Francisci Rossi metropolitanae eccl. neap. canonici et in Regio Neapolitano Archigymnasio antecessoris praelectiones Juris ecclesiastici 2

발행: 1839년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

Lib. II. Til. V.

Do Eucharistia. nomen Graece sonat ac liGnem. Ea quoniam in Missae sacrificio peragitur , Propterea Sacramentum Corporis, et Sanguinis Christi , quod in Missa continetur , Eucharistia nuncupatur. Per hoc Sacramentum Christum praesentem habemus. Substantia enim Panis , et vini Convertitur in Corpus', et Sanguinem Christi peerransussistantiationsm , h. e. mirabilem Conversionem , qua tota et integra substantia unius rei transfunditur in totam ev integram substantiam alterius. Hujusmodi itaque Sacramentum signum simul est, et res significata. Signum est species Panis et vini; res significata est ipse CKristus, qui totus et integer est sub Panis specie , et sub quavis ipsius speciei parte ; totus item sub vini specie, et sub singulis eius partibus exsistit si, Eucharistiae materia duplex est , panis nemPe, et vinum, quamvis ipsum Sacramentum sit unum. Panem autem triticeum esse, oportet. Nec refert, azymus sit, quo Ecclesia Latina utitur, an sermentatus , quo' utitur Graeca Ecclesia: Ceterum Panis ex surre, oryza, labis, milio, castaneis, Ieguminibus , aliisque id genus non est 'a huius materia Sacramenti a). Communi' enim loquendi usu Panis nomine triticeum intelligimus, et qui-

Eucharistiae

12쪽

Do Eucharistia. Ibiloni aqua eIementari causectum non rosa ea , aut naelle , lacte , Vel oleo conaPactum , Per quae Panis in aliam materiam transit. Vinum vero debet esse ex uvis expressum. Hinc vitium cmphacium , acetum , quod vini naturam acescendo dePosuit , ab hoc Sacramento reiici tur si . Vino autem aqua est admiscenda, quod Christum peregisse Constanti traditione aCcepimus. IIine a Patri bos Trullanis damnati fuerunt Ar monii , qni ut suam de una in Christo natura doctrinam firmarent, in solo vino Sacra mysteria celebrabant a . Non absimili Mane pacto inter haereticos Ecclesia mameravit Eucralitas, qui propterea et H dro ara5latae , et Aquarii audierunt. Ii loco vini meram aquam in Eucharistia risecrabant b). , Forma consecrationis Eucharistiae alia est in pane, alia in vino, utraquc Christi ore prolata. Christus enim in consecrando pane his verbis in coena usus est: NOC est corytis mctum. Vinum vero hac formiata consecravit: Nic est calix sanguinis mei. Hinc Eugenius in Decreto ad institutionem Armoniorum docet, Eucharistiae formam

esse verba ipsa Iesu Christi, qui hoc Sacramenium c secit. Et ipsi Graeci in Concilio Florentino professi sunt, verbis Christi elementa in eius

Corpus, et Sanguinem transmutari. Idem porro inculcant veteres Ecclesiae Patres Tertullianus 4), iij Gn. Cum omne T. Dist. II. de consecrat.

13쪽

Ηuius Sacramenti minister est solus presbyter . Ιlitie Nicaeni Patres Praeter regulam esse diunt , ita nos, qui in erendi sacri sicli pol talom non habent , fita , Qui ostierunt, corpus Christi porrigere 4). Et concilium Arelatenso Ι. diac nos reprehendit, quos Plerisque locis osserro cognovorat 5 . Quamvis autem haec vera sint, illud certe in dubium revocari non potest, diaconos in veteri disciplina tamquam Episcoporum, et presbytcrorum ministros Eucharistiam populo distribuisse, et detulisse ad absentes 6). Quod quidem institutum in Oriente marisisse videtur, cum in Oee identalibus Ecclesiis calicem populo diaconi Praebere consuescerent 7 . Eucharistia itaque ab tinis presbyteris offerebatur. Tantum si necessitas urgeret, et iuberent presbyteri , diaconis Eucharistiam populo offerre licuit. Ad rem Patres Con-eilii Carchaginiensis IV. Diaconus, praesente presbytero , ' Eucharistiam corporis Christi , si necessitas cogat , jussus eroget 8 . Isthace disciplina fortasse seculo XII. desiit. Ceterum in nova disciplina unis presbyteris Eucharistiam populo offerre licet. Id tamen Episcopi, et Par i

