S. Aviti, archiepiscopi Viennensis Opera

발행: 1643년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

paternam declamationem, qua maxime, hereditariam benignitatem. Scripsistis igitur Christo praestante, iam reduces, omnia tuta esse, circaque vos dignationem domni regis Alarici illaesami pristinam petana nere. Quanquam ego censeam, qud post quamcumque nutationem, gratia talium personarum ita sine augmento non redditur, sicut sine periculo non finitur. Volunt enim quasi satisfacere innocentiae lacessitae, tumque eligunt credidisse curn cernunt: c sic eis conscientia nostra sufficit, si scientia sua testis accedit. Ego tamen nuntio vestrae immo nostrae securitatis accepto, ecce Deo teste loquor, in lacrymas mixtas laetitiae praeteritorum recordatione prorup Animum namque, ut ait vester poeta, subiit cari geni AEneidioris imago, ut memoria retractaui, usque ad x

nostras quamlibet dispari professione personas, quandam parentum communium sortem parilitate laborum inuidia exequente perduci. Illa tamen in Dei nomine etiam nobis suppetit, quae illis consolatio fuit qubd toto aemulorum nisu, toto circumlatrantis undique liuoris dente tentata, quotiescumque appeti visa est, criminationi subiacuit familia nostra, non crimini Quont m si vos a patre vestro Archadio didicistis, virum saeculo militantem minus inter arma quam inter obloquia periclitari, nec ego parum exempli a Sidonio meo, quem

patrem vocare non audeo , quantum clericus

perpeti possit assumo. Quocirca illud diuinitas tribuat, ut nobis quam notrum non est talia obici, tam nos nulla nouitas merit faciat ac

122쪽

cusari. Sed desistat nunc Letitiae tempore amaritudinis ex opportunitate sermo perstrictus: quin potius eptia vacantis audaciae unde rideatis exhibeat. Ante aliquot menses datas ad

amicum quendam communem magnificentiae

vestiae litteras vidi, quibus silutatione praefata , in epistolae declamantes parte succidua, scribebatis placuisse vobis libellos, quos inter occup:ltiones seria, magis necessaria conscribendi, nihilominus tamen de spiritalis historiae gestis etiam lege poematis lusi. Hic nunc nih1l filso, nihil assentatorie me loqui, coram sinceritate vestra imprecor testem Deum, tantum me tuo iudicio delectatum, veluti si auribus domn me patris tui meditata confessus, cuiuscumque laudis momento sub censore donarer Priinum namque gaudebam, qu bd sensum vestrurn huic liberius quam alteri pandebatis. Deinde'ubd agnoui. vos aliquod bonum de conatu fraterni operis non minus velle quam credere certe meritis dictionis non quantum volebatis inuentis, supplere vos vo-ro quod non poteratis implere iudicio Libellum tamen amicus, qui ut puto ad vos peruenire fecit, non delibrari j, sed adhuc ex notaris manu, adeo mihi in emendatum crudum isque praeripuit, ut non facile denotes, auctoris magis scriptorisve vitiis irascaris. Quapropter opusculum ipsum in membratas redactum, nec adhuc quanta volueram correctione politum, ne moram desiderio meo facerem , celeriter destinaui. Si reuera non solum amantibus, sed

iudicantibus vobis placet, quoniam apud

123쪽

extraneos forte non deerit, quem audacis co

natus tangat inuidia, abunde mihi susscit, ut vos quod cupio sentiatis quia silc ut non minus ad meam , quam vestram gloriam peruenit, communis Sollisopus illustrare i ita vobis, fa- Dente Christo , militari actu magis magisque florentibus, si in minimis subtilius aliquid dignum lectione confecerit, etiam sine me quodcumque Archadium non pudet et . AVI Tvs VIENNENSIS ΡIsCOpus

viro illustra Apollinari.

