Quid apud Herodotum, ad philosophiam et religionem partineat

발행: 1846년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

mant, conditionisque communis vicissitudines, idque senaper alicui nostro commodo, ante ocul ponant. Quae, ut ipsius Verba reseram, olim ma- gnae erant ciVitateS, earum permultae factae sunt a parVae; rurSUS quae mea memoria m/gnae fuerunt, a prius fuerant par e. Igitur quum Sciam huma-- . nam felicitatem nequaquam in eodem tenore per Stare, utriusque fortunae mentionem habebo'

Sic igitur in Herodoto quidquid hominibus tum

male cum bene evenit, historiae inservit, amplamque praebet animis edocendi materiam. Uno igitur obtutu, si omnia quae Herodotus sentit et pronunciat circa ea quae quovis tempore ab hominibus facta sunt, amplectaris, videbis haec ab historico praecipue commendari, Scilicet nunquam nec a pietate erga deos nec a justitia recedendum esse et selicitatem domesticam virtute nixam praeserendam esse iis quas opes et gloria suppeditant voluptatibus atque emolumentis. Haec praeceptae morum disciplina deducta, si non intra scholae alicujus limites sunt circumscripta, nihilo tamen secus Herodotum omne officiorum virtutumque corpus bgnitum habuisse pro certo habendum est, quibus adunati novam scientiam creare So- Crati prae ceteris reservatum erat. Recte quidem

Herodotus haec principia inde a longo tempore nota suisse dicit nunquam enim generi humano

32쪽

officiorum notio et usus omnino desuertini Herodotus igitur in operis sui cursu quatuor irtutes aemulationi propositas a Socrate, pietatem, justitiam, sortitudinem et temperantiam, commendat multis locis quos omnes singulatim discutere supersedemus. Μugnam idem prudentiam ac veritatem sententiis, qua passim in medium profert, inseruit, quarum similes apud nomicos et tragicos poetas facile reperire est

PARS SECUNDA.

Supersuilone uero oleae: De somniis, ae ro lsus, ae orae lis.

Μulla sunt in historiis antiquis sati cum libertate

conjuncti exempla , quae res tamen magna Contradictione inter sese pugnant. Ita fit ut homines apii historicos nec non apud poetas in duplici conditione videantur esse tum liberi, tum servi, tum deorum voluntati rebelles, tum fati inevitabilis legibus 'bstricti Cujus quantacumque Sit poteStas, libero non admodum carent arbitrio; quo quidem in primis ceteris animantibus praestant, idque vel tibi dura necessitas maxime urget. Quicumque nostris nemporibus md civitatem

33쪽

accedit administrandam, tota sui ipsius iaculiate fruitur, tempori rebusque prudenter inserviendo,

omnis metus et superstitioni expers. Persuasum enim habet, a causa Suprema, De scilicet, hunc universum orbem secundum lege aeternas regi gubernarique causam ero Secundam, hominem,

sui juris esse, praescriptos intra fines quos Deus ipse exaravit invisibili quidem tractu, sed ita ut

voluntas ejus manifestaretur et humanae menti hanc capere et interpretari liceat. Quare si decreta divina comprehendere volet, legem mortalibus atiatura insitam sequetuae tanquam Virtutis institu- tricem, et ubi futura pernoscere ei cordi est, oracula non adibit, sed sola ductus rerum experientia, quae futura Unt, conjectura solerter U-gurabitur. Quae Omnia aliter se habuere apud antia quos, qui deos rebus humanis se immiscere et diversas quasi personas in vitae humanae theatro

agere arbitrati, Summa Cura eorum Voluntates

observando, somniis, prodigiis, oraculis animum attendebant. In quo quidem historia antiqua a nostrae aetatis historia maxime dissert. Illa quidem miraculis sabulisve, quas nos vel in carminibus difficile sustinemus, pro natura Sua non abStinet, ut quae his figmentis maximam partem conflata sit. Ut poesis histortu erat itaque Herodotus non erit vehementer accusandus nec tanquam sabularum amator spernendus, quod deos semper

