Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

, tus, dividens propria unicuique prout vult p4 Postremo cum sit Christus Dominus Omnium et super omnia Deus benedictus in saecula quid ex omnibus negari potest etiam Spiritus sancti opus, qui est ipsum Christum in utero virginis operatus Cum enim Λngelo futurum partum sibi nuntianti virgo dixisset Quomodo siet istud,

i, quoniam virum non OgnOSCO responsum accepit: u Spiritus sanctus superveniet in te. v Singulorum autem opera dicuntur, quae ad unamqUamque eorum manifeS- tantur pertinere resonam. Sicut natus ex Virgine non

nisi Filius V et vox de nube es Filius meus dilecu tus , v ad solius personam pertinet atri et specie corporali, Sicut columba, Olus apparuit Spiritus sanctus. Τamen et ii Iam carnem solius Filii, et illam vocem solius Patris et illam speciem solius Spiritus Sancti, universa Τrinitas operata est: non quod invalidus sit unusquisque eorum , Sine aliis quod operatur implereo sed non potest operatio esse divisa, ubi non Solum aequalis est, Verum etiam indiscreta natura ita ut cum tres Sint et eorum Singulus quisque Deus sit, tres tamen dii non sint. Nam et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus Sanctus Deus est nec Filius idem qui Pater est, nec idem Spiritus sanctus qui aut Pater aut Filius ' sed Pater semper Pater et Filius semper Filius, et amborum Spiritus nunquam cuiquam eorum aut Pater aut Filius, sed semper utriusque Spiritus : universa tamen rinitas unus est Deus. Quis itaque neget, non Patrem, non Spiritum sanctum, sed Filium ambulasse super aquas Solius enim

Filii caro est, cujus carnis illi pedes aquis impositi et per aquas ducti sunt. Absit autem ut hoc sine Patre fecisse

credatur , cum de suis operibus universaliter dicat Pa-

492쪽

, ter autem in me manens facit opera sua aut sine

Spiriti Sancto , cum similiter opus sit Filii, quod ejiciebatdsemonia illius quippe carnis ad solum Filium pertinentis lingua erat, qua imperabatur daemonibus ut exirent: et tamen dicit In Spiritu Sancto ejicio daemonia . , Item quis nisi solus Filius resurrexit Quia solus mori potuit, qui carnem habuit et tamen ab hoc opere, quo solus Filius resurrexit, non erat Pater alienus, de quo scriptum est Qui suscitavit a mortuis Iesum . , An forte se ipse non suscitavit Et ubi est quod ait u Solvite, templum hoc, et triduo suscitabo illud P quod potestatem se habere dicit ponendi et iterum sumendi animam suam P Quis autem ita desipiat, ut putet Spiritum Sanctum resurrectionem hominis Christi non cooperatum, cum ipsum hominem Christum fuerit operatus Est in homine simile quiddam, quamvis nequaquam illius Trinitatis, quae Deus est, excellentiae comparandum ille enim Deus est, ista creaturam habet tamen aliquid et

ista, ubi qualicumque modo id quod de illa ineffabili dinatura dicitur, possit intelligi. Neque enim frustra non est dictum Faciamus hominem ad imaginem tuam, tanquam Pater Filio loqueretur' aut ad imaginem meam: sed dictum est i Adimaginem nostram'. , Quod ex perSOna

ipsius rinitatis rectissime accipitur. Τria itaque ista in hominis anima cogitemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem : ab his tribus sit omne quod facimus. Et cum tria ista bene recteque sese habent, honum et rectum est Omne quod facimus si nec memoriam decipiat oblivio nec error intelligentiam, nec iniquitas voluntatem fidDei quippe imaginem sic reformamur. Omne igitur OPUS nostrum, ab his tribus sit nihil enim agimus , quod non

