장음표시 사용
13쪽
Ut ad multos scriptorum, praesertim Romanorum libros, ita admoratii Satiras et pistolas multa annotaveram. Quae ad
Satirus, ea nunc, magis amicorum rogatu quam mea ipsius v
luntate, ad editionem composita paravi. Ignorabam enim quid eruditi Germani inter annos in hac re praestitissent, nec quidquam videram praeter,einehium Absoluto demum hoc labore meo, nactus eindoinum et ustemannum, orhelium, Api,gium, denique L. Doderlinum, haud sane pauca ab iis iam occupata deprehendi, eaque cuncta, quantum scio, ex meis sustuli. Ludovicus oderlinus a. DCCCL Satiras tam docte et ingeniose interpretatus est, ut praeclara illius de oratio merita satis laudare non possim. In quibus eadem fere animadverteram, ea mihi de consensu gratulatus, servavi. Si ille fortasso hinc suis inventis aliquod momentum accessisse iudicet, equidem ab illo meis grave accessisse iudico. De samoratii explicandi ratione satis exposui, cum in praefatione ad Carmina, tum in nemosyne eidensi. Huius me rationis nondum poenitet. Sic enim et semper sensi et nunc quoque sentio omnia omnino Veterum librorum,SS. per indo-etos, et, quod longe peius, per semidoctos librarios modis inmnitis turpissime corrupta sunt. Viri eruditionis accuratae laude excellentes inde ab instaurata literarum humanitate ad hanc, moriam, testor Vel amicissimos collegas ahium, obetum et n. per mortuum Iacobum Geelium, qui cum magno ingenio et doctrina parem modestiam et prudentiam coniungebat, omnes omnium temporum et nationum hoc luculente demonstraverunt.
14쪽
Horatius, ut hoc exemplo utar, nam caussa Aeneidis multum diversa est, operis quippe ab ipso auctor improbati et supra alia omnia interpolati, oratius igitur obscura ista, inepta, ridicula, absurda, quibus falsae manus Vera poemata corruperunt, scribero non potuit. Qui adeo vel mutata per coniecturum lectione, vel notatis spuriis, Vel nova interpretatione lucem tenebris assundero conatur, hic non iniquius sacere censendus est, quam
qui omnia concoquere et millies ab aliis dicta et iterata repetere satis habet, ipse de suo, quo res ortasse restituatur, nihil affert. Ego, ubi nulla bona spes expediendae dissicultatis assulgebat, in hoc quoque libro pronior fui ad audendum, quam tergive gandum, nec quidquam simulavi aut dissimulavi. In rebus asperis consilia sortia, audacia etiam interdum sunt salutaria. Alii saepse ad cogitandum excitati lenius aliquid et tutius inveniunt. Utrum istam interpretandi iam secutus literis nostris obfuerim an profuerim, posteritas melius iudicabit. Prodesso certo volui, ac debui, natus in regione, ubi ingenuae artes iam tria saecula dilectae si cultae stabilem sedem invenerunt. Anno
Onim MDLxxv, in medio belli Hispanici ardore musa gradu pinnato huc se intulit, ut unico se bello secundo, quod ait Porcius Licinius, intulerat bellicosam in Romuli gentem seram. Condita anno isto Academia Leidensi, aliisque deinceps Ac demiis, Athenaeis Gymnasiis et scholis, scripta Graecorum Romanorumque omnia cupiditate sero inexplebili devorabantur, adeo ut sortasse tota Europa in nullo populo, iam exiguis finibus incluso, quidquam simile inveniretur. Ut omittam publicos ingenti numero doctores, incredibilis semper aliorum multitudo exstitit, qui poetas, historicos, philosophos, oratores tam diligentor lectitabant et probe intelligebant, ut nihil magnopore aliud in omni vita egisse viderentur. Horum alii libros didore, testimonia cum studii doctrinae, tum doctrinae ipsius verissima;
alii non edidere, sive laudem parum curantes, sive modestia prohibiti sed omnes mira delectatione menti ita alendae acuendaeque ducebantur. His otiis negotia suae quisque vitaerocreabat, et vulgo ad illa utilius et elegantius gerenda at orior redibat. Quam multi inde quantam voluptatem rerumque ornamentum perceperunt Et, ut scires, veterum admiratio quam
15쪽
alto in animos descenderet, ea plerisque cum aetate paritor crevit neque in summa senectute vel minimum pristini cultus remisit, sed quasi tum primum exorta, integra et nova riguit.
