Sebennytae Reliquiae

발행: 1847년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

remittere. Et quoniam ex inscriptionibus picturae adiectis aetas cuiusque tabulae patet, ex illis humanitatis apud Aegyptios historia multo accuratior et plenior quam ceterorum veterum populorum componi poterit. Neque vix ullum alicuius generis monumentum est servatum, quod historiae plane inutile sit. Vel haraoniam imagines, quae semper ipsum Vultum et habitum fidelissime exprimunt, interdum aliquid docent. Sic v. c. Amenopheos tertii lineamenta oris ad notam Aethiopicam propius quam ad Aegyptiacam accedunt, unde coniecerunt Aegyptologi eum e matre Aethiope natum fuisse, quod monumenta et inscriptiones deinde confirmarunt i). Brevis haec fontium enumeratio satis eos refutabit, spero, qui de restituenda Aegypti chronologia et historia desperantes, operam perditurum putant quicunque in iis illustrandis versetur. - ΙmmenSO et continuo plurium labore opus est, antequam finem attingemus; sed finem attingemus, modo ne nimis festinanter agamus. Continuam iam nunc conscribere historiam intempestivum est prius singuli fontes accurate explorandi sunt, quid promittant et valeant statuendum ita demum de componendis rebus cinitare licebit. Richardus Lepsius, quo post Champollionem, . nemo melius de Aegyptiaca antiquitate me-

22쪽

ritus est, praecipua chronologiae documenta hieroglyphice et hieratice conscripta sibi explicanda sumsit; quibuscum quoniam Maneth0nis Aegyptiaca arcte cohaerent, horum fragmenta colligendi et illustrandi consilium cepi. Orum, quae ad restituenda aut explicanda fragmenta conducere possint, nihil consulto praeterii de scriptoris aetate, patria, doctrina et fide, de fontibus ex quibus hauserit, ut potui, inquisivi;

sed utrum cum antiquis monumentis consentia necne, utrum cum Herodoto et Diodoro conveniat, utrum Iudaicae chronologiae adversetur, diiudicare non Sum conatus. Nam Praeterquam quod tempus de talibus disceptandi nondum adesse arbitror, Promisit Lepsius se propediem reges a Manethone enumeratos cum Omnibus, quot Bdhuc reperta Sunt, regum nominibus accurate collaturum. Quod opus quum

mox proditurum respectemuS, O lectorem, ne actum agam, remittere malo.

Inter veteres scriptores pauci Sunt, de quorum auctoritate et fide tam in contraria omnia viri docti eunt, quam de Manethonis. Si aliis credamus, hariolator est, rerum quas Xplicare profitetur plane ignarus, si aliis, historicus fide dignissimus, Graeca doctrina et Aegyptiorum sapientia iuxta imbutus. Ecclesiastici de eo minime iam conveniunt: usebius in Manethone praesertim Aegypti historiam niti opinatur Syncellus eum mendacem fabularum venditorem

23쪽

appellat. Recentior aevo caliger Canon Isagog. p. 317): nihil felicius nobiscum agi potuisse,' contendit, D quam si integri tomi Manethonis ad nos pervenissent; ' et ossius de histor Graec. p. 127. d. Westermanni): quamquam Optandum esset ut scri-nptor hic integer ad nos pervenisset, tamen bene, saltem est quod luculenta quaedam fragmenta con-

D servavit nobis Iosephus.' Contra erigonius Origin. Aegypt p. 359ὶ DCrediderim,' ait, Manethonemn priores dynastias XIV fere numero plane confinxisse, niit egyptiorum antiquitatem supra alia gentes e , tolleret. andem Iablonshius, diligentissimus Aegyptiacae antiquitatis investigator Panth. Aegypt.

prolegom. p. 67): Totus animi,' inquit, pendeon ancepsque quodnam de Manethonis aut diligentia aut DPeritia aut accuratione aut bona denique fide iudi situm ferre debeam i). Haec tantorum virorum lis sub iudice fortasse semper mansisset, nisi Champollionis acumen tandem ad Aegyptiacae scripturae rationem explicandam et hieroglyphicarum inscriptionum sensum definiendum pervenisset. unc regum, quo Maneth memoraverat,

plurimorum nomina vetustis monumentis inscripta inveniebantur, et vocabula Aegyptiaca, quae Graece interpretatus erat, eadem significatione in inscriptionibus legebantur. Ium vero Manethonem uno ire

t Chronologorum de Maiiethonis Aegyptiacis iudicia sedulo collecta invenies iii Schoellii historia Graec liter. II. p. 128 sq. sedit. German Berolin. 1830j.

