장음표시 사용
501쪽
me audierit ; sed, quaecunaque audierit loquetur. Cur autem dictum sit, paulo ante jam claruit ex ipsius quam commemoravi Domini expositione, ubi ait : Omnia quae habet Pater mea Sunt, propterea dixi KDe me accipiet. ηUnde autem accipiet, inde est procul dubio quod loquetur; quia inde audit, unde procedit. Scit enim Dei Verbum, procedendo inde unde nascitur Verbum, ita ut sit communiter Spiritus et Patiis et Verbi. Nec moveat quod futuri temporis verbum est, accipiet, quasi nondum haberet. Indisserenter quippe dicuntur tempori Verba, quamvis in tempore manere intelligatur aeternitas. Nam et accepit, quia de atre processit et accipit, quia de Patre procedit; et accipiet, quia de Patre procedere nunquam desinet: sicut Deus et est, et fuit, et erito et tamen initium vel sinem temporis, nec habet, nec habuit, nec habebit.
XXI. Filius, inquiunt, pro nobis interpellat Patrem et Spiritus pro nobis postulat Filium Sicut legunt, quod
Filius interpellat Patrem, Secundum ea quae SuperiuS DOS etiam commernorantes disseruimus cita inveniant unde
proferant, quod Spiritus postulet Filium. Quod enim dicit postolus se Quid enim oremus Sicut opolet i nesci, mus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabi, libus'. , qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis quomodolibet isti accipiant, multum enim ad eos est hoc sic accipere, quemadmodum accipiendum est, non est dictum interpolia Christum, aut interpellat Filium: interpellat autem Spiritus sanctus dictum est, quia interpellarenos facit. Sicut Deus dicit ounc cognovi ; quasi ante nesciebat quod quid est aliud, nisi feci ut cognoscas ΘΙnde est et illud Apostoli Nunc autem cognoscentes
502쪽
, Deum , imo cogitit a Deo sibi tribuerent quod
CognoVerant Deum. Sic ergo ait, cogniti a Deo, ut intelligerent quod illos gratia sua Deus fecerit Cognitores SuOS. Socundum istum locutionis modum dictum est: si Et non lite contristare Spiritum sanctum Dei hoc est, nolite nos contristare qui secundum Spiritum Dei constristamur ex vobis: Charitate quippe contri Stabantur, quam diffundebat Spiritus sanctus in cordibus eorum , et per hoc eos de malis fratrum tristes ipse faciebat . Denique idem Apostolus Accepistis, inquit, Spiritum ad Op- η tionis sitiorum, in quo Clamamus obba, Pater'. v talibi eumdem sensum commemoran : Mi Sit, inquit, , Deus Spiritum Filii sui in corda eStra, Clamantem sol, ha, Pator Quomodo ibi in qu clamamuS, UO- modo hic clamantem, nisi quia clamantem hic ait, Clamare facientem Ut autem secundum ipsorum SenSum Sic accipiamus Clamantem, tanquam non Clamare nos faciat, sed ipse clamet : ecce dic ad Yhba, Pater, non interpellat Filium , sed Patrem. Non enim audebunt dicere silium Christi esse Spiritum sanctum nam Utique ne hoc dicerent, non genitum a Filio, sed factum dicere
maluerunt. Non ergo Cimus per nos ipsos quid oremus
sicut oportet, sed ipse Spiritus iterpellat, interpellare nos facit quae sunt secundum Deum quod nisi faciat, Cnoramus, nisi Secundum istum mundum, ad explendam concupiscentiam carnis, et concupiseentiam oculorum, et ambitionem peculi, quae non sunt a Patre, Sed eXmundo
sunt. Quamvis nonnulli id quod dictum ust : Ipse Spi- η ritus interpellat gemitibus 7, , de spiritu hominis in te ligendum arbitrentUr. XXII. otius honitatis et sapientis et virtutis Patris,
503쪽
ViVam et Veram, propriam et condignam imaginem dicunt Filium ., At apostolus Paulus, non virtutis Dei et sapientiae imaginemo sed Deum ipsum esse dicit Dei virtutem et, Dei sapientiam' , Eo ipso igitur quod imago Patris est Filius, virtus ejus et sapientia est. Imago autem plena atque
perfecta, id est, non ab illo ex nihilo facta, sed de illo genita, nihil minus habet quam ille cujus imago est: atris quippe imago summa, id est, ita similis ut in ea dissimile aliquid non sit Filius est unigenitus. Non Sunt tamen ausi dicere imaginem Filii Spiritum sanctum, Sed mani-1DStationem. Propter hoc, nec genitum, sed factum ab illo esse dixerunt. Quod de Scripturis sanctis omnino non legunt. XXIII. Quis autem catholicus dixerit, partem Patris esse Filium, aut partem Filii Spiritum sanctum 30uod ita negandum putaverunt, tanquam inter nos et ipsos ulla inde sit quaestio Rusdem naturae dicimus esse Τrinitatem, non aliquam ibi personam partem cujuSpiam nuncupamus. Sed quod ita negant partem atris esse Filium ut tamen dicant proprium et dilectissimum, perfectum et
