P. Virgilii Maronis opera

발행: 연대 미상

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Ante fores, subito no vultus, non color unus, Non comtae mansere comae; sed pectus anhelum, Et rabie sera corda tument maiorque videri, Nec mortale sonans Adflata est numine quando

Iam propiore dei: Cessas in Vota precesque, Tros, ait Aenea cessas neque enim ante dehiscent Attonitae magna ora domus. Et talia sata Conticuit Gelidus Teucris per dura cucurrit Ossa tremor, tanditque preces rex pectore ab imo: Phoebe, graves Troiae semper miserate labores, Dardana qui Paridis direxti tela manusque corpus in Aeacidae magnas obeuntia terras Tot maria intravi duce te, penitusque repostas Massylum gentes, praetentaque Syrtibus arva. Iam tandem Italiae sugientis prendimus oras. Hac Troiana tenus fuerit Fortuna sequuta. Vos quoque Pergameae iam sas est parcere genti, Dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium, et ingens Gloria Dardaniae. Tuque, o sanctissima vates, Praescia venturi, da, non indebita posco Regna meis satis Latio considere Teucros, Errantesque deos, agitataque numina Troiae. Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum Instituam, estosque dies de nomine Phoebi.

Te quoque magna manent regnis penetralia nostris: Hic ego namque tuas sortes, arcanaque sata, Dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo, Alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda Disjtigo by OO JIC

12쪽

Ne turbata volent rapidis ludibria ventis. Ipsa canas oro Finem dedit ore loquendi. At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum tanto magis ille fatigatos rabidum, sera corda domans, fingitque premendo. Ostia iamque domus patuere ingentia centum

Sponte sua, Vatisque serunt responsa per auras.

tandem magnis pelagi defuncte periclis lSed terra graviora manent. In regna Lavini Dardanidae venient mitte hanc de pectore curam: Sed non et venisse volent Bella horrida bella, Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno. Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra

Defuerint. Alius Latio iam partus Achilles, Natus et ipse dea nec Teucris addita Iuno Vsquam aberit quum tu supplex in rebus egenis

Quas gentes Italum, aut quas non oraveris urbest Caussa mali tanti coniux iterum, hospita Teucris, Externique iterum thalami. Tu ne cede malis sed contra audentior ito, Qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis, Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.

Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla

Horrendas canit ambages, antroque remugit, Obscuris vera involvens ea frena tarenti Concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo. Vt primum cessit furor, et rabida ora quierunt; Dj0jtigo by IOO JIC

13쪽

O virgo, nova mi iacies inopinave surgit. Omnia praecepi, atque animo mecum ante peregi. Vnum oro quando hic inferni ianua regis Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte resuso; Ire ad conspectum cari genitoria et ora Contingat doceas iter, et sacra ostia pandas. Illum ego per flammas, et mille sequentia tela, Eripui his humeris, medioque ex hoste recepi: Ille meum omitatus iter, maria omnia mecum, Atque omnes pelagique minas caelique serebat Invalidus, vires ultra sortemque senectae. Quin, ut te supplex peterem, et tua limina adirem, Idem orans mandata dabat. Natique patrisque,

Alma, precor, miserere potes namque omni nec te

Nequidquam lucis Hecate praesecit Avernis. Si potuit Μanes arcessere coniugis Orpheus, Threicia retus cithara fidibusque canoris: Si fratrem Pollux alterna morte redemit, Itque reditque viam toties quid Thesea, magnum Quid memorem Alciden et mi genus ab Iove summo. Talibus orabat dictis, arasque tenebat; Quum sic orsa loqui vates Sate sanguine divum, Tros Anchisiada iacilis descensus Averno: Noetes atque dies patet atri ianua Ditis. Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est Pauci, quos aequus amaVit Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,

14쪽

Dis geniti potuere Tenent media omnia silvae, Cocytusque sinu labens circumvenit atro. Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est,

Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre Tartara et insano iuvat indulgere labori;

Accipe, quae peragenda prius Latet arbore opaca Aureus et solita et lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer hunc tegit omnis Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae. Sed non ante datur telluris operta subire, Auricomos quam quis decerpserit arbore eius. Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus Instituit. Primo avulso non deficit alter Aureus et simili siondescit virga metallo. Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum Carpe manu. Namque ipse volens iacilisque sequetur, si te sata vocant aliter, non viribus ullis Vincere, nec duro poteris convellere serro. Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici, Heu nescis totamque incesta lanere classem; Dum consulta petis, nostroque in limine pendes. Sedibus hunc reser ante auis, et conde sepulcro. Duc nigras pecudes ea prima piacula sunto. Sic demum lucos Stygios regna invia Vivis, Adspicies. Dixit, pressoque obmutuit ore.

