Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

que diffunditur, simul esse incipiunt, nec genitus a gignente praeceditur : Sic Deus Pater et Deus de eo Filius esse simul incipiunt, quia pariter sine ullo initio temporis Sunt, nec genituS a gignente praeceditur. Et sicut ignis gignens et splendor genitus coaevi sunt, ita Deus Pater gignens et Deus Filius genitus coaeterni sunt. Sed quia iste est de illo, non ille de isto, ideo et mandatum accipit a Patre, cum mandatum ipse sit Patris et docet eum Pater, cum ipse sit paterna doctrina. Sic enim accipit a Patre vitam, cum sicut Pater ipse sit vita cita est et Patri similis ul in nullo sit omnino dissimilis. estimonium vero cum invicem sibi perhibeant Pater et Filius, quomodo isti alterum eorum faciant testimonium perhibentem , et alterum cui testimonium perhibeatur, ignoro. Nonne Pater dicit:

si Hic est Filius meus dilectus in onne Filius dicit: oestimonium perhibet de me qui misit me ater phcur ergo eos ita distinguunt, ut Patrem dicant cui testimonium perhibetur, et Filium qui perhibet P Cur usque ad ista sunt vani, usque ad ista surdi usque ad ista caeci PDe Patre autem mittente et misso Filio, jam in superioribus hujus disputationis partibus satis abundeque tracta

tum St.

XXXIII. Nunquam sane, ut impietas ista delirat uia

ter praescius erat se unigeniti Dei Patrem futurum quia nunquam non Pater erat, habens Filium coaeternum, et generans sine tempore per quem condidit tempora. Et sicut Deum se non praescivit futurum quod semper erat sic nec Patrem, quia cum Fili semper erat Nec magno Filio major, nec hono melior; η quia non Patri tantum, sed universae rinitati dictum est: Iu es Deus solus, magnus Nec de Patre tantum , sed de universa Τrinitate recte intelligitur dixisse idem Filius Nemo bonus

512쪽

n nisi unus Deus quando eum appellavit magistrum bonum ' qui eum nondum intelligebat Deum tanquam diceret Si vocasionum, intellige Deum memo enim bonus nisi unus Deus TrinitaSergo unus Deus Solus magnus

et bonus, cui uni et soli, sicut praecipit lex ejus, illa quae latria dicitur servitute SerVimus. XXXIV. Absit autem ut dicamus IIumilitatis, non veritatis gratia Filium aliquando sic loqui, ut se Patri subjiciat eumque majorem esse testetur. η Novimus quippe in Filio formam servi, non siciam Simulatamque, Sed Veram : propter quem scilicet humanum habitum, et propter quod ipse de Patre, non Pater de illo Deus est, dicit illa omnia, de quibus isti occasionem accipiunt, diversas Patris et Filii credere ac praedicare naturas Et cum se tanta ista' Voragine impietatis immergant , nos tanquam opprobrio novi nominis Homousianos vocant. Ita enim sese habet catholicae veritatis antiquitas, ut ei omnes haeretici diversa nomina imponant, cum ipsi sua singula sicut ab omnibus appellantur obtineant Ariani quippe et Eunomiani, non

alii haeretici, nos vocitant Homousianos, quia contra eo rum errorem, graeco vocabulo ὁ λουοιο defendimus Patrem

et Filium et Spiritum sanctum, id est, unius ejusdemque

subsantiae, vel, ut expressius dicatur, QSSentiae, quae υτια

graece appelIatur quod planius dicitur, unius ejusdemque naturae. Et tamen si qui istorum qui nos Homousianos vocant, filium suum non cujus ipse esset, sed diversae diceret esse naturae, exhaeredari se ab eo mallet filius quam hoc putari. Quanta itaque impietate isti caecantur iniij cum consituantur unigenitum Dei Filium, nolunt ejusdem naturae cujus Pater est constiteri, sed diversae atque imp ris et multis modis rebusque dissimilis , tanquam non de Deo natus, qd ab illo de nihilo sit creatus ac per hoc et