Atque huius illi virtutis, praeterquam quod ipsa sibi esset
merces, hoc sere praemio publice decorabantur, ut scholis vel Academiis Curatores praeficerentur. Quare pauci amantius ac verius de iis iudicare poterant, quam qui iuventutem ad linguarum doctrinarumque scientiam informabant. Ego iam ante annos sero sexaginta tales tres cognovi Viros, quos mihi contigisse et mansisse amicos semper in magna felicitatis parte posui, nec, quoad iVam, ponere desinam. i, ut erant me natu maiores, sic ante me hinc abierunt. Primus abiit Arius Adriani, librorum sacrorum interpres, Aectae Resormatae, apud occumenses in Frisia Theologiam literarum nostrarum suavitate et legantia condiebat, inquo iis tantum prosecerat, ut non multos sui ordinis haberet pares, studio certe et industria superiorem neminem. istoriam rerum, praecipue eertandarum, callebat, quasi perpetua vita in iis habitasset. Huius ego viri in severitate comis, gravitate facilis, pectore candido et aperto, nunquam sine gratissimo animi sensu recordor, vivo voluntatem in ratione de Xenophonte Ephesio a. DcccVI edita significavi. ruerita ille ama carebat. Ea non caruit enricus Collotus escurius, magis in luce et oculis hominum positus et gestis honoribus spectatus. Hunc quanti secerim, declarare non sum veritus, cum i Carmina Horati a. MDCCCXxXIII primum recensita dedicabam. Nimio plus se laudatum querebatur, et neminem melius, quam ipse sentiret, intelligore dicebat, tale se praeconium non meruisse. Meum me in ea caussa iudicium iudicio ipsius praetulisse non poenituit. Animum enim gerebat omnibus ornamentis, quibus regum nostr rum et populi et Academiae eidensis avor honoraverant, pulchriorem. Et Arius Adriani et Descurius prospera valetudine, integris mentis facultatibus ad magnam senectutem pervenerunt, nec de industria quidquam remiserunt. Ille annos habens unum et
septuaginta librum edidit patria lingua ad illustrandos Veteris Novique Testamenti locos compositum hunc in opere de laudi-
16쪽
bus ollandorum in omni arte et doctrina conspicuis absolvendo mors occupavit, postquam duos et septuaginta annos vixerat. Tertius amicorum, binis istis omni Virtutum gener par Abr hamus Vriesius, utrumque Vivendo Vicit. Natus Amstelodami a. d. x Aprilis DCCLXXIII, puer ingenii mire docilis, eruditus disciplinarum elementis, quibus illa aetas formabatur, mature in Gymnasium Venit Privato in lingva Graeca et Latina praeceptore utebatur Petro Nieu lando, qui, educatus in domo Hieronum Boschii semina naturae, ad mir culum ore fautricis, incredibili celeritate ad maturitatem e duxit. Hunc, ut postea Eliam Anno L. Bomerum, Neerlandiae et Academiae nostrae tantum Ostendere Deo placuit, documenta, Vera laudes nec genu exspectare nec annos, tutamque virtuti et praesenti et ex oculis sublatae constare mercedem.
Principem in Gymnasio locum tenebat Richeus inmerenus, multa ille sit elegantis doctrinae, suaque instituendi arte celebratus. In illi tomporibus Noerlandia erat omnis divisa in duas actiones,
unam rangiorum, alteram atriotarum vulgo nominatam om- merenus Veterum scripta, praesΘrtim poetarum, oratii ante
omnes, sic explicabat, ut, qui domo, popularibus inimica, non afferret amorem libertatis, ibi imbiberet, alii magis incenderentur. Ex Gymnasio transiit in Athenaeum, Wyttenbachii et a
terorum praeclara laude florentium Virorum assiduus auditor et discipulus. Sua et parentum voluntate destinatus Theologiae, quam secta Teleiobaptistarum profitetur, legitimum studiorum iter fere emensus, rebus se civilibus immiscuit. Idem fecere multi, quos in schola Ommerena condiscipulos habuit Plerique cursum, semel petitum, retinuerunt, gestis dei ceps honoribus illustres, post reditum quoque gentis Arausiacae, cum discordiae prorsus essent exstinctae. Qua in re egregie communi patriae consuluerunt. Vriesius brevi expertus, in illo primo animorum ardore locum prudentiae et moderationi vix esse relictum, suamque naturam minus aptam theatro, quod libidine levis populi et fluctibus concionum, tamquam mare Ventis, Pedipetuo agitaretur, brevi ad sua studia rediit. Ipse nullum unquam apud me verbum de isto tempore iacit. Caussa tamen, cur taceret, nulla omnino suberat. Miror adeo et alios excellentes viros,
17쪽
in quibus Iohannem illum Henricum almium, diutius negotiorum participes, postea similes exstitisse iis, qui vel dissimulare
mallent, vel iniectam mentionem ioco transmitterent, cum gloriari possent, quantum sua quoque per mali esset aversum, boni metum. Re publica a. MDCCXCVIII i in novam formam conversa The
logiam, sic intermissam, repetiit, iamque anno sequenti ius et facultatem sacri muneris petendi adeptus est. Quinquo Ecclesiae eodem fere tempore eum invitabant. Venit Neomagum, mox Leidam.
Loidas amicitia atthias legonbeehit, iam inter pueros in
subselliis Gymnasii contracta, iudicio aetatis constantioris O roborabatur. Neque in illa morum studiorumque similitudine aliter fieri poterat. agnus in rebus sacris et civilibus consensus, multa sermonis et historiae eertandae scientia , amor Veterum literarum, mentium lenitas et facilitas, necessitudinem ita confirmarunt, ut perpetua utriusque ita nunquam friguerit. legen-beehius quidem natura tam mitis et placidus erat, ut fere irasci non posse rideretur, nec multum abesset, quin, qui indigne in dextram malam percussisset, eidem et sinistram praeberet. Talis septuaginta anno cogniti morte Uriesius sic doluit, ut ego nunc dolo illius.
Leida profectus, a. DCCCIII venit Harlemum, Rmque Perpetuam rerum suarum sedem habuit.
Si quam vellet urbem ei legere datum fuisset, non aliam, puto, legisset. Vicina Amstolodamo et Leidae vicinos faciebat amicos et cognatos, in quibus Hieronymum BOSchium, avunculum, Datrem Hieronymum, in scriptoribus antiquis haud sane mediocriter versatum, iterarum Neerlandarum cognitione librisque editis clarum, quem de simplicitate tam eleganter scripsisse nemo, qui noverat, miratus est: Joannem Melchiorem Kemperum, sororis maritum, iuris peritissimum, illustre probitatis exemplum unum ex generosis patriae tyrannide apoleonis I liborandae auctoribus, et restituti nominis sertandi statorem. Harlemum, ut eo revertar, et ipsum multa habebat, cur ei iucundissima statio rasso Hobusrit Carebat dum et strepitu magnarum urbium. Placida regnabat quies pluribus incolis reliquiae opum laternarum supererant haud consemnendae, Om-
18쪽
muni bono praesidium et decus, honestaeque paupertati solamen, cui iam avorum inusitata liberalitas hospitia exstruxerat tanti splendoris, ut Imperator Francorummareschalcos suos non tam bone habitare diceret. Adde nobilissimam ollandam Societatem scientiarum, useum e legato Teyleri, hominis privati, regie erudito rerum utilissimarum luxu instructum eiusdemque Collegium Theologicum, scholas in suo quamque genere prReStRntes, eumque Vulgo artium et literarum amorem, qui semina non associatae humanitatis per domos paullo honestiores spargeret. Tot bonis quum accederent silVae agrique circumiacentes, magnificae et elegantes villae, in quibus natura et ars, quid amoena varietate possent, certasse Videbantur, rudera hic aetatem Coisitum Hollandorum, illic immispanam virtute victam testantia; et facile est iudicare, quam dulce domicilium Vriesio contigerit.
In eadem ego urbe septem fere annos Vixi, Oeatu a MDCCCXVI
eo potissimum auctore ut Gymnasio praeessem. Diu antea iam aliqua erat inter nos notitia, orta per Boschium, cui Anthologiam Graecam edenti anno huius saeculi tertio epistolam Ruar- dii, rosessoris roningant, tradebam, in qua erat, ni fallor, Latinum carmen, libro, ut fieri solebat illis temporibus, praeponendum, et fortasse aliqua mei commendatio, raeceptoratum Harlemensem petentis, quem et obtinui, et annum gessi. Tum primum vidi hominem natura et ludio, supra quam cogitari potest, bonum et simplicem. In ipso vultu, voce, habitu adeo et cultu agnosceres. Erat mihi, quasi veterem Romanum adspicerem, quatenus civis insteiodamensis istis antiquis moribus Romanum poterat referre. Cognitum deinde, si minus ipso usu, ut
scripti Wyttenbachii, et praeclara illa Davidis Iacob Lonnesii
laudatione, praesertim autem sermonibus Abraham nopolis, libenter cum Tito Pomponio Attico comparabam, nisi quod hic poeticen modo attingebat, ne eius expers esset suaVitatis, ut C. Nepos credebat, ille maximam vitas suavitatem inde sperabat et accipiebat tamen, ut studiorum dissimilitudo amicitiam WyNtenbachii, alia magis amantis, non tantum non minuisse, sed etiam arctius contraxisse mihi quidem videatur Wyttenbachius enim, quidquid nonnulli contra suspicati fuerint, oschium diligebat. Hoc saepe ex Vidua. Iana Galliena, erudita et elegantis ingenii
19쪽
inatrona, clarum et ipsa nomen editis Dialogis adepta, audivi; sed ante omnia mihi constitit ex ephemeridibus, quibus fiten-bachius, praeter accepta et expensa, alia quoque, more Lucilii, velut fidis sodalibus credebat. In his brevissimo, uno Saepe Verbo, eertando, Franco, Latino, annotabat, quod sibi quoque die cuiusque mensis et anni gratum Vel ingratum, bene