Aeneas maesto defixus lumina vultu Ingreditur, linquens antrum caecosque volutat Eventa animo secum cui dus Achates Disjtigo by OO le

15쪽

It comes, et paribus curis vestigia figit. Μulta inter sese vario sermone serebant: Quem socium exanimem vates, quod corpus humandum Diceret atque illimisenum in litore sicco, t venere, vident indigna morte peremtum Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter

Aere ciere viros, martemque accendere cantu.

Hectoris hic magni fuerat comes, ectora circum Et lituo pugnas insignis obibat et hasta. Postquam illum vita vietor spoliavit Achilles, Dardanio Aeneae sese sortissimus heros Addiderat socium, non inferiora sequutus. sed tum, sorte cava dum personat aequora concha, Demens et cantu vocat in certamina divos, Aemulus exceptum Triton si credere dignum est Inter saxa virum spumosa immerserat unda. Ergo omnes magno circum clamore fremebant; Praecipue pius Aeneas Tum iussa Sib3llae, Haud mora, festinant flentes, aramque sepulcri Congerere arboribus, caeloque educere certant. Itur in antiquam silvam, stabula alta serarum: Procumbunt piceae sonat icta securibus ilex: Fraxineaeque trabes, cuneis et fissile robur Scinditur advolvunt ingentes montibus ornos. Necnon Aeneas opera inter talia primus Hortatur socios, paribusque accingitur armis Atque haec ipse suo tristi cum corde Volutat, Adspectans silvam immensam, et sic voce precatur: Disitigo by OO JIC

16쪽

I P. VIRGILII 187Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus Ostendat nemore in tanto quando omnia vere, Heu nimium de te vates, Misene, loquuta est. Vix ea fatua erat, geminae quum sorte columbae Ipsa sub ora viri caelo Venere Volantes, Et viridi sedere solo Tum maximus heros Μaternas adgnoscit aves, laetusque precatur: Este duces o, a qua via est, cursumque per auras

Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat

Ramus humum. Tuque, o dubiis ne defice rebus, Diva parens. Sic effatus vestigia pressit; observans quae signa serant, quo tendere Pergant. Pascentes illae tantum prodire volando,

Quantum acie possent oculi servare sequentum.

Inde, ubi venere ad fauces grave olentis Averni, Tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae Sedibus optatis geminae super arbore sidunt Discolor unde auri per ramos aura resulsit. Quale solet silvis brumali frigore viscum

Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, Et croceo fetu teretes circumdare truncos:

Talis erat species auri frondentis opaca Ilice; sic leni crepitabat bractea vento. corripit Aeneas extemplo avidusque refringit cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae. Nec minus intereamisenum in litore Teucri Flebant, et cineri ingrato suprema serebant. Principio pinguem taedis et robore secto

17쪽

Ingentem struxere pyram cui frondibus atris Intexunt latera, et serales ante cupressos Constituunt, decorantque super fulgentibus armis. Para calidos latices et aliena undantia flammis Expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt. Fit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt, Purpureasque super vestes, Velamina nota, Coniiciunt pars ingenti subiere se retro, Triste ministerium, et subiectam more parentum Aversi tenuere facem Congesta remantur Turea dona, dapes, sus cratere olivo. Postquam collapsi cineres, et flamma quievit,

