장음표시 사용
31쪽
Hie, quibus invisi fratres, dum vita manebat, Putiatusve parens, aut fraus innexa clienti; Aut qui divitii soli incubuere repertis, Nec partem posuere suis, quae maxima turba est; Quique ob adulterium caesi quique arma sequuti Impia, nec veriti dominorum sallere dextras, Inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri Quam poenam, aut quae forma viros, sortunave mersit Saxum ingena volvunt alii, radiisve rotarum Districti pendent sedet, aeternumque sedebit, Infelix Theseus Phlegyasque miserrimus Omnes
Admonet, et magna testatur voce per umbras: ADiscite iustitiam moniti, et non temnere divos. ci,
Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem Imposuit fixit leges pretio atque refixit. Hic thalainum invasit natae vetitosque hymenaeos.
Ausi nanes immane nefas, ausoque potiti. Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, omnes scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim.
Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos:
Sed iam age carpe viam, et susceptum perfice munus Acceleremus, ait Cyclopum educta caminia Moenia conspicio, atque adverso fornice portas, Haec ubi nos praecepta iubent deponere dona. Dixerat, et pariter, gressi per opaca Viarum, Corripiunt spatium medium, foribusque propinquant. occupat Aeneas aditum, corpusque recenti Disjtigo by OO JIC
32쪽
Spargit aqua, ramumque adverso in limine sigit. His demum exactis, perfecto munere divae,
Devenere locos laetos, et amoena iret a Fortunatorum nemorum, sedesque beatas.
Largior hic campos aether et lumine vestit Purpureo solemque suum, sua sidera norunt. Pars in gramineis exercent membra palaestris; Contendunt ludo, et fulva luctantur arena: Pars pedibus plaudunt choreas, et carmina dicunt. Nec non Threicius longa cum Veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum; Iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eblIrno. Bic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles, Magnanimi heroes, nati melioribus annis,
Ilusque, Assaracusque, et Troiae Dardanus auctor. Arma procul, currusque virum miratur inanes.
Stant terra defixae hastae, passimque soluti Per campos pascuntur equi. Quae gratia currum Armorumque fuit vivis, quae cura nitentes Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam escentes, laetumque choro paeana canentes, Inter odoratum lauri nemus unde superne Plurimus ridani per silvam volvitur amnis. Hὶ manus, ob patriam pugnando Vulnera passi, Quique sacerdotes casti, dum ita manebat,
Quique pii vates, et hoebo digna loquuti,
33쪽
Quique sui memores alios secere merendo: Omnibus his nivea cinguntur tempora Vitta. Quos circumfusos sic est adfata Sibylla;
Musaeum ante omnes medium nam plurima turbal uuc habet, atque humeris exstantem suspicit altis: Dicite, felices animae, tuque, optime Vates
quae regio Anchisen, quis habet locus illius ergo
Venimus, et magnos rebi tranavimus amnes.
Atque huic responsum paucis ita reddidit heros: Nulli certa domus Lucis habitamus opacis,
Riparumque toros et prata recentia rivis Incolimus. Sed vos, si seri ita corde voluntas, Hoc superate iugum; et facili iam tramite sistam. Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentes Desuper ostentat dehinc siimma cacumina linquunt. At pater Anchises penitus convalle virenti Inclusas animas, superumque ad lumen ituras,
Lustrabat studio recolens, omnemque suorum Forte recensebat numerum, carosque nepotes, Fataque, fortunasque virum, moresque, manusque.