14쪽

Do Eucharistia. i 5 Proprio iure, reliqui Presbyteri voluti ex dispinia

satione saciunt. Hinc Clemens V. in Concilio viennensi Catholica communione Monachis. interdixit, qtii clericis , aut laicis sine vectati pq chorum Aontia Eucharistiam ministrarent si . sed triem vicere mores, et ius Paroeliorum ad viaticu , et

Paschalem communionem redae tum est. Jam vero cum omnes mortali peccato thvoluti ab hoc Sacramento arceantur , etiam Presbyter ab eo consciendo abstinere debet; nisi neccssitas u

geat , ct copia consessarii desit, apud quem cui Pam emendet. Ea enim in specio ipsi celebrare 1icebit, dummodo, statim ac Poterit, expleta Missa , Peccata confiteatur su). Quin nec licet, nisi ieiunis , et semel in die Missam celebrare, Pra torquam in Christi natali die, vel urgente neces sitate 5): et iubetur Sacerdos hostiam ab se con Secratam sumere, nisi velit ab Ecclesiae liminibus ceri, et Per annum a Missarum. Celebratione

- -- Eucharistiam admittuntur omnes, m ad iam aetatem Venerint, qua corpus Domini

' possint diiudicare M: quod Episcoporum, et Pa-

aὶ Antip rus ipsi inflandes ab Me Saeramento non arce bantur , t γε ante eommunionem Iae fugere permitteba- ur , si eo opus haberent. Isthaee diseiplina stetit in Oee dente usque ad seeulum XII. II in Ecelesia Orientali a hue infantes ad Meharistiam admittuntur. Areu L lib. III. de Sa m. Euehari eap. II. '

15쪽

16 I b. V. Tif. V . . roesaorum iudicio aestimari soleL. Quin . et corporis

periculosa instralitate vexati Eucharistiam, quae statici nomine sa) desit natur , sumunt nec abca arcentur occulti Pec 'tores. AL put, licis peccatoribus, quique histriones agunt, Scenicamque arrtem exercent, Eucharistiae communione interdixerunt veteres Patres 1). . - ' . ,

Primis Ecclesiae seculis in pluribus Ecclesiis mos illo obtinebat, ut quotidie Eucharistiam sumerent Fideles. Isthaec con uetudo sub initium seculi V. adhuc Romae stabat: Scio Romae , ait Hieronymus, hanc esse consuetudinem, ut Meles sem-por Chri4ti comus acciPiant, quod nec repre-hondo, nec probo sa). idem moris eodem tempore in Hispania, et in Africa Servabatur, uti testa

tur ipse Hieronymus 5 , et Augustinus 4 . At,

avita caritate deservescente, eo res rediit, ut Ple rique fideles vel semel in anno, Vel numquam E

quid morientibus iter in alterius vitam muniebat. Fidesis Albaspin. Observat. lib. I. eap. 11. naticum autem morientibus , etiamsi peeealis illigatέ vixerint, nee nisi in infirmitate poenitentiam petierint. Cone. Carthag. IV. ean. 79. Quod si morti pertinaeia deglutire rion sinut , aut perriculum vomitus instet , viasteum infirmis administrari 'non debet. Ceterum, quod olim nuIIa solemnitate deferebatur viaticum , 'post Berengarii deliramenta , lumine praecede te , in habitu docenti, ae honorifice deferri , jussit non rius III. cap. Sane 10. de Olebrvi. Missar. 1ὶ Cyprian. epist. LXI. ad Mehrat. Cone. Melat. .L

16쪽

De Missar. Celebr. I eharistiam sumerent ). Quapropter seculo VI. Concilii Agathensis Patres edixerunt, ut seculares, qui in Natali Domini , Pascha , et Pentecoste non communicapserint, catholici non cre cantur. At Concilium Lateranense IV. temporum iniquitatem , et collapsam disciplinam Commiseratum statuit, ut fideles omnes ratione utentes saltem in Paschato Eucharistiae Sacramentum suscipiant, alias Ecclesiae communione interdicantur, et mortui Ecclesiastica careant Sepultura sa): quod

et Concilium Triduli tinum confirmavit 5 .

