Francisci Rossi metropolitanae eccl. neap. canonici et in Regio Neapolitano Archigymnasio antecessoris praelectiones Juris ecclesiastici 2

발행: 1839년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

ba Lib. II. Til. IX.

De Sacramento ordinia. Superiore libro plura de ordinibus adspersimus.

Itaque ne actum agere videamur, eo lectorem re mittimus.

Des Sacramento Matrimonii. ylatrimonium est viri, et mulieris maritalis Coniunctio secundum praecepta Ecclesiae inita , indi viduam vitae consuetudinem continens , ad Pro Creandam, ediicandamve sobolem comparat , Peu quam Christi eum Ecclesia copulatio significatur. Quoniam vero Matrimonium a sponsione inchoatur , Consensu constituitur , et copula Consummatur , ideo a sponsalibus sermonem auspicabimur. Sponsalia sunt futunarum nuptiarum msntio, o repromissio I). Ea vel proprie, vel minus Proprie dicuntur. Proprie sponsaiia dicuntur illa, quibus suturi matrimonii Promissio continetur, quaeque sponsalia da futuro appellantur a). Μinus Proprie dicuntur, quae matrimonium inducunt Praesens utriusque consensu iam absolutum , quod matrimonium ratum vocatur, sive Sponsalia L. s. 1. de S Malo. cap. Is qui M. do Smmia. ει Matris, ε. .

32쪽

De Sacram . matrimonii. 35do praeoenti. Nos promis in Praesenti argumento

Ad sponsalia coii trahenda r 'quiritur futurorum Conjugurn consensus. Quare nisi aetatem habeant

rationis capacem , et idoneam ad id, quod agunt intelligendura, sponscitia non Contrahunt. Eam autem aetatem definivere Pontifices septennium absolutum si). G nsensus Porro dummodo sit certus, nihil refert, expressus sit, an tacitus. Illud quoque nihil interest, nutu ne quis adsentiatur, an silentio , puta Parentibus Pro filio respondentibus ; per se quis contrahat, an Per ProCuratorem ; Per mandatum, an Per rati habitionem. Porro sponsalia et pure contrahi Possunt, et sub conditione, et in siem. Pure ineuntur sponsalia, ubi nulla conditio exprimatur: si enim conditio aliqua. tacita sponsalibus insit, ea non suspendit a). Sponsalia conditionalia sunt, quae in ali-Juem incertum eventum conseruntur, ut, nisi conitio exstiterit, irritentur; modo non accesserit Consensus G praessenii , aut carnalis coPuta , aut

conditio sit turpis, vel impossibilis ; reiectis enim

hisce conditionibus, manebunt sponsalia. Ceterum sponsalia infirmantur , si naturae matrimonii conditio adversetur, veluti si quis dixerit : contraho tecum , si prolis generationem deoites ; aut, si τε Pro quaestu aestitierandam tradas 5). In diem sponsalia contrahuntur , ubi quis spondet, Se aliquam intra certum tempus accepturum 4).

T. II. b

33쪽

5. Lib. II. Trit. A.

Contracta sponsalia obligationem contrahendi matrimonii pariunt. Quare si alteruter a voluntatereCesserit, auctoritate Judicis , et metu poenarum

Potest ad ossicium reduei. Quod si periculum aliquod ex hujusta di conjunctionibus iuvitis , et luctuosis timeatur, Co citionibus abstineri , volue re Pontifices 1); cum coactiones dissiciles soleant exitus frequenter habere a . Sponsalia isthaeo de suturo Per stitaequentem copulam sine alia sollemnitate in verum matrimonium transibant olim. At sublatis a Concilio Tridentino clandestinis nuptiis set , sponsalia de suturo Per solam copulam non justae nuptiae, sed clandestina matrimonia

ovadunt.