plenum unigenitum Fili nna munerendum est ab eiS,NUOS silios suos facit Deus voluntarie, gignens eo Verbo eri tatis', cum ad eam perfectionem pervenerint, ut perfectis re CSSe non possint, utrum Sint etiam ipsi proprii et
dilectissimi, perfecti et pleni silii Dei. Quod si erunt, nec
unigenitus ille erit, quia aequales multos habebit sed tantummodo primogenitus. Si autem non erunt, quomodo
accipienda est illius plenitudo atque persectio , nisi ut sit prorsus gignenti aequalis, et in nullo omnino dissimilis atque ut id brevius planiusque dicamus, sint isti filii gratia, ille natura quia in istis est participatio divinitatis in illo plenitudo. Quamvis et ille quod suscepit hominem,
504쪽
et Verbum caro actum est' non sit natura, sed gratia Verbi tamen, Quod Patri aequale est, permanente natura. Deinde respondeant, quia non Ilium, sed primum et praecipuum opus Filii pro caeteris universis dicunt esse Spiritum sanctum, utrum illi filii meliores futuri sint Spiritu Sancto, quo voluntarie genuit Pater verbo veritatis P0uomodo enim non coguntur hoc dicere , cum procul dubio melius sit filios ess Patris, quam opus Filii 3 Haec cogitent, et emendent vanas impiasque blasphemias, atque fateantur in illa rinitate nullam personam, praeter quod Filius manens Deus, homo factus est, Omnino SSecreaturam, aut aliquid a Deo factum sed totum quidquid illud est, summum, verum, immutabilem Deum. XXIV. Absit enim ut quemadmodum Sapiunt, si Paters major it Filio suo, secundum id quod unigenitum Verbum ejus est sed secundum id quod Verbum caro factum est Sed quid mirum , quando in eadem carne factus est etiam Angelis minora Absit ut, quemadmodum blasphemini, Incomparabiliter major et melior sit Filius
Spiritu sancto is et quod insanissimum est credere, templum minoris sint membra majoriS. XXV. Pater quidem, meus et Dominus est Fili suo: quia inest in eo forma Servilis, quae prophetabatur, Cum diceretur Dominus dixit ad me: Filius meus es tu β.
Cui etiam in eadem prophetia dicit idem Filius Dei Ventre matris meae Deus meus es tu . , De ventre
quippe matris ejus, ubi hominem assumpSit Deus ejus est. Qui propter quod eum non solum ante Ventrem matri S, sed ante omnia saecula coaeternum genuit : Pater ejus n. Ubi autem vel in somnis audierunt Scripturam an Clam dixiss Filium Deum et Dominum ess spiritus sancti
XXVI. Pater, inquiunt, immobiliter et impassibiliter
505쪽
volens Filium geliuit Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit , O praecipuam laudem Filii et Spiritus sancti l Quasi nos Pater mobiliter et pa sibiliter
invitus genuerit, qui nos Voluntarie genuit verbo Veritatis aut Filius cum labore fatigatione coelum et terram creaverit aequentur ergo ista opera secundum Stos, vel Filio vel Spiritui sancto aut si nus modo aequantUr
quid profuit hoc dicere, unde nulla sit quaesti, quod scilicet sine ullo labor et fatigatione vel gignat Pater , vel faciat Filius P Videant sane quomodo dicant, quod, Sola
virtute sua Filius fecerit Spiritum sanctum. Isto enim modo coguntur fateri, aliquid fecisse Filium, quod non viderit Patrem facientem An placet eis dicere, quod etiam Pater fecerit Spiritum sanctum ' Non ergo eum Sola Virtute sua fecerit Filius An alterum fecit prior ater, ut posset Filius facere quem fecit, qui non potest facere nisi quod viderit Patrem facientem Et quid est, quod non alia similia, sed quaecumque Pater facit, haec eadem Filius facit similiter 'Si haec cogitare conentur, proculdubio turbabuntur eis omnia, quae sibi carnali cogitatione componunt. XXVII. Verum est autem, quod uiater Omnibu quae, sunt, dedit ut essent; et PS quod St, a nemineaCCE-
η pit u sed aequalitatem suam nulli dedit, nisi Filio quinatus est de illo, et Spiritui sancto qui procedit de illo. Quae cum ita sint, non est ista, quam volunt isti, disserentia rinitatis quia indisserens in rinitate natura, indisserens in rinitate potentia est ut Omnes honorificent Filium sicut honorificant atrem , quod ipse ait: et qui Volunt pie vivere, Dominum Deum suum adorent, et illi soli serviant', quod et antiquis patribus Dei lege praeceptum est, nec ullo modo aliter sieri potest, ut soli Domino Deo nostro ea quae Deo debetur servitute serviamus. Ipsa
Iacob. I, 8. - Ioan V, 23. - Deut. I, 3, et Matth. IV Io.
