장음표시 사용
2쪽
Evangelinus Apostolides Sophocles
5쪽
9쪽
Opus historicum , quamvis rerum abundantia, delectu et fide satis commendari possit, ex eo tamen praecipuam laudem trahit, si meditandi copiam lectori suppeditet et ejusdem moveat animum. In eo Vis et quasi mens operis est id si abfuerit, jacebit infra suae artis apicem historicus E tanta tum veterum, tum recentiorum historicorum turba, quorum opera servata sunt, pauci sunt admodum, qui integra fama ad hanc diem viguerint et in omnium manibus etiam nunc assiduo usu versentur. Scilicet paucis concessum est id quod solum huic scriptorum generi omnium aetatum suffragia conciliare Potest, nempe quid res narrata significent acuto et gravi judicio aperire , et easdem sic aptis adumbrare coloribus, ut in historia, tanquam in tabula ad vivum expressa, hominum ingenia, mores, habitus reddantur.
Inter hos quidem eximii ingenii historieos mihi videtur in primis apud antiquos excellere Herodotus , quem patrem historiae appellare plurimi m
10쪽
lent' non ideo solum quod primus res gestas a diversis gentibus in unum corpus colligere aggressus
est, sed quod ejus narrandi generis, quod ante ilhim
fere nemo tentaverati, prope absolutum exemplar edidit Eumdem non sum nescius a quibusdam fabularum quoque patrem suisse nuncupatum; quaeum accusatione exsolvere mihi perfacile sit, si hoc fieri necesse soret, hac aetate nostra qua nullus sere sit litterarum antiquarum amator qui cum tali viro, non voluptatis tantum, sed utilitatis etiam causa inon privatam quasi amicitiam junxerit.
Adeant igitur opus herodoteum, indeque velut e sonte purissim et copiosissimo, quod ad Graeciae Asiaeque res attinet, hauriant quicumque historiae, vel scribendae, vel docendae operam impendunt. Cui scriptori non modo notitiam rerum debemus, sine qua in tenebris omnis antiquitas serme lateret, sed et ab eodem potissimum accepimus quid praeteritae aetates, quarum nobis imagines adumbratas
reliquit, de rebus divinis, quid de virtute, quid de
officiis humanis senserint; sacra quoque inStituta, rituumque iis temporibus usu receptorum sanctimoniam historiis suis scite immiscet, quae adeo peculi instar, aequalium suorum Vera salsasve opiniones repercutiunt. Ex his manifesto deprehendas quantum oracula momentum in vitam cuni publi-