Do missarum Celebrations. ,

Quao a Latinis 2 Lissa dicitur, a Graecis ΛMeosinia

Liturgia nuneupatur ; quo ' Sane nomine omnia sacra ossicia , precesque publicae designantur. Sed quemadmodum Eucharistiae celebrati nem Plerumque apud veteres denotat ; ita et missae nomine Posteriori aevo ossicium Eucharisticum indicatur. Sub Ecclesiae incunabula sacra Illurgia simplicissima fuit , temporum ratione ita postulante Q. Pace Ecclesiae reddita, certa Pom-Pa, certoque caeremoniarum apparatu sacra mysteria celebrari coeperunt. Non idem tamen ritus ab omnibus Ecclesiis suit receptus: etenim et in orien-ssi chrysost. Hom. XVII. in Ep. ad Hebri 2J Cap. Omnis 12. de Poenu. et Remiss. e M. Cone. Irid. Sesa. XII. ean. s. de Euchari Iustin. Μ. 6M. II. T. II. s

17쪽

e' et in oecidente pro Ecclesiarum diversitate di- versa fuit liturgiae ratio. Et licci lapsu temporis Occidentales Ecclesiae pleraeqiae omnes Romanam adsciverint liturgiam , remanet adhuc in Ecclesia Modiolanensi ritus Ambrosianus , et ritus Morara'

bicos sa) in aliquibus Ecclesiis Hispanis.

Iam vero Missa alia erat Catechumenorum, alia Fidelium. Vetus Arcani disciplina postulabat, ut sacra mysteria Paganos , Judaeos , haereticos , o- Communicatos, i Psosque Poenitentes laterent. Quapropter ii ad eam sacrae lituegiae Partem , quae psalmodiam, Scripturarum lectionem, et peculia-xes pro Cainchumenis preces . continebat, admittebantur ; a reliqua liturgia , cui tantum communicantes intererant, excludebantur. Missa itaque Catechumenorum communeS Communicatium Pre ees ad altare antecedebat ita dicta , quod olim maior catechumenorum, quam Poenitentium, ali ruinque numerus. Missa Fidelιum ab oblatione incipiebat , eique communicantes tantum adesse Poterant. Ea de causa post Missam Catechumenorum onmes dimittebantur, clausasque ianuas diaconi , et subdiaconi custodiebant; quo Prosanum vulgias arceretur. Sed posteriori aevo , deficientilius Gatechumenis, eorum Missa cessavit, aCnio Fideli viti Missae inter Se ProhibMur . . .' In Publicam quoque, et priDatam Missa dia vidi solet. Puhlica, quae et legitima , et con-νsrctualis , eL capituliaris , et major appellari

18쪽

i Do missar. Celebr. Is solet , ea est , ad quam Populus cum suo Pastore

Convenit, et communicat; Propterea a veteribus Collecta , et Synaxιa nuncupata. At Privata M issa illa dicitur , quae sine Caeremoniarum BP- Paratu a Solo sacerdote, uno dumtaxat ministrante, celebratur, seu Pauci, seu nemo intersit, sive unus sacerdos , Sive etiam alii Eucharistiam sumant sa). Privatae Missae semper in Ecclesia receptae , quae ProseCto Publicast etiam ea de causa vocari possunt, et quia in ipsis populus spiritaliter Participat , et quia Pro omnibus sit libus ce- Iebrantur si). Huc etiam reserri Potest Missa,

quae vulgo Sicca et Nautica Vo vir , quae Sacrae liturgiae seriem servat prae V oblationem , Donem , Consecrationem , et sumtionem. En aliud non est, nisi verac Missae simulacrum; et in mari celebrari consuevit ob effusionis periculum. 'Seculo XIII. et deinceps in usu fuit frequentissimor at hodie ubique passim in desuetudinem abiit. Porro mos illo olim in Ecclesia servallatur, ut Fideles oblationis tot ore res sacrificio peragendo pias, Praecipue Panem , et vinum ad altare de- ain a prinasa Missa dissent solitaria, quam, nemine minia

Sirante, et nemine praesente, urins eelebrat Meredos. Η Mm di Missae auetores Monachi in suis solitariis cellis, eae quibus reliqui m 8sbyteri eam accepera. Pleraque eo illa solitariis Missis bellum indixerunt. At non defuere , qui eas mota cus riainerent, inrer quos Petrus Damianus in libello, quem Dominus vobiscum inseripsit. Cetemum utcumque ea Pe re ait, jamdiu in Ecclesia in more οι positum, ut unus Sacerdos , uno tantum praesente , et ministrante , ui3sam colebrare povis.