Variis porro ex causis sponsalia de suturo dissolvuntur. Primo quidem Praeter mortem naturalem , solvuntur communi utriusque Partis dissensu , licet sponsalia sint iuratar quisque enim P test remittere iusiurandum sui gratia iuratum 5 .impuberes vero, ubi ad pubertatem Venerint, dissentire possunt, dummodo conjunctione Corρο- Tum at stinuerint, ut ait Alexander III. 4 . Si Vero , sponsalibus inter puberem , et impuberem Contractis, qui impubos erat, ubi ad pubertatem Pervenit, ab iis velit discedere , etiam altero dis sentiente, sponsalia dissolventur 5). II. Dissol- 1ὶ Cup. Requisivit 17. I. ain Ouae uminomia inter cap. Ex litteris 10. et eap.

Requisivit 17. apparet, fariis eo latur per interpretaιω-nem , quam attulimus. 2ὶ Cone. Trid. m. XXIV. de Meram. Matrim. eap. 1.3l Cap. Praetersa 2. da Sponsat. et matrim. e-.

Q cap. A nobis 8. eod. 5ὶ Cup. De illis T. De Desponsat. Impubra .

34쪽

De Sacram. Matrimonii. 55vuntur sponsalia tam de futuro, quam de praesenti , ubi alteruter coniugum, etiam invito altero, monasticam religionem ingrediatur , dummodo carnalis commixtio Don intervenerit inter eos: al- heri autem licebit ad secunda voin transire I). III. Per susceptionem quoque sacri ordinis sponsalia dissolvi placuit a). IV. Sponsalia quaevis solvu tur, ubi quis longinquas Susceperit peregrinati nes. Ea enim in Specie , si amplius in facto non erit processum, Poterit mulier ad alia se vota tran ferre , recepta de Periurio Poenitentia , si Per eam

steterit, quominus fuerit matrimonium ConSummatum b). V. Si contrahatatur sponsalia.de praesenti, sponsalia de futuro cum alia muliero inita dissolventur 4 . VI. Per Arnicationem quoque sponsalia dissolvi, edixere Pontifices. Fornicatio autem in praesenti specie subsequatur, oportet: si enim sponsalia praecesserit, et sponso tinnotuerit, eam remisisse Censetur : quod secus habet , m eisuerit ignota 5). VII. Praeterea sponsalia per insignem aliquam turpitudinem dissolvi, rescripsero Pontifices. ita si post contracta sponsalia alteruter sponsus leprae morbum incurrat, alter ad

nuptias celebrandas compelli non debet 6). VIII. Quin et ob supervenientem furorem ) , ac su-

1; cap. Verum 2. de convera. Conjugator. - 2ὶ Cap. Ex litterarum Qui Geris. vel vovent. cap. un. de τοι. in VI.

35쪽

56 Lib. II. Tu. XI.

pervenientem assinitatem si , cognationemve spiritualem sa) sponsalia dissolvuntur. IX. Postremo dissolvuntur sponsalia Per Votum castitatis ante ipsa suscePtum ; cum simplex votum apud Deum non minus obliget, quam sollemne , uti rescripsit

Do Nuptiis. Matrimonium in iusta aetate, et legitimo con

sensu sundatur. Iusta aetas iure civili praescribitur annorum XII. in s minis , XIV. in masculis utrimque expictorum. Ex iure vero civili novissimo semellae nuptias contrahunt anno decimo quinto . et mares anuo duodevicesimo cxpleto. At aure Pontificio Potcutia potius coeundi spectatur , quam annorum uumerus. Quapropter ex habitu moris magis , quam ex aetate nuptiae desiuiuu-iur 4). Proinde si quis legitimam aetatem malitia Sua suppleverit, et maritalibus ossiciis fuerit idoneus, aetatis intuitu non potest a contracto matrimonio discedere ; nisi per illatam violentiam nuptiis fuerit adscnsus s). Legitimus autem conscnsus ab iis praestari debet , qui voluntate sua in matrimonium sonu

2 Cap. Veniens 5. de Cognat. spirit. 3l Cup. Rursus 6. Qui Cleris. Bel vovent. Cap. Mao nobis uti. dε Despons. Impuber. 5j cap. De illis s. eod.