' O M M v mi quidem sed veraci sermone XIII. vulgatum est 'ubd sese mutuae dilectionis intuitu concordantium cernunt motus animorum Pater namque, tam unam nobis sollicitudinem nostii eme, ut litteris, quas harum portitor filius meus attulit, ante si bene me 'tiamini responderem, quam venirent. Nam in pagina famulatus, quam per meos ex causa diis rexeram, gaudium de vestra prosperitate conceptum plus affectionibus quam sermonibus exhala ui necessitatem nostram patrumque communium, mixta lacrymis exultatione perstrinxi. De cetero autem, tribuat diuina miseratio, quae spem reparandae prosapiae in personae vestrae honore constituit, secuturae posteritatis nostrae te uno genitore etiam nos patres esse concessit, ut calcatis iugiter, prosperante successu, inimicorum coniuratione perfidorum liuore primus victoriae, strae gradus it, integritatem in conscientia ro

s iiij

124쪽

1o ALCIMI AVITI

ponere, secundus cum disicutitur in audientia comprobare, tertius criminantibus post sententiam pepercii se Torqueatur animus etiam

pro indulgentia sibi collata hostis oppressi, de duplici nostro bono, supplicio suo, cum vos gemuerit non possie decipi doleat posse misereri. Sic potestati vestrae ad hoc tantum redditus ne periret, dum oblatae ultro veniae amarus irascitur, vitae quodammodo suae inuidere cogatur. De reliquo , domine semper piissime frater, cura pectoris mei, pompa generis tui, fer paulisper trepidatem fraternae admonitionis ineptiam Cauete attente a malis,& linguarum mordacium dolis sibilantibus blandimenta venenaque machinantibus, doctius post experimenta non credite. Nec minus vos sollertia faciat cautos, quam innocentia praestat securos. Siquidem intercluso probis explorandi nocenosique aditu, vel ob hoc gratius debetis debellandis eorum conatibus laborare,qubd ultionem diuino iudicio reseruantes, debellatis semper statuistis ignoscere. Quamquam, ut supra iam fassus sum, non ex toto

impunitus abeat quem gloria lacessistis. AVITU VIENNENSIS EΡIsCOPUS

viro illustri Heraclio. D.VM incessabilis de amicorum fide ac salute cura mihi est , nuper prosperitatis vestrae inter prima sollicitus agnoui, quod cum familiari catholico Episcopus tacere non debeam fructum tamen in vobis mercedis ta-

125쪽

EPISTOLAE. Ios

liter acquisitae, non tam verbis valeo exaggerare, quam gaudiis. Nam nisi vos a praeconio vestro maturitate senatoria temperatissimi pudoris Taena cohiberent, effectum certaminis

gloriosi ipsa forsitan lingua digne laudaret

apud proprios, quae mirabiliter conuincit aduersos. Habuistis igitur, ut audio, cum rege traetatum, de quo, quantum comperi, quia non

se ducebant lenibus,transistis ad praelium Di Dcussitis est nutu diuino, qui caelis dudum notus, iam S hominibus appareret religionis assertor. Os saecularis eloquentiae pompis assuetum, iuuentis exundantibus Romuleae profunditatis irriguo, alacritate debita missam sibi de supernis materiam digna disputationis arri puit: facundiam, quae cum interfuit, aut de scribendi mundi iucunditatibus, aut regalium triumphorum praeconiis patrocinabatur, ubi primum melior pars poposcit, adstruendae vel ritati seruire non puduit. Itaque sicut alias lau-

dando regem reddidistis Caesari quod Caesaris erat, ita hic ut redderetis Deo quae Dei sunt, nec Caesari pepercistis. Quapropter habet hic in vobis, etsi non sequitur, potestas regia quod

miretur, quae se aliquoties declamantibus vobis, nunc euidentius sentit ornatam. Siquidem nescire vos assentationis illecebram, cum res admonuit, etiam resistendo monstrastis. Illos

igitur denotet sapientia potestatum, facile humanis fidem posse mutare, quos diuinis vident

terrena praeponere. Ceterum cognosci in

promptu est, custodem primarum partium etiam quae sunt residua seruaturum. Haec igi-

