaedam man, data sit, in qua Sacerdotes subscribere coacti sunt contra tomum beatae memo-xiae Papae Leonis, de Chalcedonensium

B iiii

43쪽

i Joannis IV. Tapae Epistoli

Synoaum: in qua Charta quaedam sint per nouitatem composita, quae dogma Ecclesia1icum refutare omnino dinosci.tur. Inspiret ergo diuina clehientia Christianissimae pietati vestrae,& cum sitis custodes smmaculatae fidei nostrae,

vos ad compunctionem incitet, quo eos, qui nouis sunt adinventionibus corrumpendi , imperatoriis sanctionibus arceatis , & praedictam Chartam , quae in scandalum properat fidei, & locis publicis est suspensa, praecipiatis depositam scindi. Omnes enim, qui in Occidentalibus partibus hoc audierunt, sed & populi qui sunt Regiae vestrae urbis, cogni

ta praedictae Chartae cocinnatione,corde perculsi sunt. Erit enim per auctoritatem vestram & Apostolicam perfectionem praedicta Charta, quae contra Chalcedonensem Synodum est composita, nunc de in omni tempore otiosa, & cunctis virtutibus irrita. Perfectio vero fidei quemadmodum usque in praesens resulsit, oramus, ut & per vos, sicut etiam per piae memoriae CoNsTANT1NvM diuino auxilio in robore suo permaneat. Propter quod Christianissimi Christi si Lei custodes, Choc munus in pri-

44쪽

Ad Consiantinum Imp. ti

mordiis vestris Ecclesiae matri vestrae, cuius estis post Deum opitulatores, ut fidem Sponsi eius serpentina calliditas non audeat violare. Hoc in primordiis salutare sacrificium afferte Domino Deo nostro, Ar ab eius Ecclesia omnis nouitatis nebulam radio pietatis vestrae dispergite : quatinus Dominus Deus

noster vicaria ope omnes, quae contra vos stant, conterat nationes, quaeque phcem & inepugnabilem Deum repellunt. Qina tinus vobis ea quae sunt Dei curantibus, Deus quae vestra sunt ben gnus dignetur perficere. Propter quod

etiam mentis inclinato genu tota mecum Ecclesia supplicat, ut ab integritate immaculatae fidei nostrae, quam sancti Apostoli nobis tradiderunt, Ac sanctissimi Patres doctrinis luculentissimis consignauere, nouae confusionis turbinem amouere dignetur, Quatinus Deus MDominus noster, cuius fides immaculata custoditur, misericordias suas merito

vobis& copiosissime largiatur, qui est

omnipotens Ac Dominus senapiternus. Creator omnium ad vestrum benigno respiciat imperium,& gentes,quae in sua teritate considunt, inexpugnabili su*Potentatu prosternat.

45쪽

rs S. Maximi Dissola

DIFFLOR ATIO

EX EPISTOLAS. MAXIMI AD MARINUM

PRESBYTERVM, APOLOGI A u INTER CETERA

PRO HONORIO FAC IENTIS.

ONORIvM etiam Romanum Papam non diffiteri reor naturaliter in Christo voluntatum dualitatem , in

Epistola quam scripsit

ad Sergium, eo quod unam dixerit voluntatem : sed potius confiteri, & hanc fortassis etiam constabilire. Nam hoc non in reprobationem dixit humanae Saluatoris naturalis voluntatis : sed quod nullatenus conceptionem eiUS, quae fuit sine semine, vel incorruptam natiuitatem praecesserit voluntas carnis, vel cogitatio vitios . Sola namque Voluntas diuina atque paterna, per Filium unigenitum per semet operantem, prom

46쪽

Ad Marinum Presbyterum. LT

priam incarnationem,sanctique Spiritus considiationem hanc operata est.& quod hunc sensum sectetur hinc est mani&stu in . Cum enim dixisset, quia propter ineffabilem unitatem humanae ac diuinae naturae, & Deus dicitur pati, & humanitas de coelo cum diuinitate descendisse : & hoc modo ostendisset eorum

quae naturaliter insunt utrique naturae

vilius Christi & Dei Filij per commutationem summam redditionem, subinfert. Vnde, inquiens, & Vnam Volunt celem fatemur Domini IE sv CHRISTI, cequomodo ait, Quia pro isto adiuinita cete assumpta est natura nostra, non culpa. ccid est, non a peccato, propemodum cum magno effatus Athanasio, qui haec contra Apolinarium impium scribit: Natus ceest ex muliere, de prima plasmatione lio, taminis formam sibi erigens in ostensione ce carnis absque carnalibus voluntatibus, ce& humanis cogitationibus in imagine cenouitatis. Voluntas enim sola diuinita. tis est, quoniam natura tota diuinitatis est. Denique Verbi propter nos secun- .diim carnem natiuitatis super nos progressio facta est. Non enim carnis villo

