Sebennytae Reliquiae

발행: 1847년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

STUDIORUM PRIMITIASPID DEDICAT

15쪽

D milium, quae ad philologicam encycl0paediam

pertinent, disciplinam in nulla nostro Saeculo naturam et formam magis mutavit quam antiquae historiae investigatio, quae nunc demum Vera institisse recte dicatur. Nam qui antea veterum populorum historiam conscribere aggressi erant, munere defuncti esse sibi et aliis videbantur, si quae ab ipsis veteribus tradita accepissent aliis verbis repetivissent, et si diversas, imo saepe sibi invicem oppugnantes et contrarias veterum relationes in concordiam vi an arte coegissent. Omne, quod adhibebant, iudicium hoc erat: historicos in bonos et malos dividebant, quorum Darrata si Di te nimis distarent, his nunquam, illis semper fidem habebant. Optimi habebantur . . Graecorum Herodotus, Romanorum Livius, quorum non solum narrationibus, sed etiam coniecturi non credere crimen censebatur. Ex ista ratione quot errores in hi

16쪽

publica ι αγρας θ exponobantur, et universe singulae civitates suas quaeque habebant ἀναγραθας, in quibus omnis chronologia nitebatur. Quare Timaeus, teste

Polybio, quum χρον κα πραξιδια Con Scriberet, Spartanorum ephorOS Um Ortindem regibus, archontes

Atticos et Iunonis Argivae sacerdotes cum Olympiorum victoribus conserebat. Haec Si superessent Onia menta pergit uellerus fundamentum historia haud contemnendum emcerent sed tantum fundamentum: ipsa historia ex aliis fontibus restituenda Semper erit, ex epicorum nempe et lyricorum, qui remotis aevis floruerunt, reliquiis, et ante Omnia e traditione populari, quae quidem in Ominibus et numeris passim erranS, Semper tamen veri aliquid continet.

Quam negligenter et sine iudicio huiust nodi hist ricis documentis usi sint veteres, iidem uellerus et Niebubrius saepius demonstrarunt. Quare, multis illorum opinionibus et coniecturis reiectis, materiem, quam Serv3runt, Solam accipere, eamque ipsum elaborare historicum portet. Sed utinam materies amplior superesset Utinam ipsas ναγραφώς et annales inspicere, Ithos et popularia carmina audire adhuc historico liceret Qualem enim Romanarum rerum historiam conscripsisset Niebuhrius, si fontibus, quae Livio patuerant, uti potuisset qualem Graecarum stirpium uellerus, si ex ipsius populi ore Filios eX-

cipere illi conligisset l

Quod autem nobis in cognoscenda Romanorum et Graecorum mythica aetate fortuna negavit, id in Pharaonum antiquo imperio datum esse, quis triginta

17쪽

ante annos credidisset Et tamen ita est. Duplicem enim hic fontem, ex quo sua Graecos et Romanos historicos unice hausisse vidimus, nostra aetate aperuerunt Champollionis eiusque discipulorum inventa. Quod quum negare aut ignorare multos videam, paullo fusius praesidia, quae nobis ad universam Aegypti historiam restituendum SuperSunt, enumer3bo. Monumenta chronologica quatuor praecipua, quamvis misere mutilata, aetatem tulerunt: toichographiae Τhebana et Abydena ἀναγραφή Taurinensis i et Manethonis Aegyptiaca Toichol 'raphiae, haec Ramessen, illa hutinosin exhibent sacrificantes pluribus quam quinquaginta regibus antecessoribus, quibus suum cuique nomen adscriptum est. ropter fracturas in utraque tabula plura perierunt nomina, neque omneS sed praecipui tantum Pharaones in iis exponebantur, quare, quamvis maximi pretii nobis sint, tamen unicum chronologiae fundamentum nunquam iure habebuntur. 'Aναγραφή Taurinensis Vero, Si modo integra ad nos perveni8Set, veteris regni chronologiam haud paullo certiorem nobis reddidisset. st enim papyrus hie-ratice scriptus Singulorum regum nomina et annos quot singuli regnaverint continens. Variis argumentis constat eam tempore XIX' dynastiae i. e. saeculo XIII 'a C. N. compositam esse, et verisimillimum est auctorem Omnium haraonum nomina tradere voluisse.

