Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

HIPPONENSIS EPISCOPI

OPERUM

PARS VII.

CLASSIS II.

13쪽

S A UR AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CLASSIS II.

Doluitio extinio ueritoque honorabili et dileetissimo filio CELERI , AUGUSTINUs. Augustinus ad Celerem, jubens eum litterarum sacrarum studio incumbere , ut discat hanc vitam collatione interme esse fumum et Donatistarum Secta se abdicet.

I. Rouissi mei et tuae voluntatis immemor non sum. Sed quoniam visitandarum ecclesiarum ad meam pertinentium Curam neCeSSitate proseCtus Um , ne Per me

ipse debitum continuo reddere potui : me tibi tamen diutius debere nolui, quod posset et me habente redhiberi Proinde charissimo illo presbytero Optat delegavi ut eis horis qua tibi opportuniores videris, tecum legat ea quae pollicitus una, cum totum fieri posse persenserit hoc etiam eximieta tua quam grate acceperit, tam impigre atque acriter sacere suadebit. Quantum autem te diligam, salubribusque studiis in rerum divinarum atque lium anarum Cognitione oblectari atque exerceri velim , credo quod optime intelligas.ll. Charitatem ossicii mei si non aspernaris, per in

14쪽

ipsa fide christiana . et in moribus jam ita constitutae perSonae tuae Congruis, tales te prosectus liabiturum , ut hujus sumi vel vaporis temporalis quae vita humana dicitur, ubi naum diem quem nulli mortalium evitare Conceditur , vel avidus vel securus vel certe non desperate sollicitus, non in vanitate erroris sed in soliditate veritati expectes Uuam certum est enim tibi vivere te tam sit certum doctrina salutari istam vitam, quae in deliciis temporalibus agitur . in comparatione Vitae aeternae quae nobis per Christum atque in Christo promittitur non vitam et mortem esse deputandam. Nullo modo autem dubitaverim de indole tua. quod ista c0nsuetudine Donatistarum facillime te extrahes si religiosissime ipsam christianam puritatem non parvipenderis. Quam inCOncussis enim documentorum firmamentis error ille con Vin Catur , non magnum est etiam tardis ingenio, si tantum patienter atque intente audierint, pervidere. Sed adsectandam insolitam rectitudinem usitate et quasi familiaris perversitatis vinculum abrumpere, majorum Virium est. Et nequaquam desperandum adju Vante atque X- hortante ipso Domino Deo nostro , de generosa libertate atque plane Virili pectore tuo. Incolumen te Domini Dei nostri misericordia tueatur domine eximie meritoque honorabilis et dilectissime di.

15쪽

EPISTOLA VI .

Doinino dilectissimo Daerito Hic Itonorabili ac suscipi uicio filio CELER AUGUSTINU in Oni in Saliatcin. Auguει inus, libro quodam Suo in cum remi co HScripto, Celerem instruaeerat, ncra tritate Donatibias se ab Ecclesia catholica Segro a3Se. Cui Si e codice Satis

factum non sit, promittit adhuc Scripta. In lino , cum amico quodam Donatibia, Colori Subdito, conferre cupit. I. LLLAM liuisse iis tam au SAm. Cur ab Orbe terrarunt,

quo Ecclesia calliolica SeCundum prophetica et evangelica promissa diffunditur, se par Donati dirimeret credo quod magis quoque Consideran prudentia tua a

cillime intelligit. De qua re, si diligentior disputatio

necessaria est, memini me ad legendum dedisse benevolentiae tuae codicem, cum id te petisse Charissimus mihi, tuus filius meus Caeciliu intima SSet qui codex non paucis diebus apud te suit. Quem si rei hujus cognoscendae studio, Vel inter CCupatione tuas legere sive 3 oluisti sive potuisti, non dubito Comperisse prudentiam tuam nihil eos habere , quod probabiliter Contradicant. Et si quid te sorte adhuc m0Vet, quantum Deus donata sinit, sorte poterimus respondere interroganti, aut ad legendum itidem aliquid dare , domine dilectissime me ritoque honorabilis ac suscipiende sili. ll. Quapropter peto unitatem Catholicam regionii ip ponensi diligentius Commendes hominibus tuis , maxime

Alias CC x. tuae autetia , ei cli, tunc I 87. Scriptu uti tui ut O OS 4ul,eriorem.