24쪽

laudare omnes, qui Aegyptiacis literis incubuerant; secundum eius chronologiam monumenta antiqua disponere et ubi quaestionem historicam e reliquis auxiliis solvere nou OMent, Utinam, eXclamabant, Manethonis Aegyptiaca servata essent tenebrae Omnes discuterentur In perpetuum igitur Manethonis auctoritas stabilita videbatur. Sed ecce, maXimum, ne rursus convelleretur, imminebat periculum: Cl. Heng-stenbergius, udaicae Chronologiae vindex, Omnium illius adversariorum argumenta collegit, OV eaque gravissima addidit, quibus demonstrare conatus est i):

Manethonis Aegyptiacis nihil tribuendum esse, quippe quae diu post hiladelphum a Graeculo aliquo e fon

tibus auctoritate destitutis essent consata. Hunc libellum, multa ira et studio, haud accurata Aegyptiacae antiquitatis cognitione, conscriptum, PaSSim refutare conabor. rimus Aug. Oeclinius de industria et ea, quam argumentum p0stulat, diligentia de

Manethone egit, in libro de ariethone et Sothiaca periodo ); et paullo post Bungenius, in utillissimo libro de Aegypti historia δὶ Aegyptiacorum fragmenta col

legit, et de Manethonis aetate et auctoritate docte et accurate disputavit.

Buch. . S-125 III. 1-52. - Αtite Bunsenium nemo, quantum scio, fragmenta historica collegit, etsi Schoeli, uerit Graec. liter. II. p. 131. tradat ea Iosephum caligerum libro de emendatione temp0rum adiecisse.

25쪽

XIII

Post tales viros, iterum argumentum illud tractare, audacia fortasse et arrogantia, praesertim in adolescente, videri Ossit sed quia multas et gravissimas quaestiones illi attigerunt tantum, alias praetermiserunt, alias ita explicarunt, ut modeste dubitare liceat an recte explicaverint, ego Omnia ista repetere, et ad lucem nuperrimorum inventorum altius inspicere

sustinui.

vulgari opinione i Manetho sacerdos sui et notarius sacrorum penetralium Aegypti, genere Sebennyta, Heliopolitanus scripsit historiam patriae per triginta dynastias, iussu tolemaei hiladelphi, fontibus usus columnis et libris Mercurii. Haec omnia praesertim auctoritate Georgii Syncelli nituntur de quo igitur hic erit agendum. Verba Syncelli Chronographiae p. 40 sq. haec Sunt. Πρικει

τφ εἰδωλείων χρηματίσας, ἐκ των ἐν τῆ Σηριαδικῆ γῆ κειμένων στηλων ἱερJ, ηο , διαλέκτω καὶ ρογραφικοῖς

λὶ Cir Scaliger, ad Eusebium p. 408. Fabricius, Biblioth Griaec. I. III.

c. 20. ossius, de Pist. Graec. p. 126. d. estermania Marsham,Can Chron. . . edit Lips. erigonius, Orig in Aeg p. p. 19S. Zoega, de obeliscis p. 36. Schoeli., istor Graec sit. I. p. 12S. eerenius, do Aegypto p. 2l2. Prichard , Mythol Aegypt. p. 375. edit. Gernian. Ἐρngsten berg, P. 237.

26쪽

ἐν τῆ βίβλω τῆς Σωθεως γραφων ἐπὶ λέξεως υτως.

Aiγυπτιακων πέντε ἐν τριώκοντα δυναστρίαις στορεῖ των λεγομένων παρ' υτοῖς θόων και et μιθέων καὶ νεκυων

Syncellus loquitur de libro τῆς Σωθέως. Qui igitur in his verbis testimonium de Aegyptiacorum scriptores habere putat, ille aut Aegyptiaca et librum τῆς

θεως eadem esse censeat, aut diversa idem auctori

27쪽

tribuat necesse est. Utramque Opinionem pectemus, num sit probabilis.

Quod ad priorem historiam egypti in libro Ca

niculae expositam fuisse opinantur calliger aliique, et inprimis Hengstenbergius. Unice tamen hoc in eo nititur, quod Syncellus ita se habuisse assii mat. Sed eam modo esse coniecturam Syncelli facile demonstrari potest; nam constat, ut infra explicabo, eum Manethonis historicum Opta nunquam, neque igitur βίσλω τῆς Σωθεως adiectum, in manibus habuisse, sed ex Africani et Eusebii compendiis tantum novisse ex quibus hunc locum non descripsit, ut Sca-tiger putaverat, nam in Eusebiani Chronici versione Armeniaca nihil de libro Caniculae narratur. tque ista Syncelli coniectura sine dubio falsa est. Nam certo scimus historiam Aegypti non βιβλος . S. Sed

Aiγυπτιακα inscriptam fuisse, et praeterea singulorum voluminum argumenta accurate novimus, unde patet initio locum non fuisse, cui inseri posset Ommen latio, de argumento alieno, eaque tantae amplitudinis, ex qua totum opus nominaretur. Ipso denique Syncello auctore, liber Caniculae περὶ τῶν μελ- λοντων ω κοσμω γίγνεσθαι agebat, quod profecto historiae expositioni, etiam Aegyptiacae, parum convenit.

