Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

trana et querimoniam litterarum Vestrarum PSed per exempliani Epistolae tua'. innocentiam tuam ei perferre Cura 'i.

Litteras autem tuas vel pridie, vel ante biduum natalis Domini accepi, quando illum insinuasti ad Ecclesiam Badesilitanam venturum, a qua timetis Dei plebem onturbari atque corrumpi. Quapropter per Litteras quidem alloqui plebem vestram non aude reScribere autem eiS. qui mihi scriberent, possem ultro autem ad plebem scribere, quae dispensationi meae Commissa non est, unde Ρ0ssem p

ΙH. Verumtamen quod tibi uni dico, qui mihi scrip

sisti, per te ipsum perveniat ad eos quibus opus est dici. Vos ipsi prius nolite in scandalum mittere Ecclesiam, legendo in populis Scriptura quas canon ecclesiasticus non recepit his enim haeretici, et maxime Maniclisei

solent imperitas mente evertere, quo in Campo Vestro libenter latitare audio. Miror ergo prudentiam tuam. quod me admonueris ut ubeam non recipi eos, qui ad nos a Vobis ad monasterium veniunt, ut quod statutum est a nobis in Concilio permaneret; et tu non memineris in concilio institutumi quae sint Scripturae CanoniCae, quae in populo Dei legi debeant. Recens ergo Concisum, et omnia quae ibi legeris commenda memoriae; et ibi etiam invenies, de Solis clericis fuisse statutum , non etiam de laicis, ut undecumque venientes non reCipiatitur in monasterium. Non quia monasterii facta mentio est; sed quia sic institutum est, ut clericum alienum nemo suscipiat. Recenti autem Concili, statutum est, ut de aliquo monasterio qui recesserint, vel projecti fuerint, non fiant alibi clerici aut praepositi monasteriorum. Si ergo de Privatione si te aliquid movit, scias eum a nobis

Hipponens an . 393. an. 38. et Carth. . u. 397. an. 47. - Ιbid. can. I. - . Carthagine habito 3. Sept. an. 4or. - . Orte Privatiano.

32쪽

notulum Psse susceptum in monasterium : sed causam ipsius ad senem Aurelium misi, ut quod cle illo statuerit lio saciam. Miror enim utrum jam potest lector deputari, qui nonnisi semel Scripturas etiam non CanoniCaslegit. Si enina propterea jam ille lector ecclesiasticus, profecto et illa Scriptura ecclesiastica est. Si autem illa Scriptura ecclesiastica non est, quisquis eam quamvis in Ecclesia legerit, ecclesiasticus lector non est. Tamen de isto adolescente, quod memorato antistiti visum fuerit,lioe oportet ob SerVem.

IV. lebs auteni Vigesilitana , vobiscum nobis in visceribus Christi charissima si episcopum in plenario Africae concilio degradatuni suscipere noluerit, Sano capite faciet, et nec cogi potest, nec debet. Et quisquis eam Violenter Coegerit, ostendet qualis sit; et qualis ante fuerit, quando de se nihil mali credi volebat, faciet intelligi. Nullus enim si proditur qualem causam habuerit quana ille qui per saeculares potestates, vel quaslibet violentias, cum perturbatione et querela conatur recipere honorem, quem perdidit. Non vi illinini volenti Christo servire, sed Christianis olentibus dominari. Fratres, cauti estote. Multum astutus est dial)olus, sed Christus Do Sapientia est.

Carthagin. 3. Septemb. an. 40r.

33쪽

EPISTOLA LXV .

Domino beatissimo et vellerabiliter suscipiendo patri et consacerdoti seni XANTiΡΡ AGGusTIΝus in Domino salutem.

Augustιnt s antippo timidico Primat rationem reddens cur Abumlantio resbytoro infami ecclesiam

committere noluerit.

I. Oppi 1 debito meritis tuis , salutatis dignationem tuam , tuisque me orationibus valde commendans , insinu prudentiae tuae obundantiam quemdam in undo Strahonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum fuisse presbyterum. Qui cum non ambularet Via SerVO rum Dei, non bonam famam habere coeperat qua ego ConterrituS, non tamen temere aliquid credens, Sed plane sollicitior sectus, operam dedi, si quo modo oSSem ad aliqua malae conversationis ejus certa indicia perVenire. A primo comperi, eum pecuniam cujusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse , ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem Deinde convictu atque consessus est, die jejunii natalis Domini. quo etiam Gippitana Ecclesia sicut caeterae jejunabant, Cum tanquam perreCturus ad Ecclesiam suam valefecisset collegae suo presbytero Gippitano, hora serme quinta et Cum Secum nullum clericum haberet, in eodem fundo restitisse, et apud quamdam malae famae mulierem et prandisse et Cinnasse, et in una domo mansisse. Iu hujus

autem hospiti jam quidam clericus noster HipponensiS

34쪽

potuit. 1 ana quae negavit Deo dimisi, judicatis quae oc- Cultare permissus non est. Timui ei committere Ecclesiam, praesertim inter haereticorum circumlatrantium rabiem Constitutam. Et Cum me rogaret, ut ad presbyterum 1 undi Armemanensis in campo Bullensi, unde ad nos devenerat. Causa ejus insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic vivat, si sieri potest Sine ossicio presbyterii Correctior, misericordia commotus seci. Haec autem me praecipue prudentiae tuae intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia subreperet. II. Audivi autem causam ejus, cum Centum dies essent