is a praecessit voluntas vel cogitatio, hic ut

47쪽

in nobis aspicitur, propter generis desi- derium,quod a deceptione primi parentis obtinuit: sed voluntas diuinitatis so- la per filium, qui secundum beneplaci. tum Patris, Ac cooperationem Spiritus sancti, propriam, ut dixi, per se operatus

est incorporationem, gerens in se,& per

se nou ter inuentum naturae modum natiuitatis, Set sine semine suam ipsius pa trans conceptionem ex sancta Dei genitrice semperque Virgine Maria. Hac ergo ineffabili natiuitatis eius inspecta ratione, ille quidem voluntatem solam in eo diuinitatis dixit, hic vero voluntate unam Domini IE sv CHRisTi. Quia pro-,, sectb, inquit, a diuinitate assumpta est

di, natura nostra,no culpa, absq; carnalibus M voluntatibus , Set humanis cogitationi-,, bus,ut sacratissimus Athanasus ait. Non tamen perhibuit eum tanquam hominem, quia est quoque natura Deus, non habere humanam voluntatem SI naturalem, quemadmodum diuinam at-3i que paternam. Idipsum autem etiam ini, subsequentibus innuit, asserens , sine D peccato conceptus est de Syiritu sancto, b, & sancta immaculata semperque Virgii ne Dei genitricc Maria, re sine conta.

48쪽

Ad Marinum Presbterum.

gione ex ea secundum carnem natus est. Diuinam quoque Scripturam in laudem Sc vituperationem profert carnis snemoriam facere: non aliam, absit, natura &: substantia Domini carnem , quam nostram commonens intelligendam: qui etiam hanc sciebat assumptam ex nostra substantia , id est ex congenitae nobis semper Virginis re Dei matris sanctis visceribus: sed alienam a vitio,& nullatenus legem praeuaricationis habente,sicut nos,in membris repugnam tem spiritus legi. Non enim assumpta est , ait, a Saluatore caro a peccato Corrupta, quae repugnaret legi mentis eius. Cuius enim sementationem , quae per peccatum efficitur, non praecessit generationis lex, huius omnino nec in mem .

bris est, sed lex diuinae iustitiae ad imaginationem nobis ostensa,& eam quoque, quae ex praeuaricatione naturae illata est, perfectes demolitur. Venit enim sine peccato quaerere M saluare quod perierat, id est naturam humani generis quae peccauerat. Alia enim lex in membris eius . aut voluntas diuersa vel aduersa, non fuit in Saluatore. Hinc ostendit, , non quod non habuerit humanam vo-

49쪽

35 S. Maximi Epistola

, luntatem & naturalem, (non enim hoc

dixtisse videtur sed quod sicut homo

neque secundum corpus per membra quamlibet habeat praeter naturae leges Operationem: neque rursus secundum animam voluntatis contrarium, vel sine ratione motum , veluti nos: quia & super legem natus est humanae naturae. EX-

presius autem & in subsequentibus comprobat, quod sermo sibi esset latum, vitiatam & non naturalem a Saluatore disterminandi voluntatem, & quod in naturali ac humana ad paternam ac diui. nam coaptaretur quidem , sed nullam haberet ad illam ex repugnatione diuersitatem. Normam autem dans nobis sc- ipsum, quod proprie suum erat, voluntario subiiciebat vi commendabat Vero paternum. Quatinus Ac nos imitati, quod nostrum est reprobato, quod diuinum est omni studio expleamus , di Dan.6.38 cens ita: Licet enim scriptum sit, Non si veni facere voluntatem meam , sed eim qui Marc.' misit me Patris. Et, Non quod ego volo, sed

si quod tu Pater, non sunt haec VO-luntatis, id est, contrariae ac reptagnan-,itis, sed dispensationis hiulianitatis a a) sumptae, quae sua compassibiliter fecit

50쪽

Ad Marinum Pre terum. 3I

quae nostra sunt. Ista enim propter nos .. dicebat, quibus dedit exemplum pieta- .etis magister, ut sequamur vestigia eius, .. non suam unusquisque nostrum , sed .

Domini potius in omnibus praeferat vo- cluntatem. Non ergo interemptionem, . evi dixi, naturalis &humanae voluntatis, 'sed vitiosae, ac eius quae est extra naturam, facit : S totum fateamur ab omni peccato Deum liberum esse, testatuar, qui secundum nos propter nos incarna. . tus est. Et ut compendio dicam , per unam voluntatem,solam eius secundum carnem natiuitatem eum diuinam prae cessisse voluntatem indicare coniicio. Per id vero quod ait, non esse voluntatis eius diuersitatem, contrarium vel repu- sgnans quid non eum habere perhibet,

sed conueniens &prorsus unitum exto-to. Vnde cum nostram quidem naturam de diuinitatis voluntate dicit assumptam , unius mentionem facit. Illud au- tem quod introducte, veni facere vo, Ioas. βsint item meam, in medium verbo praeponit omista numero . Non sunt, inquit,liaec diuersae voluntatis, id est contrariae atque aduersatricis. Ex quo duas secundum naturam existere in Saluatore vo-

SEARCH

MENU NAVIGATION