Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversanae .. Tomus 2. Continens tractatus. De trinitate. De rerum creatione. 2

발행: 1822년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

4쪽

INSTITUTIONES THEOLOGICAE

AD UsUM STUDIOSAE IUVENTUTIs

AUCTORE

AVERSANAE CATHEDRALIS ECCLESIAE CANONICO

Continens Tractatus. De Trinitate.

, De Rerum Creatione.

5쪽

Quodcumque in hac Ecclesiae agricultura fri P trum satum est, hoc idem sutoriam industria deeti excolatur , et obserpetiar ; hoc idem floreat, et maturescM ; hoc idem proficiat, et persciatur. Fas est etenim , ut prisca inis caelestis Philosophiae do

Epist. ad Antioch. E l.

6쪽

LIBER QUARTUS

SEU TRACTATUS DE TRINITATE

Quae ,uperiori libro de Deo disputavimus , aliqua

ex parte rationi penitus impervia non erant. --oisibilia enim ψsius, a creatura mundi, Per ea, quae facta sunt , inteliecta , conspiciumur : sen λterna quoque ejus pirtus , et dioinitas, inquit Apostolus Rom. I. Io. : ita ut sint inexcusabiles, qui aut Dei notitia caruerunt, aut cog'oscentes Deum , Don sicut Deum glorificaverunt. Nuuc autem altius mentis aciem oportui attollere ad ea , quantum poss- mus , Contemplanda, quae de Trinitate personarum in una Divinitate , noti rationis lumen , non creaturarum

testimonium , scd ipse nobis Dei Spiritus , ac Sapientia revelavit. Sileat igitur hic humana ratia , totamque divinae se auctoritati, ac veritati subjiciat. enim

scrutator est majestatis , orerimetur a gloria Provis XXV. 27. Quaenam autem ris intelligendi , quae pi-- citas rationis , quae acies cogitationis Ostenaci, . . quomodo sit Trinisat 7 inquit Augustinus Lib. XV. Triri. cap. 6. Scrutari hoc temeritas est , credere mei est, nosse Pita , et pita aeterna est, inquit Bemtardus Lib. V. de Consid. ωρ. 8. Unum erit rationis munus , ut quae increduli , atque haeretici contra Trinitatis musterium , quod totius Christianae Religionis suta mentum est, objeceruut , ut evincerent illud esse rationi contrarium, dissolvat. . . a In eo autem pos tum est hoc mysterium , quod ita uno Deo tres sint personae , quarum prima Secundam , et Diraque simul tamquam unum principium tertiam producat. In quo eXplicando , ut ordine procedamus, primu exponemus errores varios, in quos haeretici inducti

7쪽

έ Theologicarum Institutionum Lib. IV. Cap. I.

sunt. Tum trium personarum existetitiam probabimus. Deinde tres illas personas unam eandemque numero habere naturam ostendemus. Quarto dicemus de ipsarum personarum processionibus, Dircum insessione , ct missione. Quinto de earum ad se invicem relationibus , . ac notionibus. Sexto de Variis ipsarum nominibus. De

nique , ne quis detur errandi locus , nonnullas addemus regulas ex quibus de- initate loquetidum est.

Variae recenaentur haereses contra peritatem Hsterii. ' SS. Trinitatis exortae.

Praeter Gentiles , Iudaeos crassiores , et Mahume- hanos, qui Trinitatem irrident , Vetustiores haeretici Simon magus, ejusque discipuli Menander, Saturninus,

et Basilides , nec non Valentinus , allig. contra hoc mysterium portenta quaedam errorum eVOmuerunt , quachio explicare longum esset, et inutile. Docebat Simon , teste Irenaeo Lib L Cay. 2o. , unam esse in Divinitate personum , quae modo Pater , modo Filius , modo Spiritus Sanctus dicta sit: hanc autem Personam esse seipSunis Nempe Simonem , qui Judueis apparuerit ut Filius , Samaritanis ut Pater , Gentilibus ut Spiritus S. Licet nutem paulo aliter rem explicet Augustinus LG. de hae-r v. caP. I; tamen Irenaei hac in re sicut vetustior, ita major videtur auctoritas; ideoque smurini Patres in recentiori editione Augustini ea tamquam Supposititia rese-Cuerunt , quae hac in re Irenaes erant contraria. Ab hac una divina persona productas esse Creaturas aliquas aie-hat nobilissimas, quas appellabat AE Onas , inier quas ipsum quinto loco ponebat Verbum. Valentinus πο- nas istos multiplicabat usque ad numerum tricenarium, inter quos et Verbum , et Spiritum S. collocabat. Vi

de de liis haereticis Epiphanitim , Irenaeum , Theo- doretum , Augustinum , Tertullianum α).