Relliquias vano et bibulam lavere savillam;

ossaque lecta cado texit Corynaeus alieno. Idem ter socios pura circumtulit unda, Spargens rore levi et ramo felicis olivae; Lustravitque viros, dixitque novissima verba. At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum Imponit, suaque arma viro, remumque tubamque, Μonte sub aerior qui nunc isenus ab illo Dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen. His actis, propere exsequitur praecepta Sibrilae. Spelunca alta suit, vastoque immanis hiatu, Scrupea tuta lacu nigro nemorumque tenebris; quam super haud ullae poterant impune volantes Tendere iter pennis talis sese halitus atris Faucibus effundens supera ad convexa serebat. Quattuor hὶ primum nigrantes terga iuvencos Disjtigo by OO JIC

18쪽

Ia VIRGILII a 3 Constituit, frontique invergit vina sacerdos;

Et summas carpens media inter cornua aetas,

Ignibus imponit sacris, libamina prinia, Voce vocans Hecaten caeloque Ereboque potentem. Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem Suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam Aeneas matri Eumenidum, magnaeque sorori, Ense serit, sterilemque tibi, Proserpina, Vaccam. Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras, Et solida imponit taurorum viscera flammis, Pingue super laum infundens ardentibus extis. Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, Sub pedibus mugire solum, et iuga eoepta moveri Silvarum, visaeque canes ululare per umbram, Adventante dea Procul O procul este, prosani, Conclamat vates, totoque absistite luco: Tuque invade viam, vaginaque eripe serrum:

Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo. Tantum effata furens antro se immisit aperto:

Ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late; Sit mihi sas audita loqui sit numine vestro

Pandere rea alta terra et caligine mersas. Ιbant obscuri sola sub nocte per umbram, Perque domos Ditis vacuas, et inania regna.

Quale per incertam lunam sub luce maligna Est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra

19쪽

AENEIDON LIB. I. a7I I3 Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem. Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus rei Luctus, et ultrices posuere cubilia Curae; Pallentesque habitant orbi, tristisque Senectus, Et Metua, et male suada Fames, ac turpia Egestas. Terribiles visu formae Letumque, Labosque: Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demelis. Vipereum crinem vitti inuexa cruentis. In medio ramo annosaque brachia pandit Vimus opaea, Ingens quam sedem Somnia vulgo Vana tenere serunt, soliisque sub omnibus haerent. Multaque praeterea variarum monstra ferarum, centauri in soribus stabulant, Scyllaeque biformes, Et entumgeminus Briareus, ac bellua Lernae Horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, Gorgones, Harpyiaeque, et forma tricorporis umbrae. Corripit hic subita trepidus sermidine ferrum Aeneas, strictamque aciem venientibus offert; Et, ni docta comes tenues sine corpore itas Admoneat volitare cava sub imagine sormae, Irruat, et frustrii serro diverberet umbras. Hinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas: Turbidus h 1 coeno vastaque voragine gurge

Aestuat, atque omnem Cocyto eructat arenam.

Portitor has horrendus aquas et flumina servat Terribili squalore Charon: cui plurima meato

20쪽

Canities inculta iacet; stant lumina flamma; Sordidus ex humeris nodo dependet amictus. Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, Et serruginea subvectat corpora Tmba, Iam senior sed cruda deo viridisque senectus. Huc omnia turba ad ripas effusa ruebat, Matres atque viri, defunctaque corpora vita Magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, Impositique rogis iuvenes ante ora parentum. Quam multa in silvis autumni frigore primo Lapsa cadunt solia, aut ad terram gurgite ab alto Quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus Trans pontRm sugat, atque oris immittit apricis. Stabant orantes primi transmittere cursuin, Tendebantque manus ripae ulterioris amore. Navita sed tristis nunc hos, nunc accipit illos:

Ast alios longe submotos arcet arena. Aeneas miratus enim, motusque tumultu,

Dic, ait, o virgo , quid vult concursus ad amnem' Quidve petunt animae vel quo discrimine ripas IIae linquunt, illae remis vada livida verrunt 'Olli sic breviter sata est longaeva sacerdos: Anchisa generate, deum certissima proles, Cocyti stagna alta vides, Stygiamque paludem, Di cuius iurare timent et sallere numen. Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est Portitor ille, Charon; hi, quos vehit unda, sepulti. Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta

SEARCH

MENU NAVIGATION