34쪽

introducendo historias suas ud Iliadis instar composuerit . Quod quidem ita eum instituisse

cave credas, more eorum qui jucundas narrationi-hus suis digressiones immiscere non dubitant poeticarum ope machinationum, quae aliud nihil quam delectationem pariunt Herodotus enim et omnes illius aequales hac fide erant imbuti, ita ut quaelibet prodigia referre necesse esset, ut inde quae remota antiquitas et ipsi sentiebant posteris traderentur. Quare si perpendas quae fuerit apud sinnes nati ne de quibus Herodotus loquitur harum superstitionum vis, neminem alium aptiorem reperies qui nobis errores mentis humanae quibus alitur credulitas, reserat, quamvis ipse iis minime fuerit exemptus rationis lapsibus, qui nostro quidem tempore miserationem aut risum movent. Rusmodi enim somnia pro indiciis sancte reverendis habebantur, quae magnis rebus non saepius favebant quam Obstabant. Equibus nunquam ea qUse auribUS acceperat, praetermittit Herodotus. Sic Sabacus somnio monitus,

AEgypto relicta, AEthiopiam petit . Somnio item instigatus Astyages Cyrum nepotem persequitur', qui et ipse post somnium quod somniavit, Darium Hystaspis filium tanto in odio habuit, ut

Cf. de Herodoti Historia ad Carminis epici indolem propius accedente, Prolus prior Boettigeri opus: p. 182, et praeserum Larcher. Presac de in trad. 'Herodote. Her. II, 139. - Ibid. I, 107, 108.

35쪽

morti eum tradere decreverit . Cujus filius Cambyses interdi fratrem occidit, quia in throno

sedentem ac vertice astra tangentem somno viderat 'Bona fide somnia narrantur Polycratis filiae, tanis, Hippiae'. Quae lamen praesagia nunquam frequentiora suere nec tantum momenti habuerunt quam cum Xerxes exercitum adversus Graeciam esset ducturus . Cum enim nocturno tempore hominem statura praegrandi vidisset, ut expeditionem contra Graecos , nulla mora interposita, suscipere jubentem, eaque jubentis dicta parum curaSSet, Spectrum idem postridie media nocte denuo apparuit, vultuque etiam minacior hesterna verba repetiit. Supererat ut Artabanus quoque ei apparitioni fidem praestaret. Cum igitur lectum regium occupasset, idem somnian Summo et ipse terrore est perculsus. Unde factum est ut bello inserendo jam non amplius resister atideret. Accessit ultimum somnium quod causa fuit cur exercitus repente adversus hostes duceretur. Visus est enim sibi Xerxes in somnis ramo oleagineo redimitus, et cum pauci inde ramusculi decidissent, Orbis universus inde erat repletus . Iam procul dubio terrarum orbem subacturus eique domi-

Her. I, 209. - II, 30. III, 124, 149 VI, 107. - VII, 15, Sqq. VII, 19.

36쪽

naturus erat. Vides cujus modi fabulis Herodoti tempore historia fuerit intermixta In quibus qui veri aliquid videre sibi visi sunt,mardonium

dolo et machinarum ope talia effecisse autumant, sed magis probo opinionem fabulas per vulgum notas subesse credentium, qua scriptori nostro placuit in historiis suis colligere , tum pietatis catlSa, tum ad legentis oblectationem. Quae quoquo modo Se habeant, discimus ex his quanta illis temporibus grassaretur credulitas Herodotus, quamui pronuS in hanc superstitionem , tamen integram somniis fidem non habebat Artabanum enim de apparitionum origine ita loquentem facit Hoc soma nium non res divina est, fili. Somnia enim ista

sunt, quae adeuntia homines frustrantur, quem admodum ego te docebo, muliis quam tu anniS natu grandior Consuerunt ipsa somniorum visa plerunque oriri ex eis quae quis per diem mente agita it. Nos autem nudius tertius expeditionem hanc contra Graeciam inter manus et quidem vehementer habuimus. Hoc perquam prudenter dictum somniorum

Originem ratione satis pr'babili explicat. Sed clim homines antiqui munis obstricti essent erroribus, Herodotus ipse non dubitat somnia quaedam divinitus oriunda esse του θεοῖ ριετε ov. Hi enim tem -

VII, 16. Interpr. Laur. Vall.

37쪽

poribus nullus eorum etiam qui rectius cogitant,

superstitione aeat.

Sic igitur vana somniantis animi visa in oracula divina mutantur; quae, si poetis y librisque omnibus, qui antiquas traditiones asservant, credas, ad agendum saepissime credulos homines impulerunt. Huc adde quod apparitiones diurnae et

quales hominum vigilum esse solent, nec minus frequentes sunt, nec minus ponderis habent. Sic mater Demarati filio suo narrat, Astrabacum heroem secum cohabitasse, ipsiusque esse genitorem, in quo Demaratus acquiescere videtur . In pugna Μarathonia pigelus, vir theniensis, spectatae virtutis, spectrum armatum obvium habuit, et ex eo die oculis captus esse coepit . Quae Herodotus quidem non sine haesitatione aliqua narrat,dietorum fidem in eos a quibus acceperat, retorquens id quod saepe facit, ubi res minus dignas

fide refert. Non raro enim eo dubitationis procedit, ut narrationes movetido risui aptas admittere recuset. Sic Athenienses, gentem sagacissimam, crassiori miratur astutia deceptos suisse Pisistrati

