장음표시 사용
111쪽
eum hic inaccusatum tradere non praesumpsi, ita illic interrogationibus, quas audientia postulabat, vivum fieri procuraui. Clim verb& regula ubique una sit, meadem seu impossibilitas, seu facultas pro communis ministeri robseruatione nos maneat, non ego proprietatem Lugdunensis Viennensis basilicae, sed reuerentiam Ecclesiae utriusque tractaui: unde intercessioni facilius de proximo suggerendae, quod utrumque nostrum tangere poterat,praesens Episcopus allegaret. Siquidem in omnibus locis sanctis, sicut ministerio nostro eadem caritas, ita imperio vestro aequa potestas est. Ut taceam qu bd seruus ipse a domini collocutione digressus, non debuit pro concitanda mihi offensa Viennensem expetere, qui illic positus intra Lugdunensem se potuit Ecclesiam conti nere. De causa verb, in qua coram examine celissitudinis vestrae callidus depositi negator arguitur, talis conscientia mea est, qualis Deo de vobis in omni actu meo ccio uersatione monstratur. Quamquam etiam me testante interpellantis simplicitas, quae ut ij domni dicatis non deuitarer operatione diffiteri, qui in eius consolatione volueram, si Christum cogitare putaretur, profiteri. Quod etiam praesenti testificatione de seruis vestris, ciuibus nostris, aliqui cognouerunt Pulfatis autem laboriosis extraordinem suum omnem parum stabilis dicitur esse responsio. Vtrum de me erit, suggerat Deus vobis. declare tacueritas quia qui castigatus a me, eo forte spiritu falsitatis irascitur,
quo contra simplicem de depositi inficiatione
112쪽
mentitur, licet Deo vobisque propitiis parum ad defensionem suam proficiente commento dum se a me dicit admonitum ne redderet, diffiteri non potest quod accepit. Quae professio sua, etiamsi censeatis ubd grauare me debeat, illum non potest subleuare. Ego tamen praeceptum vestrae pietatis opperior Quicquid habet Ecclesiola mea, immo omnes Ecclesiae nostrae, vestrum est, de substantia, quam vel seruastis hactenus, vel donastis. Qus d inspirante Deo praeceperitis, in quantum vires habuero, parare conabor. Ceterum diuinae maiestatis aspectus nihil potest offensam suam, quam vestram semper timui Tem aeternam. Hoc sappliciter quaeso,ut infelix ille,ad cuius accusationem fatis sufficit qub excusat, apud iustitiae vestrae animos non me faciat suae infidelitatis socium , etiamsi viderit pro vestra commotio.
Domno Sigismundo. D festiuitate, ad quam profectus fueram,
sum a quidem festinatione reuersus sum. Sed quia iam duce Christo processieratis aetificandus, ut de Deo credimus, reditu vestro, immodice tamen attonitus reddo abscessu: qu bd scilicet in ipso successurae prosperitatis regresti, aduolui genibus domini mei, permulcere osculis manus, Uin sancto illo pectore sedem fidei nostrae adorare non merui. Nec tamen diccre audeam, istud mihi peccato fraud
113쪽
dante cessisse: ne diuinae gratiae, quae mihi taliter vestram praesentit, reddar ingratus Narncum omnibus generale iustum quesiit, in gloriae vestrae cultum quod debemus ambire, illud singulariter accepisse me gaudeo, ut clim pro effectu voluntatum tenere secum a me seruiti debitum impossibilitas non ferat porrigi, apud vos pietas censeat impendi. Sed ego solus damno percellor quoties consolationi meae interesse non mereor quoties accensus tribulatio is num aestus intra me solum, a sermonia vestri refrigerio exclusus,includitur quoties mihi dolores internos medici illius manus experta non
confovet. Qui pro tuendo inter talia famulo suo pietare studens, virtute persistens, cum fati sedet si fauorem vellet iter re, laborem dignarur apponere. Sed praesumo maiestate dia uina, hinc respectum mei sensibus vestris tena citis adhaesurum, quo eum nobis amor calliolicae legis infudit. Sub cuius occasionis sancto praruentu, tum penes vos impossibile erit quem suscepistis seruum reicere, quem cognouistis dominum non amare. Quod superest, egressi felices, ite sospites, redite victores Fidem vestram telis inserite, prouisionem diuinam promittendo admonete, auxilia caesi precibus exigite, iacula vestra votis armate Dabit Deus, ut bellorum trophaea, quae vobis ipse praestiterit, cuiuscumque sermonis obsequio sub maateria eius, quem dudum exequor triumphi pretiosioris exaggerem.