16쪽

Paterno et Maurusio. Vigilantiam cordis tui novi, nec opus St. arbitror, plura Scribere Cum, si Volueris, facillime possis , et quid alii curent et Caveant in posseS-sionibus tuis, et in re tua quid agatur addiscere. In re tua esse mihi valde assirmatum est amiCUm , Cum quo cupio Concordare et faveas ad ian rem, ut et inter homines magnam laudem et apud Deum habeas magnam mercedem sjam enim mihi per quemdam Carum utrius que OStrum medium mandaverat, Se neScio quo Violentos suos timere ne faceret, quos in re tua et te favente timere non poterit nec ipse in eo debes diligere non constantiam , Sed plane pertinaciam. Turpe est enim mutare Sententiam , Sed eram et rectam : nam stultam et noxiam , et laudabile et salubre est. Sicut autem Onstantia non sinit hominem depravari, Si pertinacia non

sinit corrigici proinde sicut illa laudanda , si ista est emendanda. Presbyter, quem misi reliqua tuae prudentiae planius intimabit Incolumem elicemque te Dei mi sericordia tueatur , domine dilectissime meritoque hono rabilis ac suscipiende sili.

17쪽

EPISTOLA VI ID.

Domino eximio et merito suscipiendo, atque in Christi visce ribus dilectissimo fili PAMM1culo i), ΑυGusT1Νus in Domino

salutem.

Augustinus Pammachio Miro senatori gratulatur quod suos apud Numidiam colonos Donatistas adhortationibus suis adduxerit ad Ecclesiam catholicam.

I. BONA opera tua Christi gratia germirtantia, te nobis in membris ejus honorandum . et plane notissimum di lectissimumque secerunt. Neque enim si quotidie faciem tuam viderem , notior mihi esses, quam Cum interiorem tuum pacis decore pulchrum a veritatis luce radiantem. in unius tui facti candore Conspexi, Con Spexi et agno Vi, agnoVi et amavi. Huic nunc loquor, huic scribo dilecto amico meo , qui mihi Corpore absenti absens innotuit. Verumtamen jam simul eramus, et conjuncti Sub uno capite vivebamus, in cujus charitate Ilisi radicatus esses, non tibi tam dilecta catholica unitas foret, nec OlonOS tuo Afros, e terrarum , unde Donatistarum furor exortus est, hoc est, in media consulari Numidia constitutos, tali admoneres alloquio, tanto servore Spiritu animareS. ut devotione promptissima ad sequendum es gerent, qu0d te talem a tantum virum non nisi agnita veritate equi Cogitarent et tam longe a te locorum intervallis remoti irent sub idem caput, atque in ejus membris in aeternum teCum deputarentur, cujus rhecepto tibi temporaliter

exeunte.

18쪽

ll lii ioc ergo tuo facto te Cognitum ana plectens, exultavi ut gratularer libi in Christo esu Domino nostro, tibique has gratulatorias litteras mitterem, qualecumque

specimen Cordis et amoris erga te eici neque enim amplius potui. Sed quaeso ne tu hactenus quidquid te diligo metiaris perlectam transi hanc epistolam transitu invisibili qui ritus sit et perge cogitando in pectUS melim, et cerne quid illic de te agatur. atebit enim oculo Charitatis cubiculum charitatis, quod claudimus adversus nuga lumulitiosa saeculi, cum illic Deum adoramus :o videbis ibi delicias laetitiae meae de tam bono Opere tuo, quas nec lingua effari, nec Stylo 1 primere Valeo, Calentos atque flagrante in sacrificio laudis ejus, quo inspirante hoc voluisti et quo adjuvante potuisti. Gratias Deo Super inenarrabili dono ejus.lII. O quam multorum tecum pariter Senatorum, d riterque sanctae Ecclesiae filiorum, tale opus desideramus in Africa, de quali tuo laetamur. Sed illos periculosum est exhortari, tibi securum est congratulari. Illi enim

