Quid apud Herodotum, ad philosophiam et religionem partineat

발행: 1846년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

cam tum privatam habuerint. Sive enim bella gererentur, seu civitates conderentur, seu calamitates

publicae essent amovendae, seu lites dirimendae inter urbes aut civitates forent, Graeci ad oracula, quae prope innumera ibi terrarum erant, velut ad voluntatis divinae instrumenta recurrebant. Herodotus eadem qua aetatis suae homines religione oraculorum effata colebat, haec vera dixisse quoties locuti suerant attestans quibus S DOSter, qui vel minimis eorum dictis maximam vim attribuit, minus attentus suisset, expositio ipsa rerum ab eo relathrum minus persecta foret. Quare ipsum ad librum si cupias edoceri quantum veteres populi portentis, somniis, prodigiis moverentur, et quantum omnis eorum Vita a superstitione pependerit.

Atque hoc loco non est praetereundum aliam quandam eamque sublimiorem opinionem saepius proposuisse Herodotum, nempe de fato ineluctabili, quod pro sua voluntate hominum privatorum, imo gentium sortem administrat, et de iis praecipue qui in secundis rebus nimia superbia esseruntii ultio

nem sumit, adversa secundis miscendo. Hoc numen

invidiosum, θειρ ρθοvερο, haec Nemesis inexorabilis, quae terrore non minus quam religione mentes Dficit, et quae mater superstitionis aeque ac Verae pie , talis est, mortalium sorti perpetuo se et ubique immiscet quam si religionis ac philosophiae herodotes cardinem, sortisque humanae circa omnia

12쪽

gubernatricem dixeris, minime erraveris. Cuilibet obvium est quam haec doctrina imperfecta fuerit, quamque aliena a ratione, qua nos quidem edocti puram divinae Ρrovidentiae notionem adepti sumus. Quae quamvis a Vero longius recedat, non possum tamen non admirari magnitudinem majestatemque Herodote ingenii et sublimitatem historici vere poeticam , quam narrationibus suis scitissime aspergit, e rebus per sese minime verisimilibus morum virtutisque principia felicissime deducendo. Erat enim in Herodoto rectitudo ingenii animique candor talis, ut, quidquid in rebus ab hominibus gestis boni malive esset, verissime id judicaret. Quo fit ut eo duce, historia justitiae virtutisque exedicendae magistra evadat. Nam laudis vel vituper tionis aequiorem eo distributorem difficile reperias,

ejusdem simul exemplo edoctus, morum Integrit tem summam vel in eo inesse posse qui de rebus divinis minus accurate sentit.

Habes quae ex historia herodote in illa dissertatione disquirenda mihi proposui. Iam opus ipsum aggrediamur auctoris nostri, de virtute, de philosophia notiones in genere exponendo, inde ad religionem et superstitiones quibus homines antiqui, or culorum cultores, laborabant, adque ea quae de fato sentiebant, transituri.

13쪽

PARS PRIMA.

Herodotiis inde ab initio operis sui causam quae ipsum ad scribendum impulerit non minus diserte quam simpliciter exponit Ne iacta hominum cum tempore intercidant, neve ingentia et admi- randa opera vel a Graecis edita vel a Barbaris, ψωα ria fraudentur, sed ut possint cum alia, tum causae bellorum ab iisdem gestorum innotescere. Quod enim magis proprium historiae munus erit, quam res a quibusvis pulchre gestas posterorum admirationi atque imitationi tradere, male gestas contemptui, et in his ipsis rebus causarum essec- tuumque nexum ac seriem diligenter notare Herodotum vel ex paucis, quae retulimus, Verbis, Videre licet historiam scribentis officium optime cognitum

habuisse, possumusque jam definire id quod haec scientia sibi assequendum proponit. Sed juvat Herodotum ipsum scribentem historiam prosequi, ut viri nulli lactioni addicti in laudando aut vituperando, re u MSta utrum verae sint an salsae dijudicando, aequitatem prudentiamque cognoscas. Nec tamen desuerunt qui auctoris nostri integri-

14쪽

tatem honestatemque, non sine magno odio, in dubium vocarent. Dio Chrysostomus, qui quingentos circiter post Nostrum annos vixit, in oratione ad Corinthios scripta , Herodotum praelii apud Salaminam commissi relationem in ipsorum civitate legisse resert ac plurima in eorum laudem dixisse; sed quum argenti summam quam pro pane rico postulasset, dare noluissent Corinthii, id effecisse ut omnis gloria ejus civitatis militibus detraheretur. Hoc, si Verum esset, minime honestum Nostro foret. Sed Dionis Chrysostomi accusatio praepostera nullius testimonio confirmatur. hitarchus qui Boeotiae ab Herodoto ob rem male gestam in bello edico graviter objurgatae honorem vindicare studet, tractatum composuit ιι demer0doti alignitate ,

in quo Corinthios apud Salaminam fortissimos se praestitisse dicit, et Herodotum ab ipsis laudandisper malevolentiam abstinuisse, nec tamen Ob pecuniam denegatam id secisse eum arguit . Equidem haud sacile crediderim Herodotum potuisse cupere, nedum flagitavisse tale pretium. Quod si Dionis accusatio nullo suffragi confirmatur, assueta erodoti veracitas, animusque ab ira et studio seque ah-

horrens, seu Graecorum, Seu Barbarorum res Componat, facile eum absolvunt. Iam vero locum ipsum inculpatum si maturius inspicias , nihil prorsus

