장음표시 사용
281쪽
Oabinus ille, quem videtis hospites, Ait fuisse mulio celerrimus Neque ullius volantis impetum cisi Nequisse praeterire sive Μantuam Opus foret volare, sive Brixiam. Et hoc negat Tryphonis aemuli domum Negare nobilem, insulamve Caeruli: Vbi iste, post Sabinus, ante Quinctio, Bidente dicit attondisse forcipe Comata colla, nequa sordidum, iugo Premente, dura vulnus edere iuba. Cremona frigida, et lutosa Gallia, Tibi haec fuisse et esse cognitissima Ait Sabinus ultima ex origine Tua stetisse dicit in voragine, Tua in palude deposisse sarcinas; Et inde tot per orbitos millia
Iugum tulisse, laeva, sive dextera Strigare inula, sive utraeque coeperant. Neque ulla vota semitatibus deis Sibi esse facta, praeter hoc novissimum, Paterna lora, buxeumque pectinem. Sed haec prius fuere, nunc eburnea Sedetque sede seque dedicat tibi, Gemelle Castor, et Gemelle Castoris. Disjtigo by OO JIC
282쪽
IX. i licet hoc sine fraude, Vari dulcissime, dicam: Dispeream, nisi me perdidit iste putus. Sin artis praecepta vetant me dicere sane, Non dicam sed me perdidit iste puer.
V illula, quae Syronis eras, et pauper agelle, Verum illi domino tum quoque divitiae: Ne tibi, et hos una mecum, quos semper amaVi, Si quid de patria tristius audiero, Commendo, in primisque patrem. Tu nunc eris illi, Nantua quod fuerat, quodque cremona prius.
I auca mihi, niveo sed non incognita Phoebo, Pauca mihi, doctae, dicite, Pegasides. Victor adest, magni magnum decus, ecce triumphi; ictor qua terrae, quaque patent maria ἐHorrida barbaricae portans insignia pugnae, Magnus ut Alcides, utque superbus Eryx. Nec minus idcirco nostros expromere cantus Μaximus, et sanctos dignus inire choros. Hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis; quid de te possim scribere, quidve tibi. Disitigo by OO JIC
283쪽
CATALECTA. 77Namque satebor enim, quae maxima deterrendi Debuit, hortandi maxima caussa fuit.
Pauca tua in nostras venerunt carmina chartas,
Carmina, quum lingua, tum sale, Cecropia; Carmina quae Phrygium saeclis accepta suturis, Carmina quae Pylium vincere digna senem.
Molliter hia iridi patulae sub tegmine quercus
Moeris pastores et Meliboeus erant; Dulcia iactantes alterno carmina versu, Qualia Trinacria doctus amat iuvenis. Certatim ornabant omnes heroida divi, Certatim divae munere quaeque suo. Felicem ante alias tanto scriptore puellam: Altera nam fama vix erit sive prior.
Non illa, esperidum ni munere capta suisset, Quae volucrem cursu vicerat Hippomenen; Candida cycne non edita Tyndaris ovo, Non supero fulgens Cassiopea polo; Non defensa diu volucrum certamine equorum, Optabant Graiae quam sibi quaeque manus:
Saepe animam generi pro qua pater impius hausit; Saepe rubro leis sanguine fluxit humus: Regia non Semele non Inachis Acrisione, Immitti expertae fulmine et imbre Iovem: Cuius et ob raptum pulsi liquere penates Tarquinii patrios filius atque pater, Illo, quo primum dominatus Roma super a Mutavit placidis tempore Consulibus;
284쪽
Μulia, neque inmeritis, donavit praemia alumnis, Praemia essallia maxima Poplicolis. Iam quid ego immensi memorem studia ista laboris' Horrida quid durae tempora militiae'
Castra foro solitos, urbi praeponere castra, Tam procul a notis, tam procul a patria 'Immoderata pati nunc frigora, nuncque calores' Stertere vel dura posse super silice 'Saepe trucem adverso perlabi sidere pontum' Saepe mare audendo vincere, saepe hiemem' Saepe etiam densos immittere corpus in hostes;
Communem belli nec timuisse deum 'Nunc celeres Alios perituraque millia, auros, Aurea nunc rapidi flumina adire Tagi' Nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem' Vincere et Oceani finibus ulterius 'Non nostrum est unquam tantas attingere laudes Quin ausim hoc etiam dicere, vix hominum est. Ipsa haec se ipsa serent rerum monumenta per orbem
Ipsa sibi egregium iacta decus parient. Nos, si quae tecum finxerunt carmina divi, Cynthius, et usae, Bacchus, et Aglaie,
Laude adspiramus nostrae tentare Camenae
Si patrio Graios carmine adire sales Possumus optatis plus iam procedimus ipsis: Hoc satis est pingui nil mihi cum populo.
