장음표시 사용
251쪽
Quantumcumque sibi vires tribuere seniles, Quis tamen infestum pugnans devicerat hostem)Rivum propter aquae, viridi sub fronde latentem
Conformare locuna parat impiger. Hunc et in orbem Destinat, ac serri capulum repetivit in usum, Gramineam ut viridi sederet de cespite terram. Iam memor inceptum peragens sibi cura laborem Aggestam cumulavit humum iamque aggere multo Telluris tumulus formatum crevit in orbem: Quem circum lapides, levi de marmore acervans, Congerit adsiduae curae memor. III et acanthus, Et rosa purpureo crescit rubicunda colore, Et violae omne genus hic est et Parthica myrtus,
Atque hyacinthus et hic Cilici crocus editus antro; Laurus item Phoebi surgens decus hia rhododas,hne,
Liliaque, et roris non avia cura marini,
Herbaque tutis opes priscis imitata Sabinis, Chrysanthesque hederaeque nitor pallente corymbo, Et boechus Libyae regis memor hia amaranthus, Buphthalmusque virens, et semper florida pinus: Non illinc narcissus abest; cui gratia Armae Igne Cupidineo proprios exarsit in artus;
Et quoscumque novant vernantia tempora flores. His tumulus super inseritur tum fronte locatur
Ellogium, tacita format quod litera voce: Parve Culex pecudum custos tibi tale merenti se
253쪽
255쪽
ιtsi me vario iactatum laudis amore, Irritaque expertum sallacis Praemia vulgi, Cecropius suaves exspirans hortulus auras Florentis Sophiae viridi complectitur umbra, Nec mea quit Erato dignum tibi quaerere carmen; Longe aliud studium, atque alios accincta labores, Altius ad magni subtendit sidera mundi, Et placitum paucis ausa est adscendere collem: Non tamen absistam coeptum detexere munus: In quo rite meas linam requiesceremusas, Leniter et blandum liceat deponere amorem. Quod si maiorum, Valeri, genus omne tuorum Nirifice saeclis modo sit proserre libido; Si mihi iam summam Sapientia panderet arcem, quattuor antiquis quae haeredibus est data consors, Inde hominum errores longe lateque per orbem Despicere, atque humiles possem contemnere euras Non ego te talem venerarer munere tali; Non equidem quamvis interdum ludere nobis, Et gracilem molli libeat pede claudere versum; Sed magno intexens si fas est dicere peplo: Qualis Erectheis olim portatur Athenis,Dj0jtigo by OO JIC
256쪽
Debita quum castae solvuntur Vota Minervae, Tardaque consecto redeunt quinquatria lustro; Quum levis alterno Zephyrus concrebuit euro, Et prono gravidum provexit pondere currum.
Felix ille dies, felix et dicitur annus
Felices, qui talem annum videre diemque. Ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae Magna Giganteis ornantur pepla tropaeis Horrida sanguineo pinguntur proelia cocco: Additur aurata deiectus cuspide Typho, Qui superum Ossaeis consternens aethera saxis Emathio celsum duplicabat vertice Olympum. Tale deae velum sollemni in tempore Portant. Tali te vellem, iuvenum doctissime, ritu, Purpureos inter soles et candida Lunae Sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,
Naturae rerum magnis intexere chartis; Aeternum ut Sophiae coniunctum carmine nomen Nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis. Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes, Nunc primum teneros firmamus robore nervos Haec tamen interea, quae possumus, in quibus aevi Prima rudimenta, et primos exegimus annos,
Accipe dona, meo nitum vigilata labore,
Et praemissa tuis non magna exordia rebus: Impia prodigiis ut quondam exterrita amoris Scylla novos avium sublimia in aere coetus Viderit; et tenui conscendens sidera penna Disjtigo by OO JIC
257쪽
Caeruleis sua tecta supervolitaverit alis: Hanc pro purpureo poenam scelerata capillo, Proque patris solvens excisa sunditus urbe. Complures illam, et magni, Μessalla, poetae Nam verum fateamur amat Polyhymnia verum Longe alia perhibent mutatam membra figura, Scyllaeum et monstra in saxum conversa vocari; Illam esse, aerumnis quam saepe legamus lyxei Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto Deprensos nautas canibus lacerasse marinis. Sed neque Maeoniae haec patiuntur credere chartae, Nec malus est horum dubiis erroribus auctor.