114쪽
YI1. ΤEs TR subtilitatis acrimoniam quo-Wrumcumque schismatum sectatores sententiis suis, variis opinione, diuersis multitudine, vacuis veritate, Christiani nominis visi sunt obumbratione velare. At dum status nostros aeternitati committimus, dum quid recti unusquisque sentia futuro examini reservamus, etiam in praesentibus interlucentis radius veritatis emicuit. Inuenit quippe tempori nostro arbitrum quendam diuina prouisio. Dum vobis eligitis, omnibus iudicatis, vestra fides nostra victoria est. Solent plerique in hac eadem causa, si pro expetenda sanitate credendi, aut
sacerdotum hortatu, aut quorumcumque sodalium suggestione moneantur, consuetudinem
generis, ii tum paternae obteruationis opponere. Ita saluti nocentem verecundiam praeferentes, dum parentibus in incredulitatis custodia inutilem reuerentiam seruant, confitentur
se quodammodo nescire quid eligant. Disce dat igitur ab hac excusatione, post talis facti
miraculum, noxius pudor. De toto priscae originis stemmate sola nobilitate contenti, quicquid omnis potest fastigium generositatis ornare, prosapiae vestrae a vobis voluistis exurgere. Habetis bonorum auctores, voluistis esse
meliorum respondetis proauis qub regnatis in saeculo, instituitis posteros qub regnatis in caelo. Gaudeat ergo quidem Graecia ha-
115쪽
bere se principem legis nostraeci sed non iam
quae tanti muneris dono sola mereatur illustra ri, qu bd non desit, reliquo orbi claritas sua. Siquidem Mocciduis partibus in rege non nouo noui iubaris lumen effulgurat. Cuius splendorem congrue redemptoris nostri natiuitas inchoauit: ut consequenter eo die ad salutem
regenerari ex unda, o pareat, quo natum re
demptioni suae caeli dominum mundus accepit.
Igitur qui celeber est natalis Domini, sit&,estri: quo vos scilicet Christo, quo Christus ortus est mundo in quo vos animam Deo, vitam
praesentibus, famam posteriscosecrastis. Quid iam de ipsa gloriosissima regenerationis vestrae
solennitate dicatur cuius ministeriis etsi corporaliter non accessi, gaudiorum tamen comis munione non defui. Quandoquidem hoc quoque regionibus nostris diuina pietas gratulationis adiecerit, ut ante baptismum vestrum ad nos sublimissimae humilitatis nuntius perueniret. Vnde nos post hanc expectationem iam securos vestri sacra nox reperit. Conferebamus namque nobiscumque tractabamus, quale Die illud, cum adunatorum numerus Pontificum, manu sancti ambitione seruiti membra regia undis vitalibus co ueret. cum se Dei seruis inflecteret timendum gentibus caput: cum sub casside crines nutritos salutari galea sacrae unctionis induere ita cum intermissio tegmine loricarum immaculati artus simili candore fulgerent. Faciet, si quid creditis, regum florent illime, faciet inquam indumen rorum ista
mollities, ut vobis deinceps plus valeat rigor
116쪽
armorum: c quicquid felicitas usque huc piae stitit, addet hinc sanctitas Vellem verbi rete coniis vestris quiddam exhortationis annectere, si aliquid vel scientiam vestram vel obseruantiam praeteriret. Numquid fidem perfecto praedicabimus, quam ante perfectionem sine praedicatore vidistis 3 an forde humilitatem, quam iam dudum nobis deuotione impendiris, qui nunc primum professione debetis' an misericordiam, quam solutus a vobis adhuc nuper populus captiuus gaudiis mundo insinuat, lacrymis Deo Vnum ergo, quod vellemus augeri. Vt quia Deus gentem vestram per vos ex toto suam faciet, ulterioribus quoque gentibus , quas in naturali adhuc ignorantia constitutas nulla prauorum dogmatum ger-1Dina corruperunt , de bono thesauro vestricordis fidei semina porrigatis nec pudeat pigeatque , etiam directis in rem legationibus, adstruere partes Dei, qui tantum vestras ere-Σit. Quatenus externi quoque populi pagano. rum , pro religionis vobis primitus imperio seruituri, dum adhuc in alios videntur habere proprietatem, discernant potius gentem quam
principem. Nulla igitur patria quasi speciali
sede sibi vindicet totis quos honorum gradibus attollitis constat vos esse, quo communis uno solis iubare omnia perfruuntur. Vicina quidem plus gaudent lumine, scd non carent remotiora fulgore Quapropter radiate perpetuum praesentibus indemate , absentibus maiestate Succemus felicium triumphorum,
quos per vos regio illa gerit, cuncta concele
117쪽
brant Tangit etiam nos felicitas quoties .cumque illic pugnatis, vincimus. Inter haec tamen catholicae religionis affectum seruat in vobis cura miserandi: in apice rerum ominnium gubernacula continente, non minus emi
ne sanctitas, quam potestas. Ex qua utique factum est, ut dirigi ad vos serui vestri viri illustris Laurenti j filium principali oraculo iuberetis. Quod apud dόmnum meum, suae quidem gentis regem , sed militem vestrum, obtinuisse me suggero. Nihil quippe est in quo seruire non potest. Commendat directum congaudi misi, inuidi vos visuro. Cui minus computandum est ad utilitatem, parenti proprio restitui, quam patri omnium praesentari.