Isque ubi tendentem adversum per gramina vidit Aenean, alacris palmas utrasque tetendit Effusaeque genis lacrymae; et vox excidit ore: Venisti tandem, tuaque spectata parenti Vicit iter durunt pietas datur ora tueri, Nate, tua et notas audire et reddere voces 'Sic equidem ducebam animo, rebarque futurum, Tenapora dinumerans nec me mea cura sesellit. Disjtigo by OO JIC
34쪽
Quas ego te terras, et quanta per aequora vectum
Accipio quantis iactatum, nate, periclis lQuam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerenti
Ille autem Tua me, genitor, tua tristis imago, Saepius occurrens, haec limina tendere adegit. Stant sale Tyrrheno classes. Da iungere dextram, Da, genitor teque amplexu ne subtrahe nostro. Sic memorana largo fletu simul ora rigabat. Ter conatus ibi collo dare brachia circum: Ter frustra comprensa manus effugit imago, Par levibus ventis, volucrique simillima somno. Interea videt Aeneas in valle reducta Seclusum nemus, et virgulta sonantia silvis, Lethaeumque, domos placidas qui praenatat amnem. Hunc circum innumerae gentes, populique volabant; Ac veluti in pratis, ubi apes aestate serena Floribus insidunt variis, et candida circum Lilia tanduntur strepit omnis murmure campus. Horrescit visu subito, caussasque requirit Inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, Quive viri tanto complerint agmine ripas.
Tum pater Anchises: Animae, quibus altera fato Corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam Securos latices et longa oblivia potant.
Has equidem memorare tibi atque ostendere coram Iampridem, ac prolem cupio enumerare tuorum: Quo magis Italia mecum laetere reperta. O pater, anne aliqua ad caelum hinc ire putandum est Disjtigo by OO JIC
35쪽
Sublimes animas, iterumque in tarda reverti
Corpora quae lucis miseris tam dira cupido 'Dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo: Suscipit Anchises, atque ordine singula pandit. Principio caelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus, Vitaeque Volantum, Et quae marmoreo fert monstra sub aequore Pontus. Igneus est ollis vigor, et caelestis origo Seminibus, quantum non noxia corpora tardant, Terrenique hebetant artus, moribundaque membra. Hinc metuunt, cupiuntque; dolent, gaudentque neque auras Dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco. Quin et supremo quum lumine vita reliquit,
Non tamen omne malum miseris, nec tanditus omnes Corporeae excedunt pestes penitusque necesse est Μulta diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis, Veterumque malorum
Supplicia expendunt. Aliae panduntur inanes Suspensae ad ventos alias sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni: Donec longa dies, persecto temporis orbe, Concretam exemit labem, purumque reliquit Aetherium sensum, atque aurai simplicis ignem. Quisque suos patimurmanes exinde per amplum Nittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus.
36쪽
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno: Scilicet immemores supera ut conveX reVisant, Rursus et incipiant in corpora Velle reverti.
Dixerat Anchises natumque unaque Sibyllam
Conventus trahit in medios, turbamque sonantem Et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit Adversos legere, et venientum discere Vultus.
Nunc age, Dardaniam prolem, quae deinde sequatur Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
Illustres animas, nostrumque in nomen ituras,
Expediam dictis, et te tua sata docebo. Ille vides, pura iuvenis qui nititur hasta,
Proxima sorte tenet lucis loca primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles: Quem tibi longaevo serum Lavinia coniux Educet silvis regem, regumque parentem: Vnde genus Longa nostrum dominabitur Alba. Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis, Et Capys, et umitor, et qui te nomine reddet Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis Egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. Qui iuvenes quantas ostentant, adspice, Vires lAt qui umbrata gerunt civili tempora quercu, Hi tibi Nomentum, et Gabios, urbemque Fidenam, II Collatinas imponent montibus arces, Pometios, Castrumque Inui Bolamque, Coramque. Disjtigo by OO JIC
37쪽
Baec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
Quin et avo comitem sese avortius addit Romulus Assaraci quem sanguinis Ilia mater Educet. Viden ut geminae stant vertice cristae,
Et Pater ipse suo Superum iam signat honore 'En, huius, nate, auspiciis illa inclyta Roma Imperium terris, animos aequabit Olympo, Septemque una sibi muro circumdabit arces, Felix prole virum qualis Berecyntiam a ter Ιnvehitur curru Phrygias turrita per urbes,
Laeta deum partu, centum complexa nepotes, Omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.