493쪽

haec tria simul agant. Deinde cum de singulis loquimur, etiam quod ad singula pertinet ab omnibus agitur. Neque

enim sermonem luem de sola memoria facimus, memoria sola facit sed intelligentia voluntasque cooperantur eum, quamvis ad Solam memoriam pertinentem. Ilo et

de duobus caeteris videre facillimum est. Nam quidquid de se ipsa intelligentia loquitur, sine memoria et voluntate non loquitur et quidquid de se ipsa voluntas dicit aut scribit, sinu intelligentia memoriaque non facit. Quatenus sint autem ista similia, et rursus quantum dissimilia illi incommutabiliorinitati, quae Deus est, longum Stenucleatissime disputare. Sed ideo tantum hoc commemorandum putavi, ut etiam de ipsa creatura aliquid adhiberem : unde isti, si po8sunt, intelligant, quam non sit absurdum quod de Patre ut Filio et Spiritu sancto dicimus, inseparabilia steri ab omnibus opera, non Solum ad Omnes, veru metiam ad singulos pertinentia.

Sicut audit ergo Filius, judicat; sive quia et filius hominis est sive quia non de se ip8 est, Sed Verbum Patris sest. Quod enim nobis est, cum audimus, Verbum

acciperea hoc illi est a Patre Verbum esse. Quoniam sic dici pot0st Patur dedisse Filio Verbum, hoc est, ut Verbum it; tu madmodum dicitur dedisse Filio vitam hoc est, ut vita sit. Ipse namque ait : Sicut habet Pater vitam, in sum utipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso uΝon utique ut aliud sit ipse, aliud ita quae in ipso est, sed ut eadem vita sit idem ipse. Sicut nec Pater aliud est quam vita quae in ipso est sed eam Filius Patri non dedit quia Patrem non genuit dedit autem Pater Filio

vitam, gignendo eum vitam, Sicut est etiam ipse vita. Non aut sua si genuit Verbum tanquam et ipse sit Verbum. Vitam quippe cum dicimus, potest esse de nullo alio, sicut

494쪽

est Patris vita , vel quod expressius dicitur, Pater vita cui de alio non est ut sit: cum vero dicitur Verbum,

nullo modo potest nisi alicujus intelligi, et illius utique de quo est. Non itaque sicut est Filius Deus de Deo, lumen de lumine, vita de vita ita dici potest Verbum esse

de Verbo : quoniam solus et Verbum est Sicut Patri proprium est generare Verbum, ita Filio proprium est esse Verbum. Et ideo si sicut audit judicat ii quia Sicut genitum est Verbum, ut idem Verbum it Veritas, ita Secundum veritatem judicat. Et judicium ejus utique justum SP quia non quaerit voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui eum misit. ηHoc enim dicens, ad illum hominem voluit referre intentioliem nostram, qui Voluntatem Suam qu aerendo, non

ejus a quo factus est, non habuit justum judicium de seipso, sed justum judicium habitum est de ipso. Ipse

quippe faciens voluntatem Suam non Dei, moriturum Seesse non credidit Sed hoc judicium ejus non justum fuit. Denique fecit, et mortuus est; quia judicium Dei justum

est. Quod judicium facit Dei Filius non quaerendo Voluntatem suam, Cum sit etiam hominis filius : non quia ipsius in judicando nulla voluntas est quis enim hoc insipientissimus dixerit sed quia non ita est voluntas ejus propria, ut sit a voluntate Patris aliena Haec isti si cogitarent, non carnalibus cogitationibus sic rinitatis potestates vel officia gradibus imparibus ordinarent, ut tanquam tres homines inaequalis ac dissimilis dignitatis facerent, tan suam imperatorem Patrem judicem Filium, advocatum Spiritum sanctum Secundum quas enim judicat Filius velut imperiales leges, Patris esse asserunt in quibus honorem et auctoritatem Filii constituunt judicantis: Osticiosam vero advocationem et consolationem Spiriciis