a) Inter recentiores Pearson In ἐςnatianis . Titi montium in Notis de Simon ianis r et inter licterodoxos Bullum Liλ

IL cap. L, et litigium De haeresib. I. Saec.

8쪽

De Trinitate. III. Praxeas primum Ob si dei consessionem coniectus in carcecem , deinde Montani liaeresim professus, mox ejusdem Montarii hostis accerrimus , et accusator.BPud Zephyrinum Romanum Pontificem, a quo Montanus cla mnatus est. Ob ea gesta tumens superbia, novae hae resis suit nuctor, docens , Patrem , Filium , et Spiritum Sanctum unam esse Personam ; atque hinc Patrem ipsum incarnatum , et passum qua in re a Simoiae , ceterisque vetustioribus haereticis ejus dogma discrepabat ; unde ejus erroris sectatores Patripassiani dicti sunt. Contra ipsum Scripsit Tertullianus , Montani venetio jam insectus , Librum contra Praxeam. Damnatum Praxeam occultasse liaeresim , deinde iterum eam disseminasse, idem Tertullianus est auctor.

III. In eundem scopulum post Praxeram impegit μῆ-tus Smyrnensis ex Theocreto Lib. IIL haeret. fab. cv. 3. vel Ephesius ex Epiphanio meres. LOL. circa annum CXLV . , et Sabellius Ptolemaidensis circa annum CCLVII. , qui errorem magis disseminavit , sectamque fecit celebriorem, ita ut discipuli iam non Praxeani, aut Noetiani , sed Sabelliani dicerentur. Hic haeresim suam hoc exemplo explicabat: Sicut sol unus est, et tu se vim habet duplicem illu minandi, atque calesae tendi ν sie Deus una est hypostasis , quae si tu sua substantia spectetur, dicitur Pater: si vero quoad virtutem homines illustrandi, edocendique, dicitur Filius ; si demum quod ad vim eos inflammandi per gratiam , Spiritus

Sanctus. Sabellium damnavit Dionysius Alexandrinus in Synodo, eum l. variis Epistolis consutavit, praesertim ad Stasti m S. Potiti sicein , ut scribit Eusebius Lib. VI. Hist. cap. 6. Legendus de hac haeresi Basilius Hornil. XXVII. contra Sabellianos, Arianos etc. et Epist. LXIV. ad Doctores Eccl. Neocaes. , Athanasius Orat. contra Gregales

bellii. Theodoretus Lib. II. haereti ab. caP. IO. quarto saeculo Priscillantis in Dispania Sabellii, et Manichaci dogma est amplexus . ex Augustino. Lib. de haeres. cv. Io. Inde secta Priscillianistarum , quae misere turbavit Ilispanias. Damnati sunt Priscilliati istae pluribus synodis , imprimis Caesaraugustana anno CCCLXXX. Toletana I. anno CCCC. , Bracarensi anuo DLXIV. et aliis. Priscillianus cum sociis capite damnatus est Impe

9쪽

6 Theologicarum Inuitutionum Lib. IV. Cap. I. moli iudicio , quod primum videtur capitalis poenae

in haereticos exemplum.

cha , circa anuum CCLXII. doeuit et ipse , Deum unam esse personam , nempe Patrem ; deinde post Cerinthum ,

