Veteris Testamenti sententia de rebus post mortem futuris illustrata

발행: 1846년

분량: 102페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Psalmis nonnullis et libro Jobi '' factum erat, descenderet in

hanc cognitionem, in rebus terrestribus omnino verum pietatis praemium non esse reponendum, sed illas per se vanas esse, ne ullum verae felicitatis fructum ex se progignere posse quod quum Ecclesiastes luculenter exposuerit, et ipse spei aeternae Fitae, quam Evangelium patefecit, viam munivit 'q). qua ratione in Alexandrinorum Iudaeorum theologia dogmata Platonicae philosophiae et Veteris Testamenti inter se sint consociata, ut doctrina de beata proborum sapientiumque immortalitate exsisteret, hoc loco nolo exponere. Id unum moneo, Alexandrinos speciem quidem aeternae vitae obtulisse, sed reapse ea extenuasse, quae de indissolubili atque aeterna piorum cum Deo communitate Davides et Assaphus erant augurati. idemque quum dogma de resurrectione mortuorum respuerent, ab ea ita via, quam et Testamentum commonstraverat, longe aberra erunt. Hoc nimirum ratum manere debuit, veram ac firmam de vita aeterna sententiam rem esse non ab hominibus excogitandam, sed ab ipso Deo patefaciendam. 165 Liber Jobi, quamvis acriter hoc defendat, hominis dignitatem

ex rebus externis non esse aestimandam, tamen re externa per se vanas esse adeo non intelligit, ut postremo ad eandem, quam ipse impugnaverat sententiam recurrcti.

102쪽

Vratistaviae typia Gransii Barthi et foeti.

SEARCH

MENU NAVIGATION