Qui tali argumentatione perducti Syncello fidem negant et Caniculae librum ab Agyptiaci distinguunt, omnes fere eidem tamen manethoni

i Boeckhius p. 13 sq. Bilii senius I. p. 25 sq. et Letroianius a litiser. Roseti. V. 19 uotorem libri nomen Manethonis

mentitiam esse suspieantur.

28쪽

utrumque Opus tribuunt, quoniam utriusque auctor Manetho Sebennyta, Aegyptius Sacerdos nominatur. Sed engstenbergius aliique iam Observaverunt script0rem epistolae ad hiladelphum, libro Caniculae

praemissae, secundi tolemaei aetatem simulasse, revera ante Romanorum imperatorum tempus non

vixisse. Si hoc demonstratum erit, sique liber . . et Aegyptiaca eiusdem sunt scriptoris, historia fi dem On merebitur, sed cum Hengstenbergio, nihil Asyptiaci tribuenti, faciendum nobis erit. Si contra certissimis argumentis comprobare potero, Asyptiacorum auctorem Manethonem quemd3m 8Se, Ptolemaei hiladelphi aequalem, ex ordine sacerdotum , Sebennytam, Statuendum erit, ni fallor, scriptorem libri . S. . quo fidem sibi conciliaret Manethonis nomen mentitum SSe. Sed prius videamus an revera scriptor libri de Canicula secundi tolemaei aevo vixisse potuerit ex

brevi annotatione ad Syncessi locum illud optime diiudicabitur ij. στηλαὶ ἐν τῆ Σηριαδικῆ Harum columnarum

mentionem facit quoque Iosephus Archaeol. Iudaic Ι. 2. qui regionem Σιριαδα γῆν nominat, et Seth, Adami filium, eas posuisse tradit. Aegyptii non magis hanc regionem noverunt quam eluvium, quod statim memoratur. Quamobrem pro Σηριαδικὴ Συριγγικῆ legendum putat Valesius ad Ammianum Marcellinum

29쪽

iecturam non probabilem secisse Manethonem, quo vitio pauet, ni fallor, historici plane immunes sunt. Neque mirum est in illud eum incidisse. Nam omni bus tunc temporis Graecis persuasum erat Aegyptum

et Danaum historica esse nomina, quorum aetatem

chron0graphi definiebant. Vix potuit igitur quin Manetho, eadem sine dubi opinione imbutus, in Ae gyptiorum annalibus Graecorum heroes sub alio nomine latere crederet, et sic tandem Sethosim Aegypto et fratrem illius Armati Danao assimularet. Erravit, fateor, sed cum illo omnes Graeci erraverunt; neque, quia male interdum coniicit, propterea narranti illi quae e puro fonte hauserit, fides abroganda est.

Maneth0nis plura memorantur opera, quorUm Praecipuum historia Aegypti, de quo nunc accuratius agam. Is Scriptum erat Amγυπτιακα, ut discimus ex Iosepho, Manethonem citante εἶ, τῆ δευτερα των Λἰγυπτιακων. In Eusebi ver chronici versione Armeniaca legitur: D Manethonis monumentis Aegyptiacis, 'quare Boechhius p. 11 coniecit titubium fuisse θυ-nrιακα Σομνήματα. Sed Iosephi auctoritas hac in re multo maioris quam istius versionis aestimanda est. Neque porro perpetuae historiae tallis titulus conveniret ut Xenophon Hellenica et Berosus Chalda a sic Maneth Aegyptiae suum opus recte inscripsit. Testantibus Africano aliisque divisum erat in tres o- μους, qu0 βίβλους minus accurate Iosephus appellat.

30쪽

XXXII

Primus a mythico deorum regno incipiebat et deinceps Aegypti origines usque ad Ammenemen primum complectebatur secundus historiam continuabat usque ad Thu0rim regem, quem Troiani belli aequalem fuisse Africanus statuit, tertius ab eo inde tempore usque ad ultimum Pharaonem Nectanebo res Aegypti exponebat i). Hanc divisionem ab Africano relatam in suo exemplari etiam invenisse videtur Iosephus, nam pastorum dominationem e secundo libro assert, ubi secundum Africani quoque divisionem de istis agebatur. Aliam distributionem reser Barbarus, ut

vocatur, cuius Variorum chronographorum excerpta

una cum Eusebio edidit caliger, ex qua primus liberregnum deorum et qui Menam regem anteceSSerunt, secundus sedecim priore dynastias, tertius reliquas continuisset. Sed nullius pretii istud testimonium mihi est, quamvis Marshamus, an Chron. P. 466, multo concinniorem hanc dixisionem quam Africani censeat. Cur autem in has tres potissime partes historiam patriae distinxerit Manetho, nondum explicari potest fortasse accuratior historiae cognitio deinde recte eam sic fuisse divisam Ostendet. Minime tamen convenit cum ea divisione quam Aegyptologi acceperunt, Secundam quam aritiqua, media et recentior

Aegypti aetas distinguuntur. Singula rursus in plures dynastias distributa fuisse tradunt Africanus, AEusebius. Syncellus, righosasta

SEARCH

MENU NAVIGATION