sancti ad dignitatem judicis, hoc est, Dei unigeniti perti-

495쪽

nere tanquam judicis sit dignitas, quod habeat advocatum sicut imperatoris est dignitas, quod Secundum suas imperiales leges judicaturum judicem mittit. Qua sua cogitatione carnali, tamen naturae diversitatem , de qua internos et ipsos maxima quaestio est, in his tribus personis demonStrare non possunt. Cum enim ad humanos moros ista referunt, et ab humani generis consuetudine quam cogi tando po8Sunt Capere non recedunt; animalis enim homo

non percipit quae sunt Spiritus Dei'. quid aliud nos admonent, nisi quia et imperator et judex et advocatus homines sunt Proinde judex imperatore etiamsi potestate minor est, non minus homo est. Nec minus quam judex homo est advocatus , etiamsi ossicio videtur judici osse subjectus Patris ergo et Filii et Spiritus sancti, etiam si disparem cogitant potestatem, naturam saltem confiteantur aequalem. Quid quod eos deteriore etiam quam humana est, conditione conssingunt Fieri enim potest in rebus

humanis, ut qui judex fuerit, etiam imperator fiat hoc isti in illa rinitate nec imperatoris unico Filio praestare dignantur. Quod si forte ex humani juris vel consuetudinis formula , majestatis crimen etiam in dio nimium reformidant, advocato Certe puto quod Concedere debeant,

ut ad judiciariam potestatem aliquando perveniat. Nec hoc quidem volunt. Deterior ergo est, quod absit, in illa rinitate, quam in generis humani mortalitate conditio. Porro Scriptura sancta , quae istos diVinos actus non disserentia potestatum, sed operum ineffabilitate metitur, advocatum nostrum etiam ipsum judicem novit, dicente apostolo Ioanne: si Si quis peccaverit, advocatum habe- , mus ad Patrem Iesum Christum justum . , Quod etiam ipse significat ubi dicit Rogabo Patrem , et alium ad- η vocatum dabit vobis'. v Neque enim esset Spiritus sanctus

496쪽

486 s. AUGUSTIUI EPISCOPI

advocatus alius nisi hoc esset et Filius. Qui tameniat inseparabilia sua et Patris opera demonstraret, ait: si Cumis ipse ero mittam eum ad vos , Quamvis alio loco dicat: u uem mittet Pater in nomine meo. v hi os tonditur quod et ater et Filius miserint Spiritum sanctum'. Sicut ostenditur per Prophetam quod et Pater et Spiritus sanctus miserint Filium. Nam quis nisi Filius per Isaiam adventum suum praenuntians dicit Audite me, Iacob et

, Israel, quem ego Sum primus , et ego in aeternum, et, manu mea fundavit terram, dextera mea Solidavit coe- , los, vocatio illos, et astahunt simul, convenient etiam, universi, et audient, quis illis nuntiavit haec Diligens, autem te feci Voluntatem tuam, Super Babylonem, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutUS Sum ego Ο- cavi, adduxi illum, et prosperam viam ejus feci. Con-n venite ad me, et audite ista nec enim ab initio in obscuro v Iocutus sum: cum fiebant ibi eram , et nunc Dominus h misit me et Spiritus ejus - , Quid evidentius: Ecce ipse se dicit missum ab Spiritu sancto, qui fundavit terram et solidavit coelum. Ubi agnoscitur Unigenitus per quem lacta Sunt Omnia Consolatorem Vero, quod Osticium tanquam personae insimae in illa rinitate isti Spiritu sancto deputant, Deum dicit Apostolus, sicut in Epistola ejus legimus ad Corinthios : Is qui consolatur humiles, consO- latus est nos Deus in praesentia Τiti' u Sanctorum ergo Deus est consolator. Ipsi quippe Sunt humiles: unde tres illi viri in camino dicunt Benedicite sancti et humiles, Corde Dominum si h Deus est itaque Spiritus sanctus qui consolatur humiles. Proinde isti, aut quod nolunt, lateantur Deum esse Spiritum sanctum aut si hoc de Patre,