sorte non facient, et tanquam nos in animo eorum Vicerint

inimici Ecclesiae decipiendis insidiabuntur infirmis Tu vero jam se isti unde inimici Ecclesiae liberatis con fundantur infirmis Proinde sufficere visum est, ut ipse quibus christiano jure potueris amica fiducia istam epistolam legas. Sic enim ex tuo facto fieri posse in Africa

credent quod sorte dum putant 1eri non p0SSe, pigreScunt Insidias autem quas ipsi haeretici distorto corde moliuntur quoniam risi eos arbitratos valere aliquid in pOSSeSSione Christi animo tuo nec scribere volui. Audies tamen ba si a tribus meis, quos plurimum Commendo eXimietati lupe ne in tam magna tamque inopinata Salute hominum de quibus per te Catholica mater eXUltat, Spernere etiana Superflua metuenteS.

19쪽

EPISTOLA LIX'.

Doinino beatissimo et venerabili patri et consacei doti VICTOR 1Ν , AUGUsTINU in Domino salutent. Auzusthnus se ictorino concilium coni ocanti, caeci Satoria, qttare ad concilium non graturus Sit e rogans ut

prius cum ant*Po Super jure rimatus et concilii contino an si Placide componat.

I. TRACTORIA ad me quinto Idus Nox embris venit, jam sinito die, et me valde indispositum invenit, ut OCCurrere omnino non OSSem. Verumtamen sive imperitiam meam moverit, Sive jUSte motu sim . tuae sanctitatis et gravitatis est arbitrari Legi in eadem tractoria etiam ad Mauritania esse Scriptum, qua proVinCia ScimuS SUOS hahere primates. Quod si et ex eis ad Numidiam Convocandum Sset Concilium oportuit utique ut aliquorum Maurorum episcoporum qui illic priores sunt, nomina in in tractoria ponerentur : quod in ista tractoria non reperienS, Ultum miratus sum. Deinde ad ipsos Numidas ita perturbato et neglecto ordine scriptum, ut nomen meum tertio loco invenerim qui novi quam poS multos episcopos actus sim. ure res et aliis injuriosa est Satis, et mihi invidiosa. Praeterea venerabilis frater et collega noster antippus agonensis dici quod eum primatus ipSe contingat et erga plurimos sic habetur, et tales mittit epist0las. Qui etiam error, si facile inter vestram SanCtitatem cognosci et Corrigi potest non debuit tamen in

20쪽

tractoria quam nil sit Venerabilitas tua nomen ejus praetermitti . Quod si in mediis locis conscriberetur et non in primo poneretur multum mirarer quanto magi mirandum est, quod nulla ibi ejus ad memoratio facta est, qui maxime ad concilium venire debuit, ut de ipso primatus ordine coram omnium Numidarum episcopis ecclesiarum primitus ageretur pII. His de causis etiam venire dubitarem, ne sorte salsa

esset tractoria, qua tanta perVersita appareret quanquam et angustia temporis et aliae graves necessitates me

multipliciter impedirent. Unde peto beatitudinem tuam ut mihi ignoscas et primo instare digneris, ut inter tuam

sanctimoniam et senem antippum Concorditer Constet, quis vestrum debeat Convocare Concilium Daut certe, quod salubrius arbitror, sine cujusquam praejudicio ambo Convocate Collegas nostros, eos maxime qui vobis episcopa tus aetate vicini sunt, qui sacile quis vestrum verum dic ut agnoScant, ut inter VOS RUCOS eadem prae Caeteri quaeStio dirimatur, et errore sublato minores a Caeteri CODVO- Centur, qui ne possunt nec debent, nisi vobis in hac re tanquam prioribus credere et nunc ignorant Cui vestrum potissimum credant. Hanc epistolam signatam misi annulo

in exprimit faciem hominis attendentis in latus.

SEARCH

MENU NAVIGATION