Minerva ipsa duce redeuntis . In fabulis item ponit narrationem dicentium hylacum et Auto-

38쪽

noui heroes apparuis e qui templum delphicum

contra Persas defenderent' sic ut et de spectro narratiunculam, quod, in pugna ad Salaminam commissa, mulieris specie Graecos ad sortiter pugnandum exhortantis apparuit . Idem facit quod attinet ad navem a diis missam ut fugam Corinthiorum sisteret . Sed fidem adhibuisse videtur mysticae illae pompae Eleusinae quae in Attica, ab incolis suis deserta, Sua sponte incedebat, id quod indicio erat a diis non penitus eam regionem fuisse derelictam. Dicaeus, qui ab Atheniensibus exilio mulctatus ad

Persas defecerat, densum pulverem e regione Elein sina vidit quasi a multitudine procedentium sublevatum, audiitque vocem in Iacchi honorem canentium . Quin imo Dicaeus et Demaratus, qui eum

comitabatur , nubem per aera actam Salaminam versus viderunt, de auxilium Graecorum classi ministraturam. Quae omnia summa credulitate accepta, difficile dictu est quanta amoenitate quantaque gratia ab Herodoto relata sint quippe cui eae potissimum saperent sabulae quae poetica quadam jucunditate animo arridebant.

Iuxta somnia atque apparitiones ortuitas, antiquorum Superstitio, tam Graecorum quam Romanorum eorumque qui Asiam incolebant, pepererat

39쪽

hanc scientiam, proprio Domine auguralem dictam, quae ex avium Volatu, e victimarum extis, e sunmine, uno Verbo ex omnibus iis quae videhantur prodigiosa voluntatem deorum interpretabatur. Sed licet jam Herodoti temporibus, deceptores imcredulique essent bene multi, plerorumque hominum fide non carebant augures, et omnibus hariolantibus vulgus temere assentiebatur. Μulti etiam viri sapientia non vulgari praediti, ut Herodotus, ut Xenophon, ut Pausanias, non parvam huic arti fidem habuerunt. Quid phira omnes populi, quorum Herodotus mentionem facit, eidem superstitioni adhaerebant. Quoties genti aut civitati cuivis, ait Herodotus , ingentes sunt eventurae calamitates, certa signa antecedere solent. Etenim Chiis ante suam cladem ingentia signa contigerant unum quod ex choro centum juvenum quos miserant Delphos, duo omnino rediere, nonaginta octo pestilentia absumptis. Alterum quod sub idem tempus, tectum supra pueros litteras discente corruit, ita ut ex centum viginti pueris unus omnino evaserit. eis signa deus praemonstravit. Post haec excepit pugna navalis quae civitatem in genua dejecit. Dati atque Artapherne Athenas invadentibus

Delos insula terrae motum sensit, unde Herodotus deum mala Graeciae ventura portendere concludit.

Her. VI, 27. s. etiam, III, 10.

40쪽

Nam sub Dario, et Xerxe et Artaxerxe . tribus iis deinceps aetatibus, plus malorum passa est Graecia quam viginti aliis ante Darium aetatibus LPraeterquam quod signis praenuntiis attendebant, id quoque agebant ut ex praesenti rerum statu augurarentur qualis finis incepti alicujus esset futurus. Septem illi Persarum optimates eo majori fidiicia merdin de loco suo dejiciendum susceperunt, postquam septem accipitrum paria, paria duo vulturum persequentia vidissent, ut illa dilaniarent . Darius postquam equi hinnitu rex designatus fuisset, tonitru est auditum caelo Sereno, quae signa quasi cum Dario conspirantia regnum ejus firmarunt . Non raro mens hominum credula et stolida, in rebus nullius prorsus momenti et omnino praetermittendis, futurorum indicia videbat. Sic Zopyrus in mula partum enixa portentum divinitus oblatum Babylonis capiendae vidit,

indeque hanc urbem, eo quo scimus modo Dario tradendi consilium cepit . Interdum res absurdi simae tanquam prodigia ab Herodoto traduntur. Quum equa leporem enixa esset, quid certius erat quam fore ut expeditio adversus Graecos tanto apparatu suscepta male cessura esset Pisces

SEARCH

MENU NAVIGATION