P. Virgilii Maronis opera

발행: 연대 미상

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Quae postquam Anchises natum per singula duxit, Incenditque animum famae venientis amore: Exin bella viro memorat, quae deinde gerenda, Laurentesque docet populos, urbemque Latini; Et quo quemque modo fugiatque seratque laborem. Sunt geminae Somni portae quarum altera sertur Cornea qua veris facilis datur exitus umbris: Altera candenti persecta nitens elephanto; Sed salsa ad caelum mittunt insomnia anes. His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam Prosequitur dictis, portaque emittit eburna:

In viam ecat ad naves, sociosque reVIsit. Tum se ad Caietae recto seri limite portum. Ancora de prora iacitur stant litore puppes. Disjtigo by OO JIC

43쪽

AENEIDOS

LIBER SEPTIMUS.

4 quoque litoribus nostris, AeneIa nutrix,

Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti: Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat. At pius exsequiis Aeneas rite solutis, Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt Aequora, tendit iter Velis, portumque relinquit. Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus Luna negat splendet tremulo sub lumine pontus. Proxima Circaeae raduntur litora terrae: Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis rit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas. Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum, vincla recusautum, et aera sub nocte rudentum; Saetigerique sues, atque in praesepibus ursi saevire, ac formae magnorum ululare luporum: Disitigo by OO JIC

44쪽

Quos homi uum ex facie dea saeva potentibus herbis Induerat Circe in vultus ac terga ferarum. Quae ne monstra pii paterentur talia Troes Delati in portus, neu litora dira subire ut Neptunus ventis implevit vela secundis, At lue fugam dedit, et praeter vada servida vexit. Iamque rubescebat radiis mare, et aettiere ab alto

Aurora in roseis sulgebat lutea bigis;

Quum venti posuere, omnisque repente resedit Flatus, et in lento luctantur marinore tonsae.

Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum Prospicit. Hunc inter flavio Tiberinus amoeno, orticibus rapidis, et multa flavus arena, In mare prorumpit. Variae circumque supraque Adsuetae ripis volucres et fluminis alveo Aethera mulcebant cantu, lucoque Volabant. Flectere iter sociis, terraeque advertere proras Imperat, et laetus fluvio succedit opaco. Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, Quis Latio antiquo suerit status, advena Classem Quum primum Ausoniis exercitus appulit oris, Expediam, et primae revocabo exordia pugnae: Tu Vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella; Dicam acies, actosque animis in funera reges,

Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam. IIcspcriam .maior rerum mihi nascitur ordo; Maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes

Iam senior longa placidas in pace regellat.

45쪽

Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Narica Accipimus Fauno icus pater isqtie parentem Te, Saturne, resert tu sanguinis ultimus auctor.

Filius huic, sato divum, prolesque virilis

Nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est. Sola domum et tantas servabat filia sedes, Iam matura viro, iam plenis nubilis annis. Multi illam magno e Latio totaque petebant Ausonia petit ante alios pulcherrimns omnes Turnus, Vis ata isque potens que ni regia coniux Adiungi generum miro properabat amore Sed variis portenta deum terroribus obstant. Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,

Sacra comam, multosque metu servata per annos Quam pater inventam, primas quum Conderet arces, Ipse serebatur Phoebo sacrasse Latinus, Laurentesque ab ea nomen posuisse colonis.

Huius apes summum densae mirabile dictu),

Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, obsedere apicem; et, pedibus per mutua nexis, Examen subitum ramo frondente pependit. Continuo vates, Externum cernimus, inquit, Adventare virum, et partes petere agmen easdem Partibus ex isdem , et summa dominarier arce. Praeterea, castis adolet dum altaria taedis, Ut iuxta genitorem adstat Lavinia Virgo,

Visa nefas longis comprendere crinibus ignem,

46쪽

Regalesque accensa comas, accensa coronam

Insignem gemmis tum sumida lumine fulvo

Involvi, ac totis vulcanum spargere tectis.

Id vero horrendum ac visu mirabile serri: Namque fore illustrem iam satisque canebant Ipsam sed populo magnum portendere bellum.

At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,

Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta

Consulit Albunea nemorum quae maxima a Cro Fonte sonat, saevamque exhalat opaca mephitim.

Hinc Italae gentes, omnisque Oenotria tellus, In dubiis responsa utunt. Huc dona sacerdos Quum tulit, et caesa tum ovium sub nocte silenti Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit Multa modis simulacra videt volitantia miris, Et varias audit occs, fruiturque deorum Colloquio, iqite imis Acheronta adfatur Avernis. Hic et tum pater ipse peteus responsa Latinus Centum lanigeras iactabat rite bidentes, Atque harum ess ultus tergo stratisque iacebat elleribus. Subita ex alto vox reddita luco est: se Ne pete connubiis natam sociare Latinis, is mea progenies, thalamis neu crede paratia. Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum, Q omen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes, Omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrensis Adspicit Oceanum, vertique regique videbunt. Haec responsa patris Fatiui, monitusque silenti Disjtigo by OO JIC