36쪽

De Matrimonii Impedimoniis. 57niunt. Is Porro Consensus exprimendus est sive verbis , sive nutu ; ut Proinde mutus nuptias contrahere non prohibeatur; cum , quod vorbis noti potest, signis valeat declarare , uti Arelatensi Episcopo rescripsit Innocentius III. 1 . Quin dummodo consensus iste Sit certus , etiam Per procu ratorem speciali mandato instructum Praestari potest. Consensum autem ab omni metu, qui virum constantem flectere Possit, Iiberum eSSe, oportet. Per vim enim et metum contractae nuptiae nullius roboris censentur 2). Si tamen is, qui vi metu que nuptias contraSit, cum Coniuge sponte habi laverit , cumque ea colverit, nuPtias Consistere ,

odixit clemens III. 5). illud autem praeteriri

non Potest, quod, licet olim Secundum regulas Romani iuris sine Paterno Consensu initae nuptiae non consistebant, Post Concilium Tridentinum ratae , quamvis illicitae , habentur 4 .

TITULUS XII.

Do Matrimonii L edimenti Alia sunt impedimenta , quae matrimonium sontrahendum impediunt, et contractum dirimunt; alia , quae contractum non dirimunt, sed impediunt contrahendum. Illa Propterea, Dirimentia,

cap. cum apud Sedem de Spomaι. e ii. Cap. Veniens 15. eod. p. Ad id 21. eod. Cone. Trid. Sera. XXIR de Matrimon. Cap.

37쪽

58 Li5. M. Tit. XII. haec Impedientia appellari solent. Primi generis

impedimenta hisce versibus continentur :Error, conditio, votum , comatis , crimen , Cutitis disparitas, Mis, Ordo, ligamen, ho

Si sis a is , si forte coire nequibia , Si Parochi, et duplicis desit praesentia

testis,

Raptave ait mulier nec parti reddita tutae, meo facienda petant connubia , facta relaxant.

Atherius generis impedimenta his clauduntur versibus: Ecclesias Uetitiam , necnon te us feriatum, Atque catechismus , sponsalia , jungitο -- tum a Impediunt fari, permittunt faria teneri. Singula ex ordine exponemus a dirimentibus

exordientes.

Error vel in Persona, vel in statu, vel in qu Iitate versatur. Error circa Pr onam , aut statum matrimonium irritum facit. Ita si quis ducere putans Maeviam , duxerit Sejam I , aut putans cum libera muliere nuptias contraxisse , servam duxisse comperiat, in quam nec facto, nec verbo consensit , nuptiae irritae censentur I). Contra .errror circa qualitates admissus nuptiis impedimento nonesti Quare si quis divitem Putabat, quam Pauρο- rem detexit, aut quam censetiat virginem, CorruP- tam deprehendit et impudicam, nuptiae iis ex ca fit Can. Quod autem un. c. XXIX. q. s. iη cap. Ad nostram do c M. Aemor.

38쪽

Do Matrimonii Impedimontis. 59sis non dirimemur I). Tantum si qualitas, ut ait D. Thomas s) , redundet in personam , veluti si cui Principis filia matrimonio collocetur tanquam Primogenita, et heres Regni, quae talis non sit,

nuptiae non consistent.

Voto castitatis ves in sacris ordinibus, vel tu monachali professione emisso, quod utrumque solemne vocatur, dirimuntur matrimonia contracta, sive Consummata suerint , Sive rata, si quidem nuPtias solemne votum antecesserit. 5 . Quid si votum suerit emissum Post matrimonium ratum, Plurimum intererit emissum ne in Prosessione Monastica, an in sacri ordinis susceptione. In priori specie rata matrimonia dirimuntur, Consummata manent 4 ; in posteriori ne rata quidem matrimonia dissolvi possunt 5 . Cetera autem vota, quae simplicia dicuntur , licet contrahendum matrimonium impediant, contractum tamen non di

Cognatio quoque nuptiis impedimento esse solet, easque contractas dirimit. Ea triplex est spiritualis , legalis , naturalis. Spiritualis cognatio veIex Baptismo oritur, vel ex Confirmatione. In Baptismo contrahitur inter baptizantem , et baptizatum, baptietatique Patrem, ac matrem, necnon inter suscipientem, qui ad summum unus adhiberi

B. nom. in IV. Sentent. Dist. 30. art. 2.cone. Irid. Sera. XXIV. de Meram. Matrim. ean. 9.Cap. Commissum 19. de Sponsal. Cap. Verum 2. d. convers. Conjugalar.