ad Dominicum Paschae qui futurus est octavo Idus Aprilis. Hoc propter concilium insinuare curavi venerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celavi, sed ei sideliter quid

institutum esset aperui iri ut si intra annum CaUS3m Suam, si sorte sibi aliquid agendum putat, agere negleXerit, deinceps ejus Ocem nemo audiat. Nos autem , beatissime domine et venerabiliter suscipiende pater, si haec indicia malae Conversationis clericorum, maxime Cum fama non bona eo coeperit comitari, non putaVerimus eo modo Vindicanda, quo in concilio constitutum est incipimus cogi ea, quae sciri non possunt, velle discutere, et aut incerta damnare, aut vere incognita praeterire. Ego certe

presbyterum , et qui die jejunii, quo ejusdem loci etiam Ecclesia jejunabat, valefaciens collegae suo ejusdem loci

presbytero, apud famosam mulierem , nullum Se Um Clericum haben S, remanere et prandere et Cinnare auSUS St.

et in una domo dormire, removendum ab ossicio presbyteri arbitratus sum, timens ei deinceps cclesiam Dei committere. Quod si sorte judicibus ecclesiasticis aliud Videtur, quia ex episcopis causam presbJteri terminari

Iu cone habito Carthagine I 3. Sept. u. OI.

35쪽

concilio statutum est conantillat illi, qui vult, 'cclesiam suae Curae Commissam : ego talibus fateor quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit ut hoc eis possit ignosciri ne si quid perniciosius eruperit, languens imputem mihi.

EPISTOLA LXVI L

E ostulat cum Crispino Calamen si, qui MappalienNeβmetu subacto rebaptizarat.

I. Edu quidem timere debuisti; sed quia in rebap tigandis Mappaliensibus 4 sicut homo timeri voluisti

cur non valeat jussio regali in provincia, Si tantum Valuit jussio provincialis in villa Si personas compareS, tu possessor, ille Imperator. Si loca compares, tu itisundo, ille in regno. Si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. Sed nos te de homine non terremus. Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatori jussa persolveres. An sorte propterea non habes unde reddas quod dare jussi sunt rebaptizatores, dum multum eroga ut ema quo Te- baptizec Sed nos te, ut dixi, de homine non terrem US, Christus te potius terreat. Cui volo scire quid respondeaS, si tibi dicat Crispine, charum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium, et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium pilus valuit rebaptizandis colonis tuis quod numeratum est de SaCCulo tuo, quam baptizaudis populis meis quod manavit de latere

Carthaginensi sub Grato n. 348, seu 349 can. II. - Αlia CLXXIlI. quae autem 66 erat, nunc Iro. - Scripta circ. idem tempus.

36쪽

naeo Scio te plura audire posse si .hristo aurent Praebeas, et ex ipsa tua possessione admoneri quani inapi a

contra Cliris tum loquamini. Si enim lium lino jure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto 1irmius divino jure possidet Christus quod emit sanguine suo sit ille quidem inconcusse possidebit totum quod emit, de quo dictum est, u Dominabitur a mari usque ad mare, et a sumine usque ad terminos orbis terrae'. nSed certe quomodo considis non te perditurum quod in Africa videris emisse , qui Christum dicis toto orbe perdito ad sollam Africam rem angis Se

ΙΙ. Quid multa Si voluntate sua Mappalienses in tuam

Communionem transierunt ambos nos audiant, ita ut scribantur quae dicemus, et a nobis Subscripta eis punice interpretentura et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. Ex iis enim quae dicemus apparebit,

utrum coacti in falsi tale remaneant an volente teneant

veritatem. Si enim haec non intelligunt qua temeritate traduxisti non intelligentes si autem intelligunt . ambos, ut dixi audiant, et quod voluerint faciant. Si quae etiam plebes a vobis ad nos transierunt quas putas a dominis Coactas hoc et ibi fiat, ambos nos audiant . et eligant quod phacuerit. Si autem non vis hoc fieri, Cui non appareat non Vos de Veritate praesumeres Sed cavenda est ira Dei et hic et in futuro saeculo. Adjuro te per Christum ut ad ista respondea S.

Psal. LXXI. 8.

37쪽

ΕPISTOLA LXVII. 7

EPISTOLA LXVI .

Dona in charissimo et desidetatissimo , set honorando in Christo fratri, Pt compresbytero HlERONYMO AuGLsTINU in Domino salutem.