vel se Filio dictum ab postulo volunt accipi, desinant

497쪽

consolationis tanquam mi inere proprio separare a Patre et

a Filio personam Spiritu Sancti. Iam illud, quod ideo Spiritum sanctum Filio minorem conantur Stendere, quod iste sit illius tanquam judicis

advocatus, etiam homine sanctos eidem mira caecitate

praeponunt, de quibus ait idem Dominus Sedebitis su- , per duodecim sedes, judicantes duodecim tribus IsraeU. ΜIbi respondeant, quid erit Spiritus sanctus cum Filio judex, an apud judices etiam homines advocatus Absit autem ista a sideli corde vecordia, ut sit iudicibus minor advocatus Spiritus sanctus cum illi utique, ut judices sint, repleantur Spiritu Sancto, secundum quem viventessiunt spiritales si Spiritalis enim omnia judicat . Nuomodo ergo minor est judice qui judices facit, cum facit ut judicis illius sint membra et suum templum , dicente Apostolo Corpora vestra membra sunt Christi. v Eodemque itidem dicente Corpora vestra templum est, Spiritus sancti qui in vobis est'. v Et tamen si apertissime legerent in sanctis Scripturis Salomonem regem signis et lapidibus jussu Dei templum struxisse Spiritui sancto,

Deum esse Spiritum sanctum dubitare non OSSent, Cui tanta religionis servitus, quae latria dicitur ε legitime exhiberetur in populo Dei, ut illi etiam templum fabricaretur cum Dominus dicat Dominum Deum tuum adora, bis et illi soli servies : quod in Graeco est, λατρευσεtς. Et Euin negare audent Deum , qui non ligna et lapides, sed membra Christi habet templum. Sic enim Spiritum sanctum subjiciunt potestati Christi, cum ejus templum mem-hra sint Christici quemadmodum ipsum Filium imperialibus legibus Dei, cum ipse sit Verbum Dei, ne ullo modo imperatoris verbum legibus subjaceat, sed leges faciat.

Matth. Ix, 28. - Cor. II, 5. - Id. vi I Conser collationem cum Maximino Aug. n. v. - Deut. VI, 3.

498쪽

488 S. AUGUSTIN EPISCOPI

X. Isti sane, quorum disputationem accepi, Ut respondeo, non audent idem dicere factum esse quod genitum' et duo ista discernunt, si ita ut a Patre Filium genitum dicant, factum vero a Fili Spiritum sanctum ΜQuod in Scripturis sanctis nusquam legunt, cum Filius ipse dicat, quod Spiritus Sanctus a Patre procedat. XI. st Filius, inquiunt, Patrem praedicat, Spiritus sanetus Filium annuntiat is Quasi non annuntiaverit Filius

Spiritum sanctum esse venturum, aut et Pater non praedicaverit Filium, dicendo Hic est Filius meus diloctus in , quo bene complacui, ipsum audite . XII. Ac per hoc non solum Patris gloriam Filius verum etiam Filii gloriam revelat Pator nec solum Filii Spiritus sanctus, sed etiam Filius manifestat Spiritus sancti dignitatsem.

XIII. Et ideo sicut Filius Patri, ita et Pater Filio; et sicut Spiritus sanctus Filio, ita et Filius Spiritui sancto

perhibet testimonium. XIV. Λ Patre autem et Filio missus est Spiritus Sanctus: et a Patre et Spiritu missus est Filius. XV. Filius, inquiunt, minister est Patris , Spiritus sanctus minister est Filii Nec attendunt quod isto modo moliores faciunt Spiritu sancto Apostolos sanctos; qui cum se Dei ministros esse dicunt, non eos utique isti etiam Dei Patris ministros negabunt. Ejus quippe ministri facti sunt, in cujus nomine etiam baptigarunt, id est Patris, et Filii, et Spiritus sancti Λ per hoc secundum istorum vaniloquia, meliores eruntari nitatis ministri , si propterea minor est Spiritus sanctus, quia solius minister est Filii XVI. Filius inquiunt, ut , tur a Patre Spiritus an C-lu 'Q rara Filio ditis uti nisi hoc in criti turis sanctis le-

499쪽

formam servi, qua major est atero non secundum formam Dei, in qua unum Sunt ipse et Pater.