506쪽
est enim quae Graece appellatur λατρε α Quod verbum ibi positum est, cum diceretur Illi soli servies . Nullo modo, inquam, . hoc sieri potest, nisi ipse Dominus Deus noster universa sitarinitas. Alioquin istam servitutem, quae latria dicitur, quam non debent Servi eis quo Secundum carnem dominos habent, sed omnes homines soli Domino Deo Suo hanc ergo servitutem non exhibebimus Filio, si de Patre dictum est Et illi soli servies aut non exhibebimus atri si de Filio dictum est Et illi soli servies. Iam vero si aliquibus terrae molibus Spiritu sancto templum fabricaremus , quis dubitaret ei nos latria, id est, ista de qua nunc loquor servitute Servires Quomodo ergo non ei Servitutem quae latria dicitur, exhibemus, Cui templum non facimus, sed nos ipsi sumus P ut quomodo non et ipse Deus noster est, de quo dicit postolus Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat, in vobis Et paulo post i Glorificate ergo Deum in
Corpore QStro Corpora autem nostra, templam in nos his dicit esse Spiritus sancti. Cum igitur et Patri et Filio
et Spiritui sancto ista, quae latria vocat Cr, SerVitute Ser-ViamuS, audiamusque legem Dei pr ecipientem , ut nullia eri, sed soli Domino Deo nostro hane exhibeamus procul dubio unus et solus Dominus Deus noster est ipsa I rinitas, cui uni et soli talem servitutem pietatis iure de
XXV ΙΙΙ. Sicuti nemo potest, inquiunt, sine Filio ad Patrem transire cita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare n quasi et ad Filium sine Patre quisquam possit venire, cum ipse dicat Nemo venit adi, me, nisi Pater qui misit me traxerit illum' , aut ad Spiritum sanctum sine Patre et Filio pervenire POSSem US, qui eum nobis sua conserunt gratia. Quid est enim aliud
507쪽
ad eos venire, nisi eo habitantes in nobis habere ioconi modo et ipsi ad nos veniunt, Cum Deus ubique Sit, et nullo corporali contineatur loco. Ipse Salvator dicit de se et de atre Veniemus ad eum , et mansionem, apud eum faciemus Et de Spiritu sancto dicit: si Nisi ego abiero, Advocatus non veniet ad vos . , Quid est ergo quod dicunt Sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu Sancto Filium in veritate adorare et deinde subjungunt: u Ergo in Spiritu sancto adoratur Filius ps Numquidnam haec indicant differentiam naturarum, de qua inter nOS et illos vertitur quaestio Nam si nemo potest sine Spiritu sancto Filium in veritate adorare, et in Spiritu sancto adoratur Filius, profecto veritas est etiam Spiritus Sanctus quia cum in illo adoratur Filius, sicut ab eis dictum est, in veritate adoratur. At ipse Filius ait u Ego sum Veritas'. v Ergo et in se ipso adoratur, cum in Veritate adoratur. Ac per hoc et in se et in Spiritu sancto adoratur Filius. Quis autem ita sit impius, ut inde separet Patrem PQuomodo enim non et in illo adoramus, in quo ViVimus,moVemur et sumus a Proinde adorari Filium in Spiritu Sancto, etiam nos dicimus adorari autem Filium ab Spiritu sancto, Iegant si possunt.
XXIX. Nam per Filium glorificari Patrem, quis negat PSed et Filium glorificari per Patrem, negare qui audeat PCui dicit ipse Filius Glorifica me is Cui etiam dicit:
κ Ego te glorificavi q. n Glorificare autem, et honorificare et clarificare, tria quidem Verba, sed res una St, quod graece dicitur ὀοξαζε interpretum autem arietate, aliter atque aliter positum est in latino.