Nebionem , Carpocratem, Theodotum , Arte nam, alioS que veteres haereticos , asseruit, Christum purum esse hominem , cui Deus Pater verbum , s u Sapientiam , et virtutem suam indidit ; Spiritum Sanctum vero esse

gratiam a Patre in homines dissusam. In eo itaque , ut observat Leontius Lib. de Sectis Act. 3., Poetitus Samosatentis a Sabellio diserepabat, quod Sabellius unam esse Dei personam dicebat, quae tria haberet Domi ua ;Paulus vero non eundem diechat esse Patrem , Filium , et Spiritum Sanctum ; sed Patrem, njebat esse Deum , qui omnia creasset ; Filium purum hominem , nempe Christum sopientia, et virtute a Deo plenum ; Spiritum Sanctum gratiam Dei in homines effusam. Duo Concilia Antiochiae habita sunt contra Paulum Samosatenum , unum anno CCLXIV. aliorum anno CCLXX. In priori quidem callida dissimulatione Patres elusit, at in posteriori convictus , anathemate perculsu S atque e Sede Sua dejectus est. Cum autem Episcopali domo Dolici abscedere , interpellariis Aureliantis Imperator , licet ellini. Cus , eum expulit, iussitquc iis domum tradi , quibus Itali Antistites , et Romanus Pontifex scriberent concedendam. Vide Eusebium Lib VII. Hist. cap. 23. et 24., et Theodoreium Lib. II haeret. fab. Cay. 9. V. Photinus Drmiensis Episcopus, sacculo IV. Pauli Samosta leni haeresim ab inseris revocare ηggreSSuS, Paucis mutatis, agente Basilio Ancyrans , damnatus est in Synodo Syrmietisi anno CCCL1. ut omncs memoriac prodiderunt veteres , Epipliari ius meres. Vo. Theodoretus Lib. II. hae t. fab. ca . II. ulii l. ita ut salsus hac iure Videatur Garnerius Dissert. de haeres et lib. Nestor. S. 5., qui molinum, aliqua ex Parte excusare nititur. VI. Arius Presbyter Alexandrinus, saeculo IV. magnam Ecclesiae pestem intulit. Docuit, Filium Dei me-

Tam esse creaturam, ante mundum quidem conditam , sed tamen in tempore. Damnatus est primum in Synodo Alexandrina ab Alexandro ejus Episcopo: Sed cum

10쪽

De Trinitare, ' di

longe lateque haeresim dissemitiasset, pluresque inse- Cisset Episcopos , Presbyteros , omnisque conditionis homines , habitum est anno CCCXXV. Coneilium Νicaeis Dum primum oecumenicum , in quo damnatus est , jussuque Constantini M. pulsus in exilium , ejusque libri combusti sunt. Post fraude Arianorum revocatus ab exilio , misere periit. VII. Post Coneilium Nicaenum latius Ariana haeresis . est dinusa. Innumerabiles Sunodi habitae sunt ab Ari Dis , Novaeque in dies procusae fidei sermulae. Omnestamen Ariani in tres partes scissi sunt. Prima fuit rigidiorum Arianorum , qui, duce Aesio et Eunomio , Vesebum Patri dissimile ανομοιον assirmarunt. Hinc dicti Eunomiani , Aetiani , et Anamoei. Altera Semia manorum, qui duce Basili o Anomno , Verbum per omnia Patri simile docebant, non tamen Consubstantiale. Tertia , inter duas priores media , concedebat, Verbum esse Patri simile , sed non quoad substantiam 3 eorum Caput extitit Acacius Caesariensis. Longa est Arianismi Historia. Vide Athanasium , Theodoretum es iPhanium , aliosque veteres. Multa de iis habet Tillemontius. Natalis Alex. concilia omnia tum C tholicorum , tum Arianorum . Scriptoresque Catholicos , qui Arianos olim oppugnarunt, a Curate recenset. Distoria autem Arianorum, quam MV-urgus adornavit sa), variis rationibus improbata est a viris

doctis.

III. Macedonius Semiarianus, Episcopus Constantinopolitanus , Spiritus S. divinitatem, quam negaverant omnes haeretici, qui de Verbi divinitate male senserarit, acrius oppugnavit. Eius discipuli Pneomatomachi, seu Spiritus S. hostes vocati sunt ι Damnatus est Macedonius in Coucilio Constantinopolitano I., atque Episco patu abdicatus anno CCCLXXXI. Scripserunt contra

ejus haeresim Athanasius Epist. ad Servionem , Basilius Lib. de Spiritu Sancto , Ambrosius tribus Li-hris de 'iritu Sincto. IX. Tritheitae, duce Ioanne Philopono , VI. saeculodoouerunt naturam divinam in Patro, Filio , et Spiri- a introire G P Arianisme.

SEARCH

MENU NAVIGATION