P. Virgilii Maronis opera

발행: 연대 미상

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Quae simul ac venis hausit sitientibus ignem, Et validum penitus concepit in ossa furorem; Saeva velut gelidis donum Bistonis oris, Ictave barbarico Crbeles antistita buxo, Infelix virgo tota bacchatur in urbe. Non irrace Idaeo fragrantes tincta capillos,

Cognita non teneris pedibus Sicyonia servans, Non niveo retinens baccata monilia collo. Μultum illi incerto trepidant vestigia cursu. Saepe redit patrios adscendere perdita muros, Aeriasque facit caussam se visere turres: Saepe etiam tristes volvens in nocte querelas, Sedibus ex altis tecti speculatur amorem; Castraque prospectat crebris lucentia flammis. Nulla colum novit carum nec respicit aurum. Non arguta sonant tenui psalteria chorda;

Non Libyco mones plauduntur pective telae. Nullus in ore rubor ubi enim rubor, obstat amori. Atque ubi nulla malis reperit solatia tantis, Tabidulamque videt labi per viscera mortem; quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere sata, Fertur et horribili praeceps impellitur estro, It patris, a demens crinem de vertice ferret

Furtim, atque arguto detonsum mitteret hosti. Namque haec conditio miserae proponitur uua

criminis ignarae quis non bonus omnia malit credere quam tanti sceleris damnare puellam 'Heu tamen infelix quid enim prudentia prodest'

262쪽

Niae pater cui direpta crudeliter urbe,

Vacerit una super sedes In turribus altis, Fessus ubi exstructo possis considere nido. Tu quoque avis moriere dabit tibi filia poenas. Gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis, Quae mare, quae virides alisa lucosque sonantes Incolitis gaudete, vagae blandaeque volucres. Vosque adeo humani mutatae corporis artus, Voco, crudeli satorum lege, puellae Dauliades, gaudete venit carissima vobis Cognatos augens reges numerumque suorum Ciris, et ipse pater vos, o pulcherrima quondam Corpora, caeruleas praevertite in aethere nubes, Qua novus ad superum sedes Baliaeetus, et qua Candida concesso auccedet Ciris honore.

Iamque adeo dulci devinctus lumina somno Nisus erat vigilumque procul custodia primis Excubias soribus studio iactabat inani: Quum furtim tacito descendens Scylla cubili

Auribus adrectis nocturna silentia tentat; Et pressi tenuem singultibus aera captat.

Tum suspensa levans digitis vestigia primis Egreditur serroque manus armata bidenti Evolat a demiae subita formidine vires. Caeruleas sua furta prius testatur ad umbras. Nam, qua se ad patrium tendebat semita limen, Vestibulo in thalami paullum remoratur; et altum Suspicit ad celsi nictantia sidera mundi,

263쪽

Non accepta piis promittens munera divis

Quam rimul Ogygii Phoenicis filia Carme

Surgere sensit anus, sonitum nam secerat illi Marmoreo aeratus stridens in limine cardo Corripit extemplo sessam languore puellam: Et simul, o nobis sacrum caput, inquit, alumnal Non tibi nequidquam viridis per viscera pallor Aegrotas tenui suffudit sanguine venas; Nec levis, hoc saceres neque enim pote), cura subegit: Haud salior, quamquam o potius Rhamnusia fallar. Nam qua te caussa nec dulcis pocula Bacchi, Nec gratos Cereris dicam contingere fetus' Qua caussa ad patrium solam vigilare cubile, Tempore quo sessas mortalia pectora curas, Quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus' Dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti Iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis Formosos circum, virgo, morerere capillos 'Hei mihi, ne suror ille tuos invaserit artus,

Ille Arabis Myrrhae quondam qui cepit ocellos, Ut scelere insando, quod nec sinat Adrastia,

Laedere utrumque uno studeas errore parentem.

Quod si alio quovis animum iactaris amore Nam te iactari, non est Amathusia nostri Tam rudis, ut nullo possim cognoscere signo; Si concessus amor noto te macerat igne; Per tibi Dictynnae praesentia numina iuro, Prima decus quae dulce mihi te donat alumnam,

264쪽

Omnia me potius digna atque indigna laborum Μillia visuram, quam te tam tristibus istis

Sordibus, et carie patiar tabescere tali. Haec loquitur, mollique ut se vel arat amictu, Frigidulam iniecta circumdat veste puellam, Quae prius in tenui steterat succincta crocota. Dulcia deinde genis rorantibus oscula figens, Persequitur miserae caussas exquirere tabis: Nec tamen ante ullas patitur sibi reddere voces, Marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra. Illa autem, Quid nunc me, inquit, nutricula, torques' quid tantum properas nostro novisse furores 'Non ego consueto mortalibus uror amore, Nec mihi notorum deflectunt lumina vultus, Non genitor cordi est ultro namque odimus omnes.