508쪽
XXX u Spiritus sancti opus et diligentia est, inquiunt,
sanctificare, et sanctos custodire, et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare et eos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum revocareri ignorantes docere, obliviscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis Per alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes illuminare super Omnia
fidem et charitatem praebere singulis pro studio quoque et diligentia, pro simplicitate et sinceritate mentis, pro mensura fidei et merito conversationis, gratiam ad utilitatem dividere, et unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare. η Facit haec quidem Spiritus sanctus sed absit ut sine Filio faciat. Quis enim sic deviet a via veritatis, ut neget a Christo custodiri sanctos, lapsos autem in statum pristinum reparari, ignorantes doceri, obliviscentes admoneri, peccante argui, pigros
hortari, errantes ad viam veritatis adduci infirmos sanari, caecos illuminari, et caetera quae isti Spiritui sancto, tanquam solus ea faciat, tribuenda putaverunt Pit enim de caeteris, ne longum sit, taceam : quomodo negabunt a
Christo doceri sanctos, quibus idem dicit: si Nolite vocari, ad hominibus Rabbi, unus est enim magister vester Christus Q, Quomodo negabunt a Christo illuminari caecos, de quo scriptum legunt: si Erat lumen Verrum quod, illuminat omnem hominem Spiritus ergo Sanctus, sicut sine Christo non docet aut illuminat quemquam, ita sine Christo non sanctificat quidquam. Ill ud autem quod per Prophetam Deus dicit Ut sciant quia ego sum qui Sanctifico eo. eligant a quo dictum velint credere. Si a
509쪽
Patre, cur ab eo separant opera Spiritus sancti, cum Sanctificari sanctos ab Spiritu sancto tanquam proprie ac separabiliter putant 8 Si a Filio, saltem ab ipso non separent opera sanctificatoris Spiritus sancti. Si ab Spiritu Sancto Deus est etiam Spiritus sanctus, quod illi nolunt, qui per Prophetam dixit Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eos. Si autem, quod melius intelligitur, vox illa ipsius rinitatis est per rophetam, nullo dubitante, unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in
XXXI. Cum itaque fateamur fieri ab Spiritu sancto,
quae ab illo fieri commemoraverunt, non est exeo ConSequens quod adjungunt Alium esse a Filio Spiritum
Sanctum natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, Virtute et operatione is Quandoquidem nec hominum diversa natura est, quorum separabilia opera esse possunt, quod Trinitatis esse non possunt Ordo autem, gradus, assectus, qui invenitur in creaturae disparilitate et infirmitate, nullus est in illa coaeterna et aequali et impassibili rinitate Dignitas vero, potestas, VirtuS, quomodo non aequalis est omnibus, qui et eadem et similiter operantur Quod enim dicunt eos operatione diversos, hoc omnino falsum esse conVicimUS. XXXII. Quod autem in isto sermone subnectunt Impossibile esse ut unus idemque sit ater et Filius, generans et nascens cui testimonium perhibetur, et qui te ttimonium perhibet major, et is qui majorem consitetur is qui ad dexteram sedet aut stat, et is qui sedis dat honorem qui missus est, et is qui misit nec discipulus et doctor, ut ipse docuit dicens Sicuti docuit me Pater, sic loquor similis et imitator, et is cujus est similis
510쪽
et quem imitaturo is qui orat, et is qui exaudita is qui gratias agit, et is qui benedicit , is qui suscipit mandatum,
et is qui dedit mandatum minister, et praecipienM; Supplex, et eminens Subditus, et superior unigenitus, et ingenitus sacerdos, et Deus: n ex parte aliqua verissime dicunt, sed ea contra Sabellianos, non contra Catholicos dicant. Illi enim unum et eumdem dicunt Filium esse qui Pater est nos autem Patrem gignentem et Filium genitum duas dicimus esse personas, sed non duas diVersasque naturas. Non ergo unus et idem est Pater et Filius, sed unum sunt Pater et Filius. Quod vero major est Pater, non pertinet ad naturam gignentis et geniti, sed hominis et Dei: secundum quam formam Suscepti hominis, et ad dexteram Patris sedet vel stat, et orat, et gratias agit, et Sacerdos St, et minister est, et Supplex est, et Subditus est: secundum autem formam Dei, in qua sequalis est Patri, Unigenitus est et gignenti coaeternus. Et licet sit primogenitus omnis
creaturae' quia in illo condita sunt omnia, priusque ille
est genitus quam haec condita tamen sempiternus est Sicut Pater, nec coepit ex tempore. Nam et Patrem rectissime dicimus priorem esse quam universa quae condidit, quamvis genitus non sit. Nihil enim tam primum, quam id ante
quod nihil est. Sed sicuti nihil est ante Patrem cita nihil
est ante unigenitum Filium, Patri utique coaeternum. Neque enim quia ille genuit, ille genitus est, ideo est Pater tempore anterior. Nam si inter Patrem gignentem et genitum Filium aliquod tempus est, profecto tempus est ante Filium, et non est jam Filius primogenitus omnis
creaturae; quia et tempus utique creatura est nec Omnia
per ipsum, si tempus ante ipsum sed omnia per ipsum, nullum ergo tempus ante ipsum. Ac per hoc, quemadmodum ignis et splendor qui ex igne gignitur et circumqua