Dion Chrys. Orat. XXXVII, ed. mperius, p. 522. 7. Plut. De Her Malign. c. L, trad Laris. t. ι, p. 437.

15쪽

reperiesqliod vilem dolosumve animum denotet, ut quidem Dio et Plutarchus salso putaverunt a Namque Athenienses Corinthios ignavos se apud Sal minam praestitisse Graeciamque turpiter prodidisse accusant L Sed Corinthii longe aliter dicunt, ραρτυρει δέ σφι καὶ ἡ αλλα αλάς. MEn Herodotem prudenter supersedentem de re dubia judicium proserre. At infitias non eo, quamvis honoris Herodoto redintegrandi studiosissimus, locum illum suspicionem quamdam movere posse, ni opus totum innumera auctoris nostri probitatis serret documenta, ita ut unus locus , isque maxime dubius, spe istae ingenuitatis famae nocere non possit. Inde ab

initio primi libri, cum injurias a Graecis Asianisque invicem illatas ita exponit, ut, quorum suerit justae causa pronuntiet, ipsa haec severitas aequissima , qua Graecos irruentes cum armis in Asiam ad bellum Trojanis inserendum injuriarum auctoreS fuisse fatetur, causae ipsius mire favet. Antequam enim hominum privatorum facta judicet Herodotus, jus gentium interrogando, populorum acta examini submittit. In quo maxima cum veritate justitiaque quaestionem juridicam instituit, et probatissimam a uitatem in jure utrinque dijudicando

ostendit. diis enim gentium utpote pars philosophiae mo-

16쪽

ratis, nonduin in scientiae corpus redactum, Sola conscientiae voce circumscriptum erat quam in

Herodoto quidem fuisse clarissimam quis negabit λGentium juris notio manifestius etiam elucet e disponso a populis barbaris ultra Istrum incolentibus datoScythis qui auxilium ipsorum contra Darii incumsiones implorabant. Quod responsum vere dignum

est ut reseratur praecepta enim ab Omnium temporum experientia confirmata continet. Ea scilicet

Agathyrsus, et Neurus, et Androphagus, et aurorummelanchlaenorumque reges Scythis responderunt : . Si vos in injuria facienda ac bello inserendo priores non fuissetis, recte videremini precari

quae precamini et nos vestris precibus morem direntes, idem quod vos ageremus nunc vos sine nobis

illorum terram ingressi, imperitastis Persis, quoad Deus vobis indulsit illi itidem, quandoquidem eos

idem Deus in vos excitat, vicem vobis reddunt. At no neque tunc quicquam intulimus injuriae his Viris, neque nunc quicquam conabimur priores inserre. Quod si hic nostram regionem invaserit, et prior injuriam fecerit, nos haudquaquam tolerabimus. Id donec emamus, apud nosmetipsos manebimus. Neque enim in nos venire Persae videntur, sed in eos qui suerunt auctores injuriae. Quae utrum re vera a principibus Barbarorum in

Her. IV iis. Laurentii Vallae ininrpretatione usus sum.

17쪽

hoc conventu pronuntiata, an ab Herodoti ingenio fuerint exornata, et ad memoriam per Hellada dis. fusam informata, haud sacile dictu est. Id unum Observes velim scilicet haec principia juris gentium mire ibi enuntiata esse quae si semper et ubique

observarentur, omnis bellorum occasio atque ansa tolleretur. Omnis igitur natio terram ac possessiones confinium sacras habere debebat, neque offendere libertatem legatorum, quibus laesis, populus ipse, cujus

nomine missi essent, laesus esse videbatur. Quare Athenienses Spartanique qui Darii legatos terram et aquam poscentes male habuerunt, jure accusandi sunt, injuriaeque illata justam poenam tulerunt. Quod si Herodotus non audet calamitates quas Attica regio experta est Xerxe in eam irrumpente, irae attribuere coelesti' nihilo tamen minus dicere non dubitat Lacedaemonios juris gentium violatores poenas dedisse irae althybii, qui sui Agamemnoni praeco, ac poStea, more antiquorum, inter divos est relatus . Cum enim sacrificia ac victimarum exta a numinibus abnuerentur, duo Spartani,

Sperthies et Bulis ituros sese ad Xerxem in piacu-brin caesorum eiusdem regis legatorum obtulerunt. Quibus in Asiam delalis, rex animi eorum magni

Her. VII, 133 sqq. Ih. 134. Erat Lacedaemone familia Talthybiadarum qiuam penes erant prete aliis legatorum munera.