Nil, ainat hic animus, nutrix, quod oportet amari, Nil quo salsa tamen lateat pietatis imago: Sed media ex acie, mediis ex hostibus Heu heu, Quid dicam quove ipsa malum hoc exordia ore' Dicam equidem: quamquam, o, quid me non dicere, nutrix, Non sinis extremum hoc munus morientia habeto. Ine, vades nostris qui moenibus adsidet hostis, Quem pater ipse deum sceptri donavit honore, Cui Pareae tribuere ne ullo vulnere laedi: Dicendum est, frustra circumvehor omnia verbis: Ille mea, ille idem oppugnat praecordiaminos. Quod per te divum crebros obtestor mores, Perque tuum memori haustum mihi pectus alumnae,

265쪽

t me, si servare potes, ne perdere malis. Sin autem optatae spes est incisa salutis; Ne mihi, quam merui, invideas, nutricula, mortem. Nam nisi te nobis malus, o malus optima Carme, Ante in conspectum casusve deusve tulisset:

Aut serro hoc aperit serrum quod veste latebat)Purpureum patris demsissem vertice crinem, Aut mihi praesenti peperissem vulnere letum. Vix haec ediderat, quum clade exterrita tristi Incomtos multo deturpat pulvere crines, Et graviter questu Carme complorat anili: mihi nunc. iterum crudelia redditeminos, nimium nostrae ino inimice aenectae, Semper enim, aut olim natae, o te propter eumdem, Aut amor insanae luctum portavit aluinnae. Tene ego tam longe capta atque avecta nequivi, Tam grave servitium, tam duros passa labores, Effugere, ut sistam exitium crudele meorum 'Iam iam nec nobis ea, quae senioribus, ullum Copia vivendi vitae genus. At quid ego amens, Te erepta, o Britomarti, meae spes una salutis, Te Brito marti, diem potui producere vitae 'Atque utinam celeri, ne tantum grata Dianae

Venatus esses virgo sectata Virorum;

Gnosia neu Partho contendens spicula coran Dictaeas ageres per gramina nota capellas: Numquam tam obnixe fugiens inois amores, Praeceps aerii specula de montis abisses,

266쪽

Vnde alii fugisse serunt, et nomen Aphaeae Virginis adsignant alii, quo notior esses, Dictynnam dixere, tuo de nomine, Luna. Sint haec vera velim mihi certe, gnata, peristi.

Numquam ego te summo volitantem vertice montia Hircanos inter comites agmenque ferarum Conspiciam, nec te redeuntem amplexa tenebo. Verum haec tum nobis gravia atque indigna nere, Tum, mea alumna, tui quum spes integra manebat; Et vox ista meas nondum violaverat aures. Tene etiam Fortuna mihi crudelis ademit 'Tene, o sola meae vivendi caussa senectae 'Saepe tuo dulci nequidquam capta sopore, Quum premeret natura, mori me velle negavi, Ut tibi Corycio glomerarem flammea luto. Quo nunc me infelix, aut quae me numina servant' An nescis, qua lege patris de vertice summo Edita candentes praetexat purpura canos 'Quo tenui patriae spes sit suspensa capillo 'Si nescis, aliquam possum sperare salutem: Inscia quandoquidem scelus es conata nefandum. Si est, quod metuo: per me, mea alumna, tuumque Expertum multis miserae mihi rebus amorem, Per me, et saeva precor per numina Ilithyae, Ne tantum in facinus tam molli mente seraris. Non ego te incepto, fieri quod non pote conor Flectere amore, neque est cum discontendere nostrum: Sed patris incolumi potius te nubere regno, Disjtigo by OO JIC

267쪽

Atque aliquos tamen esse velim tibi, alumna, penates. Boc unum, exilio docta atque experta, monebo.

Quod si non alia poteris ratione parentem Flectere sed poteris quid enim non unica possis' Tunc potius tamen ista, pio quum iure licebit, Quum facti caussam tempusque doloris habebis, Tunc potius conata tua atque incepta reserto: Μeque deosque tibi comites, mea alumna suturos Polliceor nihil est, quod texas ordine, longum. His ubi sollicitos animi relevaverat aestus Vocibus, et blanda pectus spe vicerat aegrum ψPaullatim tremebunda genis obducere vestem Virginis, et placidam tenebris captare quieten , Inverso bibulum restinguens lumen olivo, Incipit, ad crebros insani pectoris ictus Fertque manum, adsiduis mulcens praecordia palmis.