Huc geminas nunc flecte acies hanc adspice gentem, Romanosque tuos. Hic Caesar, et omnis Iuli Progenies, magnum caeli ventura sub axem. Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, Augustus Caesar, Divi genus aurea condet Saecula qui rursus Latio, regnata per arva saturno quondam super et Garamantas et Indos
Proferet imperium iacet extra sidera tellus, Extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas Axem humero torquet stellis ardentibus aptum. Huius in adventum iam nunc et Caspia regna Responsis horrent divum, et aeotia tellus, Et septemgemini turbant trepida ostia Nili. Nec vero Alcides tantum telluris obivit; Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
38쪽
3 a P. VIRGILII 8o3Nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,
Liber agens celso Nysae de Vertice tigres. Et dubitamus adhuc virtutem extendere iactis' Aut metus Ausonia prohibet consistere terra' Quis procul ille autem ramis insignis olivae Sacra serens Nosco crines incana lue menta
Regis Romani primam qui legibus urbem
Fundabit, Curibus parvis et paupere terra Missus in imperium magnum. Cui deinde subibit, Otia qui rumpet patriae, residesque movebit Tullus in arma viros, et iam desueta triumphia Agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus, Nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris Vis et Tarquinio reges, animamque superbam Vltoris Bruti fascesque videre receptos' Consulis imperium hic primus saevasque secures Accipiet natosque pater, nova bella moventes, Ad poenam pulchra pro libertate vocabit. Infelix, utcumque ferent ea iacta minoreal incet amor patriae, laudumque immensa cupido. Quin Decios Drusosque procul, saevumque SeCuri Adspice Torquatum, et reserentem signa Camillum, Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
Concordes animae nunc, et dum nocte remuntur,
Heu quantum inter se bellum, si lumina vitae Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt lAggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci
39쪽
Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella: Ne patriae validas in viscera vertite vires. Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo:
Proiice tela manu, sanguis meus.
Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho ictor aget currum, caesis insignis Achivis. Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas, Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achillei;
Iltus avos Troiae, templa et temerataminervae. Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat'
quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem' quo sessum rapitis, Fabii tu Maximus ille es,
nus qui nobis cunctando restituis rem. Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus; orabunt caussas melius, caelique ni eatus Describent radio, et surgentia sidera dicent: Tu regere imperio populos, Romane, memento; Bae tibi erunt artes pacisque imponere morem, Parcere subiectis, et debellare superbos. Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: Adspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis Ingreditur, victorque viros supereminet omnes lHic rem Romanam, magno turbante tumultu, Sistet, eques sternet Poenos, Gallumque rebellem, Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.
40쪽
Atque lii Aeneas una namque ire videbat Egregium serma iuvenem et fulgentibus armis, Sed frons laeta parum, et deiecto lumina vultu: Quis pater, ille, virum qui sic comitatur eunt en 'Filius anne aliquis magna de stirpe nepotum 'Qui strepitus circa comitumi quantum instar in ipso ebit Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra. Tum pater Anchises, lacrymis ingressus obortis: O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum: Ostendent terris hunc tantum sata neque ultra Esse a nent Nimium vobis Romana propago Visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent. Quantos ille virum magnam avortis ad urbem Campiis aget gemitus vel quae Tiberine, videbis Funera, quum tumulum praeterlabere recentem lNec puer Iliaca quisquam de gente Latinos In tantum spe tollet avos nec Romula quondam Vllo se tantum tellus iactabit alumno.
Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello Dextera non illi se quisquam impune tulisset
Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem , Seu spumantis equi oderet calcaribus armos. IIeu, miserande puer si qua sata aspera rumpas, Τ Μarcellus eris .manibus date lilia plenis: Purpureos spargam flores, animamque nepotis His saltem accumulem donis, et fungar inani Munere. Sic tota passim regione VaganturAεris in campis latis, atque omnia lustrant. Disjtigo by OO JIC