126쪽

tos ALCIMI VITI

tur dicta sunt cum de saeculari parte tractamus. Si ver ad sacerdotum causam venitur, quorum adhuc non augetis scholam sustinetis iniuriam, atque ornandam contubernio prius informatis exemplo, quis horum vos quis inquam nesciat, ad certamen huius spiritalis palaestrae, non rudes aut ignaros legis, sed sub longo salutarium meditationum gymnasio peruenisse a Qus circa nouum sit aliis, vos neces litatem belli huius a perfectione virtutis orditi.

ego autem, in cuius animo caritatis arcem tenetis, iam dudum in cunctanter agnoueram,ad

catholicos sensus intuendos per studia, tuendosque per verbum, probato in vobis deuotionis ardori non tam desideria deesse, quam tempora Quapropter famulatu salutationis oblato, pastu, quo mentem vestram ieiuno corpore satiastis, significans etiam me refectum, unde paucula haec laturitatis meae gratulatio eructat, Deum quod restat exposco, ut cui pi aedicatoris ossicium iam imposuit, honorem subiungat, quod exercetur actu, ostendatur labitu nec docilem set doctum, nec discentem sed doc rem cathedra suscipiat. In qua, velut triumphatore conspicuo sertis gloriae victricis euincto, inter acclamantum gaudio consonas voces, quantus in clypeum assurges, etiam n lens adstipuletur hostis expertus, nunqUarn inuenturus quod de qualitate meriti contradicat, sed habiturus semper de prae iij inaequalita

te quod timeat.

127쪽

EPISTOLAE.REsCRIpΤvM VIRI ILL Vs TR Is Heraclij. V TisAM mihi subinde contingat, ut XLVIII.

alloqui vestri foecunditate augear,Cruditione coi roborer Duplici siquidem gloriae fructus tali succedit euentu, dum, fides tepore marcida feruentis hortaminis calescit affatu, ingenium naturali paupertate ieiunum per-lpicui cultoris ope ditescit. Vnde si dignamini, comitante salutationis ossicio, maximas gratias

referre praesumo, qud responsio mea apud Principem habita, ad vos ut indicastis rumore perlata , competens iudicium , non ex meo ore , sed ex vestro amore promeruit.

Quamquam praecellentissimus princeps, cum sit ad inueniendum igneus, profluus addicendum, ita sensus scrutatur humanos, ut semper conuentibus mitissimo pareat auditi tamen laboris mei seriem amputato equore prolixitatis insinuo Laborem inquam dico, quia procellas inopinatis flatibus irruentes imperitus nauta vix sustinet. Ergo cum, Dei beneficio, tandem cessante taedio, tranquillitas publica redisset, quasi mutatis diu castris destinatum

certamen inueni. Semper enim ignavas imbellesque personas petulantior conflictus aggreditur. Primhm quidem e diuersa parte propriiluctaminis sermo prasusit. Deinde velut ab

insidiis repentinis fulus est vomitus transmarinus. Denique incidi in chartam vacuam, Veteri

obliterata, quae ita se circu ductis irridebat er-

128쪽

ro ALCIM A VITI

. roribus, ut salua respondessis libertate, pro positionis prauitas exitum non haberet,i ex propriis instrumentis in iugulum suum resistenti arma suggereret. Quid multis pagina quae legi coeperat ad silentium conferre se maluit ut omnibus probabiliter innotescat, quam

sit diuisa, quam facilis, quam spernenda persuasio, quae excogitatis multiplicibus argumentis diuinae instructionis inopem turbare non valuit. Haec staque replico, ut quicquid est quod in causa Dei placeat, vobis proculdubio sentiam adscribendu Enim ver,in propatulo habetur, qudd me sic olim collocutionis vestre; Iima componit, omnisque in commune praedicationum vestrarum cultus in uberat, ut sedes illa, cui vos contulit caeleste iudicium, multum administratori muneris praestitisse, sed non minus in administrantis persona meruisse videa tur Incumbe ergo orationi domine pectoris mci, auxilium Dei, quantum pro te tam pro omnibus, sicut facere consuesti, pius ierui cactutor implora, ut sidei murus nulla oppugnatione quassetur. Procurandum autem est, ut filios alumnosque tuos vulgata indesinenter castigatione tuearis,& validissimis doctrinet

armis, sicut legimus,le cum vincere cogas.

viro illlistri Anse mundo.