XVII. Legitur itaque in Scripturis sanctis Filius subditus Patri. Ibi est enim forma servi, in qua et parentibus hominibus subditus erat; sicut Evangelium loquitur u Et descendit cum illis, et venit Nagareth, et erat subdi, tu illis Non autem alicubi sancta Scriptura dicit Spiritum sanctum subditum Filio. XVIII. Proinde et quae jubet Pater, operatur Filius

propter formam SerViri et quae Pater operatur, Operatur

et Filius propter formam Dei. Non enim ait: Quaecumque Pater jubet, haec Filius facit sed ait Quaecumque Pa- , ter facit, haec et Filius facit similiter . , orro si Spiritum sanctum ideo haec Io qui dicunt quae mandat Filius,

quia scriptum est De meo aecipiet et annuntiabit Oh hisy cur non et Filius ea loquitur quae mandat Spiritus sanctus, cum dicat Apostolus: Mus Dei sunt, nemos scit nisi Spiritus Dei D, et cum ipse Iesus de se ipso impletum Sse confirmet, quod Criptum est Spiritus, Domini super me, propter quod unxit me Vanges Zare, pauperibus pis Si enim propter O unctus est QVange ligare pauperibus, quia Spiritus Domini super eum erat;

quid evangeli Zabat pauperibus, nisi quod Spiritus Domini habebat, quo repletus erat Nam et hoc de illo scriptum

est, quod repletus sit Spiritu sancto β. XIX. si Filius, inquiunt, adorat o honorat Patrem Spiritus sanctus adorat et honorat Filium D Hic non opus est scrupulose velle discernere, inter honorare et adorare

quid distet propter formam enim servi dicuntur ista se Filio Dicant, si possunt, ubi legerint adorari Filium a Spiritu Sancto. Quod enim sul)jici in unde hoc probare

500쪽

conentur, quia videlicet scriptum est Pater, ego te ho- ii norificavi super terram, opus quod dedisti mihi consum, mavi' n et de Spiritu sancto, Ille me honorificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis: ad rem de

qua agitur non pertinet Honorat enim Omnis qui adorat, non autem adorat Omnis qui honorat. Nam et fratres secundum Apostolum inVicem se honore praeVeniunt, nee

tamen invicem adorant'. Alioquin, si honorificare, hoc est adorare dicant, si placet quod Filium adoret et Pater, et hoc jubente Filio, qui ei dicit u Honorifica me . Quod autem dixit de Spiritu sancto De meo accipiet, , Solvit ipse quaestionem : ne putaretur quasi per quosdam gradus sic esse de illo Spiritus sanctus, quomodo est ipse de a trecii Cum ambo de Patre , ille nascatur, ille procedat; quae duo in illius naturae sublimitate discernere, Omnino dissicile os ergo ne hoc putaretur, ut dixi, continuo subjecit u Omnia quae habet Pater mea Sunt, propterea, dixi: De meo accipiet q. Ita sine duhio intelligi volens quod de Patre accipiat. Sed ideo de ipsius, quia omnia

quae habet Pater, ipsius sunt. Haec autem non est diversitatis naturae, sed unius principii commendatio. XX. Secundum hoc ita Spiritu Sanctus non a se ipso loquitur, quia non est a se ipso qui de Patre procedit: sicut nec Filius potest a Se facere quidquam, quia nec ipse a se ipso est, Sicut jam superius exposui non quod in omnibus nutum Patris expectet non enim ait : Nisi quod viderit Patrem innuentem sed, quod viderit Patrem facientem, secundum ea quae jam disputavimus. Quod autem in omnibus Spiritus sanctus Christi praeceptum expectet, ut dicunt, legant si possunt. Quod enim dictum est Non a se loquetur non est dictum , quaecumque a

SEARCH

MENU NAVIGATION