Atque alias alii vulgo finxere puellas, quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero. Ipse Crataei ait matrem; sed sive Crataeis, Sive illam monstro genuit Persea biformi; Sive est neutra parens, atque hoc in carmine toto Inguinis est vitium, et Veneris descripta libido;
Sive etiam est iactis speciem mutata venenia,
Infelix virgo quid enim conmiserat illa 'Ipse pater nudam sola complexus arena coniugium carae violaverat Amphitrites: Haec tamen exegit longo post tempore poenas, i, quum cura sui veheretur coniugis alto, Ipsa trucem multo misceret sanguine pontum: Seu vero, ut perhibent, Arma quum vinceret omnes, Et cupidos quaestu passim popularet amantes Disjtigo by IOO le
258쪽
Pristibus et canibus rabidis vallata repente, Horribiles circum vidit se istere formas. Heu quoties mirata novos expalluit artus lIpsa suos quoties heu pertimuit latratust Ausa quod est mulier numen haudare deorum, Et dictam Veneri votorum avertere Oenam: Quam mala multiplici iuvenum quod septa caterva Struxerat, ipsa animo meretrix iactata ferarum, Infamem tali merito rumore fuisse Docta Palaephatia testatur Voce papyrus: Quidquid, et ut quisque est tali de clade loquutus, Omnia sint potius liceat notescere Cirin; Atque unam ex multis Scyllam non esse puellis. Quare, quae, cantu meditanti mittere certos, Magna mihi cupido tribuistis praemia, divae Pierides, quarum castos altaria postes Μunere saepe meo inficiunt, foribusque hyacinthi Deponunt flores, aut suave rubens narcissus, Aut erocus alterna coniungens lilia caltha; Sparsaque liminibus floret rosa; nunc age, divae, Praecipue nostro nunc adspirate labori, Atque novum aeterno praetexite honore volumen.
Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes, Actaeos inter colles et eandida Thesei Purpureis late ridentia litora conchis: Quarum non ulli fama concedere digna Stat egara, Argei quondam munita labore
Alcathoi, Phoebique deus namque adsuit illi:
259쪽
Vnde etiam citharae voces imitatus acutas, Saepe lapis recrepat Cyllenia munera pulsus, Et veterem sonitu Phoebi testatur honorem. Hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis, Fecerat infestam populator remigeminos:
Hospitio quod se Nisi Polridos avito,
Carpathium sugiens, et flumina Caerataea, Texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros
Attica Cretaea terrebat rura sagitta. Sed neque tunc cives, neque tunc rex ipse Veretur Infesto ad muros volitantes agmine turmas Ducentem indomita virtute retundere mentis: Responsum quoniam fas est meminisse deorum.
Nam capite a summo regis, mirabile dictu, Candida caesaries florebat tempora in ambo, At roseus medio fulgebat vertice crinis: Cuius quam servata diu natura fuisset, Tam patriam incolumen is regnumque suturum, Concordes stabili firmarant numine Parcae. Ergo omnis caro residebat cura capillo; Aurea sollemni comtum quem fibula ritu Crobylus et tereti nectebat dente cicadae. Nec vero haec urbis custodia vana fuisset Niseae nisi Scylla novo correpta furore, Sertia patris miseri patriaeque inventa sepulcrum, Μinoem cupidi si non inhiasset ocellisi Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater Iratum potuit, quem nec pater, atque avus idem
260쪽
Iuppiter ille etiam Poenos domitare leones,
Et validas docuit vires mansuescere tigris. Ille etiam divos, homines.... sed dicere ma ν num est:
Idem tum triste acuebat parvulus iras Iunonis magnae, cuius periuria, diva, Nolim te meminisse diu iurare puellae Non ulli liceat. Violaverat inscia sedem, Dum acris operata deae lascivit, et extra Procedit longe matrum comitumque caterVam, Suspensam gaudens in corpore ludere vestem, Et tumidos agitante sinus aquilone relaxans. Necdum etiam castos gustaverat ignis honores,
Necdum sollemni lympha persus sacerdos Pallentis foliis caput exornarat olivae Quum lapsa e manibus sugit pila, cumque relapsa Procurrit virgo quo utinam ne predita ludo Auratam gracili solvisset corpore pallam lomnia, quae retinere gradum, cursumque morari Possent, o tecum vellem tua semper haberest Non unquam violata manu sacraria divae, Iuranda, infelix, aut unquam iura piasses.
Et si quis nocuisse tibi periuria credat, Caussa pia est timuit fratri te ostendere Iuno. At levis ille deus, cui semper ad ulciscendum Quaeritur ex omni verborum iniuria dicto, Aurea sulgenti depromens tela pharetra, Heu nimium celeri, nimium, torrentia visui Virginis in tenera defixit acumina mente.