YLIX. Dauni Mu miror ub persona, pro

qua intercedere dignamini, mihi Lugduni posito sola negaret crimen, quod uniuersitas

129쪽

EPISTOLAE. Ios

conclamabat, idst ad hoc resipiscendo peruenit, ut vobis provenia supplicaret. Qubd si

simpliciter petit, constat hominein etiam reatus ordinem confiteri. Quocirca licet in omnibus causis, pro dignatione quam mihi impenditis iberum non habeam aliud facere quam iubetis: non possum tamen, quia sic vobis visum est, remissurus nisi prius exaggerare ubddoleo. Sic enim pietas vestra, in Ecclesialegi frequenter audiuit, in ipso adulteri malo

quanto scriptura diuina gradus exprimat. Primo fornicandi lapsu peccauit, qui feminam coniugio carentem libidine inflammatus appetiit. Secundo quo peiori, qui furto supercuncta damnabili simplicis tori pudicitiam violauit. Cumque nihil grauius hac iniuria humanus animus putet, vos conicite qualiter casestis iustitiae castitas moueatur, si sponsam Christo deuotam, de in sancti altaris thalamo benedictione dotatam, ut nihil amplius dicam, vel petulanter aspexerit. Audio tamen dicere iuuenem ipsum, non se virginem temerasse, cuius turpibus votis prior multorum carnalitas sit abusa Quapropter, clim reum facinoris mani festi, nisi satisfactio sua δ intercessio vestra non liberet, dici non potest quantum miserum sit, pro reconciliatione sua aliorum crimina confiteri. Accuso in hac parte nostri temporis negligentiam sacerdotalem. Non nos ista perquirimus, offert se nobis inexplorata criminum magnitudo. Quis in malis socium quariat quis in aliis maculis se inserat Atque utinam

de ipsius vel sic se temperasset obscςnitas vitam

130쪽

teret. Deinde ex duobus eligat utrum velit. SI primus in puellam carne peccauit, adhuc expectat quod praedicit Apostolus, Si quis tem-x. Cor.3 plum Dei violauerit, disperdet illum Dem. Si

17. autem corruptionem, quam non inchoaverat,

grauauit augmento, quid excogitari turpius, quid horribilius potest, quam ut illum nec hoc prohiberet a meretrice, propter quod solum Deus separari virum permittit a coniuge mecsolus, si1 respicitis, ex hac parte commoveor. Gemunt religiosi parentes scelus admissum, de quasi perditam prolem lugentes, orbitatem in planctibiis profitetur. Quid de matris celtitia loquar, quam praedicti iamdudu mariti omni morte deterius turpis vita viduauit 3 Et quanquam coitu moveri solitus, tamen patieter haec tulerat, filius sine pietate, maritus sine sobole, pater sine haerede dcituri tum insuper eius studio quamlibet ortum ex generosis adulteris nobile malum sic tamen qu bd in desideratinatiuitate portenti, non est augmentum prosa piae, sed infamiae documentum. Et quidem salua quam mihi Deus in vobis praestitit defensione, plus culpam praefati quam poenitentiam

pertimesco. Sed rogo ne irascaturrista d1centi. Speculator sum, tubam teneo, tacere mihi non licet. Atque utinam peccans humano animo

fuerit, cui solitum cst labi per facilitatem ,

per satisfactionem reuerti ceterum iracundia calere tumere superbia, lasciuia foetere taurinum est. Quocirca licet diuersas in me iterum flammas evomat, Mad Romanae forsitan Ecclesiae audientiam vocet, si adhuc placet, etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION