장음표시 사용
7쪽
tuum exempIaria deficerent editae ante hos sex et viginti annos epitomes doctrinae metricae, operam dedi ut corrigerem, quae vel salsa vel dubia esse intellexissem, servatis tamen numeris paragraphorum. Erant autem duo potissimum metra, quorum alterius num rum non recte constitueram, dactylicum hexametrum
ραιουρ- dico, alterius autem, quod est Saturnium, de antiquissima prosodia salsam opinionem Dram Secutus. Praeterea in iis potissimum metris, quae in carminibus antistrophicis et paromoeostrophis usu pantur, exen pla, quibus usus eram, alia emendanda, alia omittenda, alia cum aptioribus commutanda Drant. Nam quo maiores progressus ars eritica vel eodicum novis opibus vel diligentia criticorum facit, eo mugis intelligimus, multo severiores quam olim putabatur veteres poetas fuisse. Ceterum ex iis, quae priori editioni praelatus oram, repetenda duxi, mutatis nonnullis, quae sequuntur.
8쪽
Eos, qui vel ipsi ex lioc libro sine viva magistrivo e rognoscere metra volent, vel alios hanc rationem docere iustituent, admoneri operae pretium est, ne ea negligant, sine quibus inutilis et quasi caeca manet metrorum scientia. Sunt ea autem tria potissimum. Primum enim multos esse vidi, qui, quod ea, quae universe de natura numeri disputavi, non satis intellexissent, ne singulorum quidem numerorum rationem legesque.potuerint perspicere. Obhaerescunt illisere in eo, quod temporibus exprimi caussarum atque effectuum consociatio dicatur, quum tamen tempora ipsa per se non aliud ex alio nascantur. Quoniam enim brevitatis caussa saepe de temporibus ita loquimur, tamquam si ipsa caussae effectusque sint, obliviscuntur, quod semper volumus intelligi, imaginem
tantum caussarum consecutionis esse numeros. Imago
autem illud est, quod non suapte quadam natura aut necessitate tale est, quale est, sed quod pr0pterea, ut speciem reserat alius rei, easdem, quas illa res, partes proportionesque partium habet. His igitur suades, ut
hanc omnem rationem in cius inodi potissimum exemplis considerent, in quibus numerus inest cum vera mussarum atque effectuum progressione coniunctus. Non sunt autem ulla ad hunc sinein magis apta exempla, qui in quae ab incessu, cursu, saliu vel hominum vel equorum depromuntur. Vnu in asseram, eX quo intelligi poterit, cur basis, quam Vocamus, Semper antenrSin, numquam ante anacrusin inveniatur. 9ui non ecursu, sed ex ipso, in quo stant, loco pedibus iunctis vel fossam vel lanem transsilire volunt, colligendarum virium caussa primo bis subsilire solent, tum tertium,
9쪽
collectis viribus, illum, quem volebant, saltum pumagunt. Eum geminum subsultum basis refert. Νnnosnbsiliat aliquis ita, et deinde uno pede gressum faciat ad impetum capiendum, altero autem terram pellens transsiliat: statiin videbit, gressu illo, quo impetum capiebat, qui gressus est anacruseos loco, collectas subsiliendo vires rursum dimitti, omnemque illam subsultationem inutilem reddi. . Secundum, quod plerique negligunt, exercitatio aurium est. Nam quod de pronuntiatione quorumdam verborum Valerius Probus apud Gellium ait lib. XIII. c. 20. non ABNoa iuua Praeranci a nequo foetusinaa grammaticag vectaveris, ais urerem tuum interroga, quo quid loco contioniae dicere: quoia illa auasorie, M rofecto eris ro fiagimum: magis etiam in numeros quadrat. Sed ut instituantur aures ad cain subtilitatem, qua in hoc genere opus
est, ante omnia recitationi versuum operam dare, multaque eam exercitatione excolere convenit. Qua in
re iis versibus initium sacere oportet, qui et facillimi
sunt et minimam aberrandi ab iusto numero copiam faciunt: versus dico heroicos atque elegiacos, ali0
que dactylicos, tum lyrica poetarum Aeolensium metra, ut strophus Sapphicas et Alcaicas. Est antem statimal, initio curandum, ut non dubia et titubante, sed firma et aequabili voce singula pronuntientur; ut non pedes singuli in pronuntiando, sed ordines et membra
versuum notentur ac distinguantur; denique ut non sola metra, sed sensus Verborum, partesque, ex quibus constat oratio, interpunctionibus rite observatis, bene exprimantur. Nam qui non inaturo adsueverunt firmae
10쪽
et masculae recitationi, semper titubare solent, et, dum neque mensuras syllabarum, neque arses et theseae recte et fidenter notant, timiduin quiddam et vacillans proferre discunt: ut inulto melius videatur, si iter etiam aberrantem a vera ratione numeri, quam sine errore, sed timide ac vacillanter pronuntiare. Errorem enim tanto facilius animadvertas, quo distinctius et certius proferas: quod contra, haesitans, nec Vera, nec salsa singula internoscas, praesertim si compositus sit numerus, aut contractionibus et solutionibus variatus. Sed etsi facillime hanc timiditatem exitare licet, ubi versum per singulos pedes scandas, tamen ab hac quidem ratione propterea abstinendum est, quia pedes arbitrariae men-
Surae sunt, neque naturam continent numeri, quae dumtaxat in ordinibus eernitur et membris versuum.
Quare semper ordines singuli, ex quotcumque pedibus constent, Voce exprimendi sunt, si numerum auribus recte insinuari volumus. Quem qui semel penitus perceperit, non modo nullis varietatibus mensurarum conturbabitur, sed etiam, quid aptum in quoque numero atque elegans sit, sponte animadvertet. At ne hoc quidein satis est, sed ratio habenda est etiam sen8us verborum, et partium, ex quibus composita est oratio, interpunctionumque et pausarum, quas sensus in recitando fieri postulat. Nam quum metra non nisi sensus adiuvandi et quasi coloribus quibusdam pingendi caussa inventa sint, neque illi recte recitant versus, qui ad sensum tantummodo attenti, metra negligunt, neque hi, qui metra sola notantes, quid sententia verborum exigat, non curant: sed ea demum iusta est recitatio, quae utrumque respiciens, id agit, ut, dum