ΕΡ1sTOLA AB AVIT EΡIs Copodictata sub nomine domni C. S. ad Vitalianum Senatorem. QVANTVM pertinet ad dignam iudicij XLII.
vestri integritatem, quoscumque honorum priuilegiis erigitis, Romanos putare debetis. Ex hac ergo fiducia, non conuenit ut ex toto credantur absentes, quos etsi patria separat militia repraesentat. Vnde quod solum valeo, sedulitate ostici ianimum deuotionis ostendens, quid adsit due cuperem, vel cum postibilitas permittit allego. Vos nunc clementissimo communi Principi quid vellemus asserite. I sinuate attentius obedientie famulatum,quem nunc in obsequio, semper habemus in voto. Suggerite, ac pariter commendate, ab amato
118쪽
re vestro domno, patre naeo impletam , a intercedente, principalis reuerentiae iussionem. Clientis vestra viri illustris Laurenti filius studio meo redditus additur regioni Miseramus dudum in parente famulum ecce adicimus in filio famulatum. Qus uno vobis directo, qualiter cum aliis agatur aduertite. Superest ut praefatus miles vester, cuius prolesi illic gratiae vestrae porrigitur, ainc patriae res ei uatur, commendatus vobis studio meo, ipse commendet qubdiel de illius sobolis adeptione iam compos, vel de istius quae nobiscum redit Prosperitate securus est.
Aviae v VIENNENsI EPISCOPUS Celer Senatori. CONsτA non minus desideri mei esse
quam debiti,ut officia, quae merit,inclitae magnitudini orbis deuotus impendit, a me, qui gratiae eius iam dudum videor obligatus,
specialius excolantur maxime cum opportunam nunc occasionem fauor diuinus obtulerit,
in qua imperio celsitudinis suae plena meruerim deuotione seruire Quapropter cultoris vestri viri illustris Laurenti filium, quem ad mundum suum dirigi iussio reuerenda praecepit, magnificentia vestrae praefato largissimae se spitatis honore commendo. Augete studio defensionis quod voluistis animo pietatis. In regione expetiit patrem in vobis reperiat paternitatem. Tuimini etiam cum prole susceptum. Qui vobis licet fatis sit debitor per ho-
119쪽
inorem, plus tamen incipiet debere per sobo-iem. qubd per os potietur propris affectus solatio, compensaturus erga vos affectionis ex- Perimento De cetero autem, quantum ad fideles vestros pertinet, expectatam semper cupimus iussionem, optamus obedientiae facultarem. Vos propitia diuinitate praestate, ut Romana sub gloriosissimo principe nostro prosperitate, in cuius apice digna honoris arce fulgetis, tam serenitate sermonis augusti, quam dignitatis vestrae rescripto mereamur agnoscere.
Avi Tvi VIENNENsI EPISCOPUS Domno Sigismundo. Si ut dignamini credere loqui possiem, im XV Rportune tum obstreperet Graecis auribus sermo Latinus. At cum in lingua nostra hoc magis abiturum sit intelligibile , quod minus fuerit expolitum, in litteris, quas per conseruum meum Offerri praecepistis, poli in toc vitia cum securitate dictari. Ipsi certe quid velimus dicere quocumqtie scrutentur interprete ego in astatu consueto dignatione plus, si dici potest, quam piissimi domni experimento interpretante cognoui. De reliquo, Christus vobis pro perseuerantia gratiae, quam peculiaribus 1eruis seruatis, vicem rependata iis Letiam
in hoc ipso adolescente quem diri sitis tale
monstratur , dum cogitantes in neutro quidem commodum, sed in utroque mercedem,
quali vobis nutristis filium Q quasi patri red
120쪽
AVIT V VIENNENsI EpIScopva viro illustri Apollinari. Y LI. P est 'aut verbo meo creditis, aut dea ,sse e lunati tuo digna sentitis, qudd litteras aliquas vestri sumere desiderans, plus tamen ossicij mei offerre cupiebam, qu bd in persona vestra, dilectioni primitin, deinde necessitudini, ad ultimum dignitati a me debentur. Non semper debemus occasionibus commeantum soluenda committere quia liceti ipsa nobis opportunitas portitorum propter frequentiam debeat esse votiua , necesse tamen est, ut illa sollicitudo praecellat, quae se appetitu proprio, sine interuentu alienae necessitatis insinuat. Huius obsequi fine obnoxium sciens, tercludi redhibitionem iustam iniusto obstaculi praepedientis obice iam dudum tacitus ingemiscebam. Peruenerat quippe, non ad notitiam tantummodb, sed ad moestitia nostram, dispositi fumus incendi: quod sanctam ac simplicem innocentiam vestram, velut de Metis cineribus, coniuratio procellosa ventis mendacibus sufflans, in cassum mouere tentaverat. Ob quam causam verebamur anxietatis vestrae sarcinam voto libaminis aggravate, Moeroris augmentum pro consolatione transmittere Sub huius ergo ambiguitatis nubilo confusa expectatione pendentibus, litteras vestras, serenitatis pristinae, pietatis expertae, inopinanti mihi Deus obtulit. Recognoui illic, qua satis delectatus sum, manum vestram, qua plus,