47쪽

Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinua: Sed circum late volitans iam Fama per urbes Ausonia tulerat; quum Laomedontia pubes Gramineo ripae religavit ab aggere classem. Aeneas, primique duces, et pulcher Iulus, Corpora sub ramis deponunt arboris altae; Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam

Subiiciunt epulis sic Iuppiter ille monebat),

Et cereale solum pomis agrestibus augent. Consumptis hic sorte aliis, ut Vertere morsus Exiguam in cererem penuria adegit edendi, Et violare manu malisque audacibus orbem Fatalis crusti patulis nec parcere quadris; Heua etiam mensas consumimus' inquit Iulus; Nec plura, adludens. Ea vox audita laborum Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit. Continuo, Salve satis mihi debita Tellus, osque, ait, o fidi Troiae salvete Penates. Hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia, namque Nunc repeto, Anchises satorum arcana reliquit; Quum te, nate, sames ignota ad litora vectum Acelsis coget dapibus consumere mensas Tum sperare domos defessus, hique memento Prima locare manu molirique aggere tecta. Baec erat illa fames; haec nos suprema manebat, Exitiis positura modum. Quare agite, et primo laeti cum lumine solis,Dj0jtigo by OO JIC

48쪽

Quae loca, quive habeant homineε, ubi moenia gentis, Vestigemus, et a portu diversa petamus. Nunc pateras libate Iovi, precibusque Vocate Anchisen genitorem, et Vina reponite mensis. Si deinde effatus frondenti tempora ramo Implicat, et Geniumque loci, primamque deorum Tellurem, nymphasque, et adhuc ignota precatur Flumina tum Noctem , Noetisque orientia Signa, Idaeumque Iovem , Phrygiamque ex ordine Matrem, Invocat, et duplices Caeloque Ereboque parentes. Hic Pater omnipotens ter caelo clarus ab alto Intonuit radiisque ardentem lucis et auro Ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. Diditur hic subito Troiana per agmina rumor, Advenisse diem, quo debita moenia condant. Certatim instaurant epulas, atque omine magno

Crateras laeti statuunt, et Vina Oronant.

Postera quum prima lustrabat lampade terras orta dies, urbem et fines, et litora gentis Diversi explorant: haec fontis stagna Numici, Hunc Thybrim fluvium , hic sortes habitare Latinos. Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni Centum oratores augusta ad moenia regis Ire iubet, ramis velatos Palladis omnes; Donaqne erre viro, pacemque exposcer Teucris. Haud mora festinant iussi, rapidisque seruntur Passibus. Ipse humili designat moenia ossa, Moliturque locum primasque in litore sedes, Disjtigo by OO JIC

49쪽

Castrorum in morem, pinnis atque aggere cingit. Iamque iter emensi, turres ac tecta Latinorum Ardua cernebant iuvenes, muroque subibant. Ante urbem pueri, et primaevo flore iuventua, Exercentur equis, domitantque in pulvere currus; Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt.

Quum praevectus equo longaevi regis ad aurea Nuntius ingentes ignota in veste reportat Advenisse viros. Ille intra tecta vocari Imperat, et solio medius consedit avito. Tectum augustum, ingena, centum sublime columnis, Urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, Horrendum silvis et relligione parentum. Hic sceptra accipere, et primos attollere fasces Regibus omen erat hoc illis curia templum, Hae sacris sedes epulia hic ariete caeso Perpetuis soliti patre considere mensis. quin etiam veterum iugies ex ordine avorum

Antiqua e cedro, Italusque, paterque Sabinus Vitisator, curvam servans sub imagine salcem, Saturnusque senex Ianique bifrontis imago, Vestibulo adstabant aliique ab origine reges, Martia qui ob patriam pugnando vulnera passi.

Multaque praeterea sacris in poatibus arma, captivi pendent currus, curvaeque secures, Et cristae capitum, et portarum ingentia claustra, spiculaque, clipeique ereptaque rostra carisis. Disjtigo by OO JIC

50쪽

Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat

Succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus, equum domitor quem capta cupidine coniux, Aurea percussum virga, Versumque Venenis, Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas.

Tali intus templo divit m patriaque Latinus Sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit; Atque haec ingressis placido prior edidit ore: Dicite Dardanidae neque enim nescimus et urbem Et genus, auditique ad Vertitis aequore cursum Quid petitis quae caussa rates, aut cuius egentes Litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit 'Sive errore viae, seu tempestatibus acti Qualia multa mari nautae patiuntur in alto), Fluminis intrastis ripas, portuque sedetis; Ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam, Sponte sua veterisque de se more tenentem. Atque equidem memini fama est obscurior annis Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes, Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. Hinc illum Corythi Trrrhena ab sede prosectum Aurea nn solio stellantis regia caeli Accipit; et numerum divorum altaribus addit. Dixerat et dicta Ilioneus sic voce sequutns: ReX, genus egregium Fauni, nec fluctibus aetos Atra subegit hiema vestris succedere terris,Dj0jtigo by OO JIC

SEARCH

MENU NAVIGATION