Boschius me tum comiter excepit, ut adolescentos discendi uvidos excipere solebat Sermonem sic ad meum captum diroxit, ut multis praeceptis ditior ab eo di8cesserim, lucratu praeterea, dixi, notitiam nepotis, a quo a MDCCCXVI mirifice adiutus et ornatus fui, quocum Hartem ut frater cum fratro vixi. Illo in celosia haud ita magna, duos habens collegas, Viri-lom partem ut facile tueri poterat, ita tuebatur egregie. Se mones a Dequenti et attenta concione audiebantur. Regnabat in his eloquentia sacro argument apta, oratio implex, perspicuR, graVis, facilis, ut e pectore fluentem sentires. Nihil si ad ostentationem aut excitandam hominum admirationem exibat exoro. Quidquid dixisset, idem postea libenter legissos Scripta
Neerlandorum, quae quidem in aliquo numero essent, pervolutaverat fere omnia. Hinc patriae linguae singularem scientiam assecutus, eam sua ipsiu obsereatione, optimorum grammaticorum libris formatam et politam, amplificare nunquam e8SRVit. Quare totam sermonis vim tandem quasi in potestato habuit; qui colore quodam Romano insuper tinctus, nescio quomodo UR-Vius ad auro accidebat et in animos penetrabat. In explicando divinorum codicum sensu hanc potissimum rationem Sequebatur, ut controVersia nunquam attingeret, sed cuncta ad vitae disciplinam, auctoritate Iesu Christi propo8itam, exemplo consecratam, morte an itam, referret.
Erat artem Bibliothoca publica, multique in ea libri, remotae plerique aetatis, SS. quoque eruditis eortandis haud ignoti Rudis et indigesta moles, iniquitate temporum neglecta,
aliam ex alia sede mutavorat. Magistratu tandem constituit certam diem et horam usui communi dedit, annua subsidia decrevit, Hesium praefecit. In a Bibliotheca iucundissimo
morabatur, et lente festinando nec rumores anto alutem ponen-
20쪽
do, Catalogum absolvit, in quo nihil ad praestantiam artis hodierna desideratur. Neque minus Gymnasio curando gaudebat, cum florere videret voluntate et industria magistrorum, et bonorum discipulorum frequentia. Huius rei laus partim tribuenda erat liberali et prudenti consiliorum rationi, quam ille et collegae sequebantur. Contenti erant, si omnia recte irent, sibique persuaserant eos, qui longo usu docere didicerant, acutius in munere rite administrando cernere, quam qui cogitando tantum et legendo in gnoverant. Et Ver boni praeceptores ipsi sensim mutant, quod suo quisque loco tempori et alumnis minus aptum et consentaneum arbitratur. Non amant philosophos, qui copiose de optima instituondi via disputant, ipsam viam non triverunt, similes Ρhormioni Peripatetico, qui, quamvis nunquam castra adspexisset, nec lituum audivisset, Hannibali praecepta de re militari dare sustinuit. Atque in ea opinione non dissentiebamus. In altor aliquantum Gymnasio adiunctum erat Institutum, in quo. praeter athesin, istoriam, Geographiam, alia linguae Francorum, Britannorum et Germanorum docebantur. Nemo autem ad Gymnasium admittebatur, nisi et lectiones in Instituto audiret. Ego, quod Vinculo arctiore cum literis antiquis esset coniunctum, inde ad Gymnasium transferri, et liberum parentibus arbitrium relinqui volebam, filiosne ad alteram an utramquo scholam
mittere satius putarent quot adolescentes, tot vulgo esse diversas naturas, diversa ingenia, neque omnes eidem vitae curriculo destinari, eamque varietatem non sine periculo et detrimento in unam normam cogi, curanda autem non modo Vel es et alacres, verum etiam tarda et ignavas mentes, tot tantarum rerum praeterenno capaces Curatoribus aliter visum. Atque eadem fere ratio
in plerisque deinceps Gymnasiis fuit instituta, an et duratura, tempus docebit.
Quantum ei a negotiis sic obeundis supererat, nec consuetudini domesticae aut amicorum conventiculi cedero oportebat, tantum versando optimos quosvis scriptores, Graecos praesertim et Romanos, dabat. ultos Homerum, Sophoclem Euripidem, Lucretium, Ciceronem, Virgilium moratium, Tacitum, una legimus. Habobat bibliothocam amplissime instructam, libros Omnis aevi et