18쪽

Quantivis ergo pretii est, etsi fragmenta tantum supersunt, nam fides et auctoritas talis documenti in dubium vocari nequit. Egregie porro convenit cum Manethonis Aegyptiacorum fragmentis, de quibus mox accuratius disputabo ). Praeter hae quatuor, alia innumerabilia, quamvis secundaria, chronologiae monumenta ad nos pervinnerunt solebant enim egyptii perscriptionibus , et stetis ad cuiusvis facti aut eventus memoriam positis inscribere, quot cuius regis anno illud, quod memorarent, accidisset cuiusmodi plurimas cognoscimus inscriptiones quarum relatione primaria documenta nonnunquam corrigi, Saepius confirmari possunt. Horum omnium auxili chronologia Aegyptiaca sine dubio aliquando optime poterit restitui. Remanebunt fortasse nonnullae difficultates, sed non tot neque tantae, quot in ceterorum Populorum primordiis Attamen nihil hoc nos iuvabit, nisi ipsa historia quoque tenebris in lucem possit proferri. Nam quid iucundi ut utilis nuda nominum et temporum series habet Sed bene evenit, ut satis ampla materie Supersit, ex qua fundamento chronologico ipsum historiae aedificium Superstruatur. Cognoscimus enim et melius etiam in diem cognoscemus utramqUe, qua utebantur Aegyptii, linguam, Vulgarem et Sacram . e. antiquiorem; et quantum lucis e natura linguae ad

qui liii a de his motiunientis discere cupiat, adeat ante omnes Bun- sunt utilissimum opus, cui titulus Aegyptens Stello in der Mell-geschichio, ubi Ol. I. p. 62 7 accurate de iis aetitur.

19쪽

historiam redundet docuerunt acutiores historici et Muellerus, in prooemio ad archaeologiam truscam. Et quo melius vera indoles linguae est cognita, eo maioris ad explicandam istoriam momenti est Aegyptiorum autem sacra lingua nativo colore et simplicitate, quae nihil ex alieno traxerit, conspicua atque integra, ut nulla alia, ex vetustis monumentis

addisci poteSt. Sed quem praecipuum antiqua historiae fontem praedicavi, traditio popularis et mythi apud Aegyptios exsistere vix potuerunt; nullae certe, deinde script mandatae, ad nos pervenerunt. Nec tamen

ideo spem ut aliquando huius populi historia, iure

sic dicenda, restituatur deponamus. Sset dep0nenda, nisi in mythorum locum allia monumenta venirent. Sed exstant in Palatiorum et templorum parietibus innumerabiles tabulae, in quibus Omnia, quae ad bellum et pacem pertinent, religiose depicta sunt. Cernuntur ibi proelia Aegyptiorum cum Peregrinis,

quorum Vultus, VestitUS , armatura quam accuratissime Xpressa sunt cernuntur egyptii milites hostium urbem aut arcem vi capientes cernuntur praeda qua potiti sunt, tributa a victis gentibus macta, de nique Pharao diis patriis tot captivos, quot gentes subegerit et urbe ceperit, Osserens, quorum Suae quisque gentis aut urbis n0men in clypeo pectori praefixo inscriptum gerit. Quae tabulae, etsi universe sine dubio verum bellorum eventum tradant, tamen mythis quodammodo similliores sunt Aegyptio rum enim res gestae in illis extolluntur, barbarorum

20쪽

deminuuntur, hi fugaces semper, illi non nisi victores apparent. Ante omnia ipsius haraonis emgies mTllium arguit. Depingitur nunc hostium catervos solus fugans et fundens, nunc decem et plures barbarorum uno ictu caedens multo maiori semper statura quam ceteri milites fingitur, et omnino non laonio sed omericus heros videtur. Universe eiusmodi tabulae, egyptiorum proelia imitantes, Homericis pugnae descriptionibus multa similia habent. Exstat . . in Ramesseo hebano tabula victoriam exponens, quam a Chetis Chettaeis veteris estamenti)Rhameses Magnus reportavit in Regem ibi giganteo

habitu vides curru invectum, in hostium ordines irruentem, mortuos et morientes hostium duces equorum pedibus proculcantem, fugaces telis prosternentem Achillem videre credas depictum, qualis in μαχῆ παραποταμίl solus, δαίμονι σος, fugatos rota- nos, ut delphin ceteros pisces, insequitur et caedit, quemque nemo nisi deus sistere valet. Neque solum quae res bellicas exhibent tabulae lucem historiae asserunt, verum etiam innumerabilesiStae, quae uniuscuiusque artis et opificii fidelissimam imaginem praebent. Quarum arietatem et utilitatem describere longum est, praestat ad earum Xempla milli insone et Champollion reddita lectorem

SEARCH

MENU NAVIGATION