19쪽

Lib. II. Til. m. rent, IIuiusmodi oblationes sacrificii velati pars

Censinantur , offerentium nominibus per Diaconos publice recitatis. Ex hisce oblationibus elementa ad Eucharistiam desumebantur et reliqua clericis alendis , sublevandisque Pauperibus inserviebant. Ubi apud Latinos panis azymus, qui a clericis parabatur , ad Eucharistiam conficiendam adhiberi coepit., loco panis ac vini sarina ad altare delata est. Cum Porro, deficiento Fidelium caritate , Eucharisticus panis Taro Sumeretur , Ut modiciam farinae in id opus sufficeret, ipsius sari-Mae Ioco secuto xII. denarii offerri coeptarunt. Ιi Prin Cipio aut Dauperibus erogabantur, aut sacrificii ostii inservi unt. Lapsu temporis Clerici, quibus vix Ecclesiae aerario satis alimentorum erat, si hi eos vindicarunt. Id in causa suit, quapropter Fideles ob huiusmodi denariorum oblationibus Cessarim. Ubi panis , ac vini oblationes e medio sublatae , Missarum honoraria re Pin. Eorum nomine erta pecuniae quantitas designatur Sacerdoti ob ata , quo specialem in sacri scio offerentis recolat memoriam. Honoraria porro in sui usum clerici verterunt: eaque disciplina seculo XI. passim o tinebat. Ceterum licet pro unis offerentibus Mis-Sae speciatim celebrentur, quod tamen offertur sacrificium , omnibus prodest, totamque Ecclesiam complectitur ). Tot autem Missas sacerdotes ce- . Iebrare debent, quot honoraria ac perunt, licet ea sint legitimo stipendio minora; secus enim datam. onerentibus fidem sallerent. Quare qui Missam' celebrare cogitur ratione benescii, aut Cap- lj GM. Trid. με. XXI. estp. I.

20쪽

Do nixsan Ce δ' arpellaniae, non Potest Pro eadem Missa novam ese mosynam accipere. Jure itaque Alexander III. e Tum sententiam damnavit, qui contendebant, nec Contra justitiam, nec contra Promissam si lem in liri eos, i ut pro pluribus sacrificiis stipondium, 'acciMero, et sacrificium uuum Ostierre aucterent Antiquitus sacra mysteria quotidie non Peragebantur. Seculo 11. vix Dominica die sacra H bant, et in Martyrum natali die, diebusque ieiuniorum. Augustini aevo licet scieram synaxim agere Possent Fideles; tamen alibi omnibus diebus, alibE Sabbato trantum , et Dominica cie , alibi tam tum Dominica offerebatur 1 . Sensim ex recepto in Ecclesia Romana moro invaluit, ut singulis diebus sacra fierent. Ceterum quibus diebus Missis Conventualis non agebatur, Privatas Missas cele-hrare licebat, nonnullis diebus exceptis tam apua Graecos , quam apud Latinos. Graeci sane sacris mysteriis agendis abstinent per totam Quadragesi mam , exmptis Sabhato , Dominica, et festo An- nunciationis. Latini vero Missam non celebrant Ieria sexta in Parascevo, et Sabbato majoris he domadae. Quibus autem diebus Graeci a sacrificio. Cessant , praesancti atorum missam celebrant

quod et Latini seria sexta majoris hebdomadae faciunt.

Liturgicis diebus per tria Priora, edi amplius Secula unam Missam in singulis Ecclesiis celebrari moris suit. At sensim invaluit, ut ab uno eodenseque Sacerdote certis ex ea sis , certisque diebus.

SEARCH

MENU NAVIGATION