18쪽

tii linea miratiis vitae veniam dedit; et mim Ibaco daemonem rediisseni, Talthybii ira placata est. Egrefert animus, morum sanctitatem videre hoc loco in superstititione positam. Nunquam enim veritas

errori mixta proficit. Quid plura Herodotus et universi Graeci his opinionibus praejudicatis imbuti

erant, qua omne conservare historiae est.

Herodotus quidem semper ante oculos illud habuisse videtur, qu'd Gyges Candauli regi in tentationis discrimien eum indueenti praeclare respondit: a Iam olim holhinibus sunt honesta excogitata, unde ii discere debemus quid iaciendum sit : ex quibus

et hoc unum est quae sua sint, quemque inspicerere debere . n Suum cuique en legem supremam quam hominum populorumque inter Sese communicantium nunquam non sedere in animo necesse

est. Eadem porro ratione Herodotus principum apud civitates graecas aut barbaras nationes gesta judicat, quae a quovis in bonam malamve partem facta sint narrando Scilicet Alcmaeonidae gens Atheniensium illustrissima, quum accusarentur quod ersis post pugnam arathoniam Athenas irrumpent bus clypeo sublato id inter ipsos et Barbaros segnum convenerat auxilio fruissent Herodotus ite crimine accusatos liberaret, Alcmaeonidas libertatis studio ac tyrannorum odio flagranies, adii

19쪽

sistratidas expellendos plus essecisia dicit quam Hammodium et Aristogitonem. In tanto etiam eos suisse apud Athenienses honore et amicitia, ut prorsus erisimile non sit lypeo eos sublato Persis auxilio tuisse. Atqui, subjicit Herodotus, clypeus ostensus quidem est; sed a quo ostensus, incertum. Eodem studio quis Alcmae midas accusatione liberat, male factum Ephialtis qui per saltum Trachynium erga circum montem tam deduxerat arguit, dicens nec heli Carystio neque Corydalo Anticyrensi, sed Ephialti a Pylagoris proscripto id

attribuendum esse. Quibus praemissis, hoc modo concludit: α Ephialies indicavit Persis tramitem quiu per montem ad hermopylas serebat hanc cub iam Ephialtae adscribo.Τουτο αιτιο γρά . Eadem aequitate ac sinceritate militum fortiter dimican-ditim mentionem facit, populive qui sortitudine iriter ceteros excelluit, αριστεια diguissimo Semper cuilibet tribuendo. Quid quod et Persarum pulchre facta non elevat neque dissimulat, utpote qui ad Μycalen eos non minus fortos se praestitisse quam Graecos ipsos lateatur, id quoque adjiciens ' copias auxiliares et socios in pugnae discrimine ab iis desecisse. Ιmo Xerxi ipsi laus merita non deest, Spartanis in piaculum legatorum caesorum sese offerentibus ignoscenti , ut nec severior nota Leonidae

20쪽

cadaver foeda ultione laceranti. Sic gloria, sic ignominia cuiqite pro merito distribuitur. Ita historia, vix in lucem Herodoto patre edita, in summo tanquam tribunali sedens, populis sicut privatis hominibus jura pro merito reddit. Quod si historiam scribendi ars adeo praeclare instituta est iis temporibus, ingenium humanum ad altum jam tunc culturae fastigium crevisse putandum est, eritque Merodotus excellentissimis aevi sui viris adnumerandus. Iam enim philosophia, centum et quod excedit abhinc annis, selicissimis in Graecia nata erat auspiciis jam mens humana se ipsam

rerumque naturam pernoscere conabatur Graeci,

antequam philosopharenter jam priorem disciplinam de moribus rebusque divinis acceperant edocti a vatibus qui deorum cultum virtutisque praecepta hymnis carminibusque propagaverant A.

Nam Orpheus, usaeus, Eumolpus, Homerii atque Hesiodus, mysteriorum rerum C SmOgOnicarum, vagarum quidem, id quod nemo negat, et minime persectarum, Polytheismi deinde doctrinam instituerant; quorum vestigiis postea poetae lyrici atque epici non pauci institerunt. Iani Herodoti tempore poesis apud Graecos primum absolverat studium proinde ars regendi populos, arctissimis cum religione vinculis conjuncta, amplum ceperat incrementum Lycurgus, Zaleucus, Cha-

SEARCH

MENU NAVIGATION