285쪽
LAdspice, quem valido subnixum gloria regno Altius et caeli sedibus extulerat, Terrarum hic bello magnum concusserat orbem Hic reges Asiae fregerat, et populos; Bic grave servitium tibi, iam tibi, Roma, serebat;
Cetera namque viri cuspide conciderant: Quum subito in medio rerum certamine praeceps Corruit, e patria pulsus in exsilium. Tale deae numen tali mortalia nutu Fallax momento temporis hora premit.
duocumque ire serunt variae nos tempora vitae, Tangere quas terras, quosque videre homines; Dispeream, si te fuerit mihi carior alter: Alter enim quis te dulcior esse potest 'Cui Venus ante alios, divi, divumque sorores, cuncta, neque indigno, usa, dedere bona; Cuncta quibus gaudet Phoebi chorus, ipseque Phoebus: Doctior o quis te, Musa, suisse potest' quis te in terris loquitur iucundior uno χClio tam certe candida non loquitur. Quare illud satis est si te permittis amari;
286쪽
28 CATALECTA. XIV. dui deus, Octavi, te nobis abstulit an, quae
Dicuntur, nimio pocula ducta mero' Mortis si culpa est bilis sua quemque sequuntur Fata quod immeriti crimen habent cyathi 'Scripta quidem tua nos multum mirabimur, et te Raptum, et Romanam flebimus historiam. Sed tu nullus eris. Perversi, dicite, Manes, Hunc superesse patri quae sui invidia 'Dj0jtigo by OO JIC
289쪽
Mopa Syrissa, caput Graia redimita mitella, Crispum sub crotalo docta movere latus, Ebria fumosa saltat lasciva taberna, Ad cubitum raucos excutiens Calamos. Quid iuvat aestivo defessum pulvere abesse 'Quam potius bibulo decubuisse toro lSunt cupae, calices, cyathi, rosa, tibia, chordae, Et trichil umbriferis frigida arundinibus. En et aenalio quae garrit dulce sub antro, Rustica pastoris fistula in ore sonat. Est et appa cado nuper defusa picato,
Et strepitans rauco murmure rivus aquae:
Sunt et Corycio iunctae de flore corollae, Sertaque purpurea lutea mixta rosa; Et quae virgineo libata Achelois ab amne Lilia vimineis attulit in calathis: Sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat; Sunt autumnali cerea pruna die;
Castaneaeque nuces, et suave rubentia mala: Est hic munda Ceres est Amor est Bromius: Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis, Et pendens iunco caeruleus cucumis: Disjtigo by OO JIC
290쪽
Est tuguri custos armatus falce saligna; Sed non et vasto est inguine terribilia. Huc Calybita venit fessus iam sudat asellus: Parce illi vestrum delicium est asinus.
Nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae. Nunc varia in gelida sede lacerta latet. Si sapis, aestivo recubans te prolue vitro; Seu vis crystallo Verte novos calices.
Et age pampinea sessus requiesce sub umbra; Et gravidum roseo necte caput strophio; Candida formosae decerpes ora puellae. Ah pereat, cui sunt prisca superciliat Quid ineri ingrato servas bene olentia serta Anne coronato vis lapide ista legi'