Augustinus Hieronymo negans se scr*sisse librun in eum e in hoc fatius, quod aliqui proliaean epiδtolam librum appellaSSct.1 ALDivi pervenisse in manus tuas litteras meas Sed, quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputa

verim dilectioni tuae. Aliquid procul dubio impedimenti

fuit. Unde agnosco a me Dominum potius deprecandum, ut tuae voluntati et facultatem mittendi, quod rescrip seris. Vam rescribendi jam dedit, qui , cum volueris facillime poteris. . Etiam hoc ad me sane perlatum . utrum quidem crederem, dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui, hoc autem brevi, Suggestum esse charitati tuae a nescio quibus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversus te sCripserim, Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris Deum OStrum testor, hoc me non secisse. Sed si forte aliqua in aliquibus Scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu enSiSSe, reperiar, non contra te dictum , sed quod mihi videbatur, a me scriptum esse, puto te debere Cogn0SCere; aut Si cognosci non potest, Credere. Ita Sanelioc dixerim . ut ego non tantum paratisSimus Sim , Si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid

ollas is quae autem 6 erat, hinc a 27. - Scripta cire. an. Oa.

38쪽

u s. AUC USI IM EPIRC. OmContra gentias aut de Correcti Olle in ea . aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam ioc a te os tute in

et flagitem. III. O si licuisset, et si non coliabitante, saltem Vicino te in Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium. Sed quia id non est datum , peto , ut hoc ipsum, quod in Domino quam possum HS simul Sum HS CODSeP-vari studeas et augeri a perstet, et rescripta quamvis rera non Spernere Saluta ObSequi meo sanctum fratrem Paulinianum et omne fratres, qui tecum ac de te in Domino gaudent. Memor nostri exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo , domine charissime . et desideratissime , et honorande in Christo frater.

EPISTOLA LXVI ID.

Domino vere sancto, ac beatissimo papae AUGUSTINO Hi ERO XYMLs in Clii isto salutem.

Hieronymus Augustino , jam accepta epiStola, tim contine quoestionen de mendacio ollycioso, sed dubitans etiamnum an sit Augustini , negat e reSPonSurum nisi sit certus de auctore Meminit et ullini sieto

nomine.

L es ipso prosectionis articulo, sancti filii nostri Asterii hypodiaconi , necessarii mei beatitudinis tuae

litterae supervenerunt, quibus sati Ssa i , te Contra parvitatem meam librum stomam non misisse. Hoc ne ego factum audieram : sed Epistolae cujusdam , quasi ad me

Alias ita, quae autem Ἐ8 erat, nune 88. - Scripta paulo post Superiorem.

39쪽

Scriptae, per latre in nostrum Sysinnium diaconum huc exemplaria pervenerunt. In qua hortaIi me , Ut πί. ιυob δια Super quodam Apostoli capitulo canam; et imiter Stesichorum , inter vituperationes et laudes Helenae fluctuantem ut qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. Ego simpliciter fateor dignationi tuae, licet StylUS et επιχειρη λατα tua mihi Viderentur tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putavi; ne sorte , me respondente laeSus , juste expostulares , quod probare ante debuissem tuum esse Sermonem , et SiCaeS-Cribere. Accessit ad moram, sanctae et venerabilis aulae longa infirmitas. Dum enim languenti muli tempore assidemus, pene Epistolae tuae , vel ejus qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus memore illius versiculi; Musica in lutu, importuna narratio . D taque, si tua est Epistola aperte scribe, Vel mitte exemplaria Veriora ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione Versemur, et Vel nostrum emendem VS errorem vel alium frustra reprehendisse OCeam US. γ II. absit autem a me, ut quidquam de libris beatitudinis tuae attingere audeam Susticit enim mihi probare mea, et liena non Carpere. Caeterum Optime noVit prudentia tua , unumquemque in suo SenSU abundare, et puerilis esse jactantiae , quod olim adolescentuli facere ConSueVerant, CCusando illustres viros , Suo nomini famam quaerere. Ne tam tulius sum, ut diverSitate explanationum tuarum me laedi putem; quia nec tu laedaris, si nos Contraria Senserimus. Sed illa est vera inter amicos reprehensio, Si nostram peram non videntes 5) aliorum juxta ei sium , anticam consideremus. SupereSt, Ut

diligas diligentem te , et in Scripturam Campo, juVeniS

40쪽

3O S. ALGUSTIM AEPISCOPI currimus quantum potuimus. Nunc te Currente, et longa

Spatia transmeante nobis debetur otium : simulque ut Cum venia et honore tuo dixerim' ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse videaris memento Dareti et Entelli, et vulgaris proverbii, quod hos lassus sortius 1-gat pedem i. Tristes haec dictavimus. linam mereremur

complexus tuos et collatione mutua vel doceremuS aliqua, vel discerem US. Dii I. ci Misit mihi, temeritate solita . naaledicta sua Cal-Pliurnius Cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio ejus didici pervenisse. Ad quae breviter e parte irespondi: et libelli ejus vobis misi exemplari , latius opus, cum opportunum fuerit, primo misSuru tempore. In quo illud cavi, ne in quoquam existimationem laede rem Chiistianam , sed tantum ut delirantis imperitique

mendacium ac vecordiam confutarem. Memento mei Sancte ac Venerabilis papa. Vide, quantum te diligam ut ne pr0Vocatus quidem Voluerim respondere me Credam tu uni esse, quod in altero sorte reprehenderem. Frater Communis suppliciter te salutat.

SEARCH

MENU NAVIGATION