39쪽

ω Lib. u. N. XII.

debet, et baptizatnm , eiusque Patrem, ac matrem. Itidem quae ex Ganfirmatione contrahitur Cognatio, confirmantem, et confirmatum, huiusque patrem , et matrem, ac tenentem non egreditur, uti

definiverunt Tridentini Patres, omnibus inter alias Personas hujus spiritualis cognationis impedimentis

Legalis cognatio ex adoptione descendit. Ea etiamsi fuerit dissoluta, in linea recta nuptias prohibet inter eas. Personas , quae Parentum, et liberorum loco sunt a . In linea vero collaterali per Imalem cognationem prolithentur nuptiae inter adoptatum , et filios adoptantis sub patria Potestate manentes. Huiiismodi autem impcdimentum, adoptione dissoluta , evanescit b). Ex ipsa legali cognatione veluti similitudine assinitatis oritur impedimentum inter adoptatum , et ρ UXorem ado

Naturalis cognatio ex corporum cor, junctione Procedit; eaque divitex impedimentum parit, Con- sanguinitatis, et assinita is. Consanguinitas est nexus Personarum ab eodem stipite descendentium. Ea in lineas distribuitur, et per gradus Computatur. Linea vel adscendentes, et descendentes comprehendit, et recta dicitur ; vel cognatos elatere Continet, et Gliqua nuncupatur. In linea recta nuptiae prohibentur in infinitum, ipsa natura hujusmovi commixtiones aversante. In linea lὶ C e. vid. m. XXIV. do Res Matrim. eap. 2.L. ossi is di Ra. Nuptiari

40쪽

Do matrimonii Impedimentis. vero obliqua, qua olim maptiae ad septimum usque. Qivilis comptitationis gradum v prohinebantur , ab Innocentio III. in Concilio Laisancnsi IV. ad

quartum usque canonicae computationis gradum, inclusive sunt Velitae 1 ι - .

Praeter consanguinitatem assini ins quoque nu' pilis impedimenta parit. Assiuitas, quae. iure cire. vili ex justis nuptiis orta versatur inter conjugemi

. unum et alterius Cognatos , lure D:clesiastico . ex illicito etiam concubitu noscitur 2). In linea quasi recta assinitatis , nuptiae Semper Prohibentur .. . In linea vero obliqua velamur mioliae usque. ad qua

tum gradum inclosive ; ubi assinitas ex justis nuptiis oriatur b). At ubi ex illicito concubitu de

scendit assinitas , nuptias usque ad . Secundum M . dum prohibuexunt Tridentini. Patres 4 .. Sed haec latius in Iure. Civili exequuti Sumus. Crimen sive adulterii , sive Taptus etiam et in trimonium contrahi prohibet, et contractum diria mit. Et primum quidem ex iure . Ecclesiastico si ii, qui contrahendi animum habent , . consilium .ini verint in alterius conjugis perniciem, atque in illius necem struxerint insidias , i conjugo hisce in-

. Sidiis Perempto, nuPtias inire Prohibentur 5).i

Praeterea licet unius tantum machinatio intervis,

nerit, et cum insidiatore, occisique coniuge fuerit adulterium commissum,' PrOPtcr duPlexi .erimen , . sal Cup. Non debet 8. de Consanguis. et I nit.' 2ὶ Cop. Ex litteris 8. Cap. Veniens 9. Eo qui neci,

SEARCH

MENU NAVIGATION