513쪽

ipse creatura sit, gratia filius, non natura Ecce qui nos quasi macula novi nominis vocant Homousianos, nec seipsos, cum ista Sentiunt, intuentur insanos. Quod autem ante omnia saecula natum fatentur Filium, quomodo non sibi ipsi contrarii sunt, si eum natum dicere ante Omnia saecula, η cujus nativitati anteponunt aliquid temporis quasi non aut saecula aut saeculorum partes quaecumque sint tempora PQuod vero dicit Apostolus, etiam in futuro saeculo Patri Filium subjectum futurum, ubi ait: Iunc et ipse sub- , jectus erit ei, qui illi subjecit omnia quid mirum, quandoquidem illa in Filio forma humana mansura eSt, qua semper major est Pateret Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii subjectionem, ipsius humanae formae in

divinam substantiam commutationem intelligendam pu- taVerint, tanquam hoc cuique rei subjiciatur, quod in eam vertitur et mutatur. Sed nos quid hinc sentiamus ostendimus, magis ideo dixisse Apostolum etiam tunc Patri Filium subjectum futurum, ne quis in eo putaret spiritum

et corpus humanum aliqua conversione periturum ut

sit Deus omnia, non tantum in illius unius forma hominis, sed in omnibus, id est, ut ad habendam vitam, et satiandum in bonis desiderium nostrum natura divina sufficiat. Tunc enim Deus omnia erit in omnibus, cum praeter

ipsum nihil omnino habere velle coeperimus. Omnia quippe ipse nobis erit, quando ipso sufficiente nihil deerit.

Iussum vero obaudisse Filium antequam acciperet carnem, unde isti mistiment nescio. An accipere carnem

jussus est, ut hoc ideatur fecisse jussus, quod fecit missus P Iterum ergo ad illa redeant, quae superius disputata sunt, et quaerant atque inVeniant, si possunt, Pater unico Verbo quo alio jusserit verbo et utrum dignum fuerit ut

o Cor. XV, 28.

514쪽

temporali jubentis verbo Verbum subderetur aeternum atque hinc intelligant, quia non eum Patris jussio, tanquam suae non fuerit potestatis, Sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Quod autem humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, jam utique

acceperat Carnem.

Arbitror me ad omnia respondisse quae continet Arianorum Sermo, qui nobi ut ei responderemus, a quihusdam fratribus missus est. Qui ut posset inspici ab iis qui haec legunt, et utrum ad omnia responsum fuerit explorare desiderant, huic eum nostrae disputationi praescribendum putavimus ut prius legatur ipse, ac deinde nostra responsio. Quoniam non ubique textum Verborum ejus interposuimus me nimis longum faceremus hoc opus OS-trum, quod tandem isto sine concludimus.

515쪽

CONCORD ΑΝΤΙΑ

BIBLIOTHECL LATINA BIBLIOTHECA GALLICA. De Actis cum Felice manichaeo, Eorumdem analysis, tom. XXII, l. lib. II, P. 97. 3o-I3I. De Natura Boni P. II. Rugd. analys. Om. XXII, P. 28 I3o. Contra Secundinum anichaeum, P. Rusdem analysis, Om. xxii, P. 32. 29 I. Contra Adversarium Legis et ro Eorumdem analySiS, tom. XXII, P. 32. phetarum, lib. II, p. 33 I. Ad Orosium contra Priscillianistas et Rusdem analysis, Om. XXu, P. 99 Origenistas, p. 491. IO2. Contra Sermonem Arianorum, p. 463. Husd Analysis, tom. XXV, p. 82-86,

517쪽

DE ACTIS CUM FELICE ANICHAEO LIBRI . LIBER I. Claprimae diei. 19 - LIBER II. Acta cum Felice anichaeo, secunda die 223D NATUR BONI, ONTRA MANicnaeos, iBERI. 251 CONTRA SECUNDINUM ANICII EUΜ, ivgnes. Docet Augustinus quare anichaei sectam reliquerit, eamque ex Secundini ipsius epistola prolatis argumentis refellit. 291

LIBER . In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur. 331 - 1BER . In quo Novi Testamenti looa, quae Legis et Prophetarum Adversarius velut eis contraria collegit, discutiuntur. 386

CONSULTATI SIVE COMMONITORIUM OROSIL AD AUGUSTINUM DE ERRORE PRISCILLIANISTARUM ET RIGENISTARUM. 433

518쪽

LIBERI. Og 438 SERMO RIANORUM, Ubi numeri propterea sunt locis singulis annotati, ut cum responsio legi coeperit, qui voluerit attendat, utrum cuique loco apte diligenterque responsum sit; quia eosdem numeroS liabet eadem ista responsio, per quos cui loco reSpondeatur, appareat. 453 CONTRA SERMONEM ARIANORUM. LiAE i. 463 CONCORDANTIA BiBLIOTRECE IATiN E AELM GALLIcΛ. 505

SEARCH

MENU NAVIGATION