Noctem illam sic maesta super maerentis alumnae

Frigidulos cubito subnixa pependit ocellos. Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum Et gelido Eous veniens quatiebat ab Oeta, Quem pavidae alternis sugitant optaritque puellae;

Hesperium vitant, optant ardeseere solem Praeceptis paret virgo nutricis, et omnes Undique conquirit nubendi sedula caussas. Tentantur patriae submissis Vocibus an res, Laudanturque bonae pacis bona multus ineptae Virginis insolito sermo novus errat in re.

Nunc tremere instantis belli certamina dicit,

268쪽

Communemque timere deum nunc regia amicos,

Cum Iove communes qui quondam habuere nepotes; Nuncque ipso verita est orbari maesta parente. Nunc etiam conficta dolo mendacia turpi Invenit, et divum terret formidine cives; Nunc alia ex aliis, nec desunt, omina quaerit:

Quin etiam castos ausa est corrumpere vates;

t, quum caesa pio cecidisset victima ferro, Essent, qui generum ino auctoribus extis Iungere, et ancipites suaderent tollere pugnas. At nutrix patula componens sulsura testa, Narcissum, casiamque herbas incendit olentes;

Terque novena ligat triplici diversa colore Fila Ter in gremium mecum, inquit, despue Virgo, Despue ter virgo numero deus impare gaudet. Inde Iovi geminat magico Stygialia sacra, Sacra nec Aeaeis senibus, nec cognita Graiis; Pergit, Amyclaeo spargens altaria thallo, Regis Iole iacis animum defigere votis. Verum ubi nulla movet stabilem sallacia laum, Nec possunt homines, nec possunt flectere divi; s Tanta est in parvo fiducia crine cavendi)Rursus ad inceptum sociam se adiungit alumnae, Purpureumque parat rursus tondere capillum, Tam loaigo quod iam captat succurrere amori. Non minus illa tamen revehi ae ad moeaia Cressa Gaudeat et cineri patria est iucunda sepulto.

Ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno.

269쪽

Tum coma Sidonio storens succiditur ostro: Tum capitur Negara, et divum responsa probantur. At, suspensa novo ritu de navibus altis, Per mare caeruleum trahitur Niseia virgo. Complures illam nymphae mirantur in undis; Μiratur pater Oceanus, et candida Tethys, Et cupidas secum rapiens Galatea sorores: Illam etiam, iunctis magnum quae piscibus aequor Et glauco bipedum curru metitur equorum, Leucothee, parvusque dea cum matre Palaemon. Illam etiam, alternas sortiti vivere luces, Cara Iovis suboles, magnum Iovis incrementum, Tyndaridae, et niveos mirantur virginia artus. Has adeo voces, atque haec lamenta per auras

Fluetibus in mediis questu volvebat inani, Ad caelum infelix ardentia lumina tollens,

Lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.

Supprimite o paullum turbati flamina venti, Dum queror; et divos, quamquam nil testibus illis

Profeci, extrema moriens tamen adloquor hora. Vos ego, vos adeo, Venti, testabor, et Aurae:

Vos, Pandionia si qui de gente venitis, cernitis illa ego sum cognato sanguine vobis Scylla quod, ah, salva liceat te dicere, Procne Illa ego sum Nisi pollentis filia quondam,

Certatim ex omni petiit quam Graecia regno, Qua cur us terras ampleetitur Hellespontus: Illa ego sum,minos, sacrato foedere coniux Disjtigo by OO JIC

270쪽

Dicta tibi tamen haec, et si non accipis, audi. Vinctane tam magni tranabo gurgitis undas' Vincta tot adsiduas pendebo ex ordine luees 'Non equidem me alio possum contendere dignam Supplicio quod sic patriam carosque penates Hostibus immitique addixi ignara tyranno. Verum esto: haec, inos, illos scelerata putavi, Si nostra ante aliquis nudasset foedera Casus, Facturos, quorum direptis moenibus urbis,

ego crudelis flamma delubra petivi:

Te vero victore, prius vel sidera cursus Mutatura suos, quam te mihi talia captae Facturum metui quamquam scelera omnia vici.

Ten' ego plus patrio dilexi perdita regno'Ten ego nec mirum, vultu decepta puella, Vt vidi ni perii ut me malus abstulit errori

Non equidem ex isto speravi corpore posse Tale malum nasci Arma, vel sidere salior. Non me deliciis commovit regia dives Corali fragili atque electro lacrymoso Non me florentes aequali corpore Tmphae Non metus incensam potuit retinere deorum. Omnia vicit Amor quid enim non vinceret ille 'Non mihi iam pingui stillabunt tempora myrrha, Pronuba nec castos accendet pinus odores, Nec Libys Assyrio sternetur lectulus ostro; Μagna queror; nec me illa quidem communis alumnam Omnibus iniecta tellus tumulabit arena.

SEARCH

MENU NAVIGATION